Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Quod autem queritur, an mali sint cogendi ad bonum ? facile apparet. Antiquus namque populus metu penarum ad legisobseruationem cogebatur. In euangelio quoque Dominus aitdiscipulis suis : „ Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, sed pocius eum timete , “ id estei in timore seruite, „ qui potest animam et corpus perdere ingehennam. “ Paulus quoque, cum ecclesiam Dei persequeretur, in itinere cecatus ad Deum conuerti coactus est. Unde se abor-'tiuo similem testatus est, dicens: „Nouissime autem omniumtamquam abortiuo uisus est et michi.

Hinc Augustinus scribit [epist. L.] ad Bonifatium :

Caput 1

Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit.

Scismatici dicunt: cui Christus uim intulit, quem coegit? Ecce habent apostolum Paulum. Agnoscant in eo priuscogentem Christum, postea docentem: prius ferientem, postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, quipena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus omnibusillis laborauit, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio, etquem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfectakaritas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeretecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent? Quamuis et illos, quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles etsalubres leges in eius gremio reuocentur, blandius piamater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de his, quos numquam perdiderat, gratulatur.

§. i. An non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, que nonuiolenter ereptae, sed blande leniterque seductae a gregeaberrauerant, et ab alienis possideri ceperant, inuentasad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus uel etiam doloribus reuocare?

Item: §. 2. A Christocoactum Paulum ostendimus. Imitatur itaque ecclesia inistis cogendis Dominum suum, que prius, ut neminemcogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium predicatio prophetica conpleretur.

§. 3. Etiam hinc nonabsurde intelligitur apostolica illa sentencia, ubi B. Paulusdixit: „Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum conpleta fuerit prior uestra obedientia."

§. 4. Unde et ipse Dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduciiubet, postea cogi. Nam, cum ei serui respondissent:„Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est, exite, " inquit, „in uias et sepes, et quoscumque inueneritiscogite intrare." In illis ergo, qui primo leniter adductisunt, conpleta est prior obediencia; in istis autem, quicoguntur, inobedientia cohercetur.

Item°: §. 5. Si perpotestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, quiinueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scis-matibus, coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant, sed quo coguntur p, attendant.

Caput 2

Variis modis errantes corripiuntur a Domino .

Idem ad Donatistas, [epist. CLXVI.] „Quod errauerat, " inquit Dominus, „non reuocastis, et quod perierat non requisistis." Hoc uobis per nos ipseDeus facit, ipse obsecrando, ipse minando, siue corripiendo, siue dampnis, siue laboribus, siue per ammonitionessuas occultas uel uisitationes, siue per potestatum temporalium leges.

Caput 3

Non est considerandum, quod quisque cogitur, sedquo cogitur.

Idem in epist. [XLVIII.] ad Vincentium S. Vides, ut oppinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud; quo cogitur, utrum bonum, an malum: non quod quisque bonus possit esse inuitus, sed timendo quod non uult pati uel relinquit inpedientemanimositatem, uel ignoratam conpellitur cognoscere ueritatem, ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat, uel querat uerum quod nesciebat, et uolens iam teneat quodnolebat.

Item: §. 1. Mea primitus sentencia erat, neminem ad unitatem 62 Christi cogendum esse, uerboesse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincen-dum, ne fictos catholicos haberem c qos apertos hereticos noueram. Sed hec oppinio mea non contradicentium uerbistantum, sed demonstrantium superabatur exemplis. Namprimo opponebatur michi ciuitas mea, que, cum tota esset in partes Donati, ad unitatem catholicam legum inperialium timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huiusuestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur. Ita aliae multae, que michi nominatim conmemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: „Dasapienti occasionem, et sapientior erit.“

Caput 4

Onere pensionis rusticus ad Dominum con-uerti cogatur .

Item Gregorius Maximiano Episcopo. Iam uero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis fuerit inuentus, ut ad Dominum minime uenire consentiat, tanto pensionis onere grauandus est, ut ipsa exactionis suae pena conpellatur ad rectitudinem festinare.

Dictum

Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi ad bonum.

§. i. Sed obicitur, quod nemo est cogendus ad id, ad quod inutiliter cogitur. Ad bonum autem quisque cogitur inutiliter, cum Deus aspernetur coacta seruicio. Unde Apostolus, cum ad elemosinas Chorinihios hortaretur, ait : „ Unusquisquedet , prout destinauit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Unde datur intelligi, quod qui inuitus dat propter presentem pudorem, et remet meritum perdit. Item, cum redderet causam, quare abstineret a sumptibus, ait: „Si ex necessitate euangelizauero, non erit michi gloria.

§. 2. Item : „ Si inuitus euangelizauero, dispensatio michi credita est. Si autem uolens hoc ago, mercedem habeo apud Deum. Item, cum Galathis scriberet, legalia nonesse tenenda, ait : „Si Spiritu ducimini, non estis sub lege .“ Ex quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore penae, non amore iusticiae seruit, non duci Spiritu sancto. Si autem Spiritu non ducitur, Deo placere minime ualet.

§. 3. Item : „Nonaccepistis spiritum seruitutiIs iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum , in quo clamamus: Abba pater.Ex quibus uerbis datur intelligi, quod , etsi in ueteri testamento timore penae homines cogebantur ad bonum, tamen in nouotestamento sola libertate et dilectione iusticiae sunt inuitandi ad fidem. Unde illi dicuntur serui et filii ancillae, pertinentes ad Ismahel: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Ysaac.

§. 4. Item Iohannes in epistola swa: „ Timor non est in Tcaritate, sed perfecta karitas foras mittit timoremP Qui autem cogitur, illo timore ducitur, qui non est in kariiate; qui manus conprimit, non animum mutat, quo pena timetur, non bonum diligitur. Porrosine dilectione boni nullus Deo placere, uel in numero bonorumconnumerari poterit. Unde, cum Propheta diceret : , , Animaliatua habitabunt in ea, “ hereditate, ostendens, quomodo ad ipsamhabitationem perueniant , subdit: „In dulcedine tua, quam tupreparasti pauperi, s dulcedinem uocans suauitatem bonioperis, qua bonum fit non timore penae, sed delectatione iusticiae.Cum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent, patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore.Quicumque etenim ad'bonum cogitur, solo timore, non amoreducitur: non sunt ergo mali cogendi ad bonum.

§. 5. His itarespondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inuititollerarent, et numquam uoluntarii seruirent, inutiliter ad illudcogerentur. Sed quia humanae naturae est et ea, que in dissuetudinem ducuntur, abhorrere , et consueta magis diligere , flagellis tribulationum cohibendi sunt mali a malo, et prouocandiad bonum, ut, dum timore penae malum in dissuetudinem ducitur, abhorreatur, bonum uero ex consuetudine dulcescat. Unde Augustinus in Psal. 127.: „ Cum per timorem gehennae continet sehomo a peccato, fit consuetudo iusticiae, et incipit quod durumerat amari, et incipit excludi timor a karitate, et succedit timorcastus, de quo hic dicitur, quo timemus, ne tardet , ne discedat, ne eo careamus. Ille utilis , sed non permanet in eternumut isteP

PrevBack to TopNext