Text List

Distinctio 44

DISTINCTIO XLIV

Dictum

Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis; „Non in comessationibus et ebrietatibus. “ Ventris namque ingluuies ad luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uidnitate membrorum confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur,quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutumad solum redigit. Sacerdos itaque de altario ° uiuere, non luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: „Tibi o sacerdos de altario uiuere, non luxuriari permittitur.

§. i. Sunt autem comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae,qui festinos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant , nisi comessationibus deseruiant.

Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum, [epist. LXIV.]:

Caput 1

Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus.

Comessationes et ebrietates ita concessae putantur et licitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie celebrentur. Et post pauca: Non ergo aspere, quantum est imo, non duriter, non modo imperiose ista tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendoquam minando. Sic enim agendum est cum multitudine. Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Etsi quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate,sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebun-tur spirituales uel s spiritualibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem, sed instantissimis admoni-cionibus cetera multitudo frangatur.

Caput II

Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare.

Item ex Concilio Laudicensi, [c. 24.] Non oportet clericos seruientes a presbiteris usque ad subdiaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut hostiarios, aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.

Caput 3

Deponatur clericus, qui tabernas aut ergasterium habere noluerit.

Item ex VI. Sinodo, [cap. 9.] Nulli licet clerico tabernam aut ergasterium habere. Si enim huiusmodi tabernam ingredi inhibetur, quanto magis aliis ministrare in ea? Si quis uero tale quidfecerit, aut cesset, aut deponatur.

Caput 4

Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non ingrediantur.

Item ex Concilio Cartag. III. [c. 27.] Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

Caput 5

Corripiendus est episcopus, qui conviviis occupatur

Item Gregorius Natali Episcopo, [lib. II. Reg. Indict. X. epist. 14.] Multis ab urbe tua uenientibus, frater karis-sime, didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam nescis..

Caput 6

. De eodem.

Item ad eundem [ib. II. epist. 37.] Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus exirrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cumnon plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur. Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium, fateor, magistri estis.

Caput 7

Item ex Concilio Nanetensi Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem, trigesimum, aut septimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerit, se inebriare ullatenus presumat, nec precatus amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare;nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre,aut cantare presumat, aut turpia ioca uel urso, uel tornatricibus ante se fieri patiatur; nec laruas demonumante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris canonibus prohibitum.]

Caput 8

De eodem.

Item ex eodem. Quando autem conuenerint presbiteri ad aliquod conuiuium, aliquis prior illorum uersum ante mensam incipiat et cibum benedicat. Et tunc secundum ordinem sedeant,alter alteri honorem prebentes; et per uices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum ymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in cena fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbiteri, maxime in talibus locis, ut non uituperetur ministerium illorum.]

Caput 9

. De eodem.

Item ex eodem. Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post peractum diuinum misterium ad necessariam collationem, non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum. Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius dine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant. Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem uerlpi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate" uentris causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur, fit ideo peractis omnibus, qui uoluerint,panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant.]

Caput 10

Christiani ex simbolis conuiuia non celebrent.

Item ex Concilio Laudicensi, [c. 55.] Non oportet ministros altaris uel quos libet clericos, aut etiam laicos Christianos ex simbolis, que uulgus comissalia appellat, conuiuia celebrare.

Caput 11

Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibuscormiuiis semper admisceatur.

Item ex Concilio Tollet ano III. [c. 7.] Pro reuerentia Dei et sacerdotum id uniuersa constituit sinodus, ut (quia solent crebro mensis ociosae fabulae interponi) in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae edificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

Caput 12

De confertis nec conuiuia facere, nec ante horam diei tertiam clericis comedere licet.

Item ex Concilio Martini Papae, [c. 61. et 66.] Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicqs conuiuia facere de confertis. §. u Nec oportet clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto,edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre.

Dictum

Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt, multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cumsacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis;atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent.Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorumbello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio ceterorum debent.

PrevBack to TopNext