Quaestio 2
Quaestio 2
¶ Uidetur quod non quia quod prestat occasionem. errandi in diuinis conuenien ter nec alicubi. Sed appropriare communia personis prestat occasionem errandi circa personam quia appropando sapientiam filio est occasio credendi quod solus filius est sapiens vel quod sapientia sit propria filio. ergo etc.
¶ Secundo sic appropriatum videtur posterius eo cui appropriatur. Sed essentia et communia sunt priora personis et quibuscunque propriis in diuinis: ergo non appropriatur conuenienter diuinis personis vel equalibet per se propriis.
¶ Tertio sic. In appropriatione hilarii non videtur quod ysus approprietur conuenienter spiritui sancto / quia fruitio est respectu dei et spiritus sancti / non autem vsus vel vti vt patet ex prima distinctione. ergo etc. Similiter etiam de eternitate quia alie persone sunt eterne sicut et pater ergo non plus debet sibi appropari eternitas quam aliis.
¶ Quantum ad primum dico quod appropriatio est attributio specialis et signata ali procuius communis ad aliquam personam / vt attributio potentie ipsi patri: attributio sapientie filio. etc.
¶ Et dico secundo quod attributio fit dupliciter vnomodo per viam similitudinis / quando scilicet illud commune essentiale aliquo modo conuenit cum proprioillius cui attribuitur / sicut declarabitur infra in appropriationibus Hilarii et Augustini. Secundo monfit per viam dissimilitudinis aliquo modo / sicut potri appropriatur potentia ne tanquam senex credatunon potens / sicut sunt patres in creaturis / et filio appropriatur sapientia ne tanquam iuuenis credatur ignorans / sicut iuuenes in creaturis. Et spiritui sancto appropriatur bonitas et dulcedo / ne tanquam spiritus creatus credatur crudelis et impetuosus / sicut spiritus procellarum / vel non communicans bona sua cum corporalibus.
¶ Tertio dico quod fit ista appropatio a san sa ctis et doctoribus ad exclusionem ortorum et manife perstatione fidei et declarationem. Et ratio est. Prope a tates enim personales sunt nobis ignote et de difficili cognoscibiles. Proprietates vero essentiales sunt nobis magis cognoscibiles ex creaturis / et ideo ex communibus appropriatis aliquo modo consurgi mus in fidem et noticiam propriorum. Similiter etiam fit ad ostendendum differentiam propriorum et communium in diuinis / quia propria non sunt approbriabilia / sed communia tantum. Non fit autem aliqua appropriatio in diuinis ad ostendendum excellentiam illius persone cui appropriatur aliquid supra alias in diuinis / sicut nomen vrbis appropriatur Rome. Et nomen philosophi Aristoteli / et sic de multis aliis / quia nulla persona aliam superexcellit: sed propter causas predictas et modos predictos. Et hec deprimo articulo.
¶ Quantum ad secundum articulum Dico quod assignatio Hilarii quo appropriamus potri eternitatem: speciem seu pulchritudinem filio: et vsuspiritui sancto est conueniens. Ratio primi est / quia prima persona que est pater non habet principium productiuum a quo fit. Sicut nec etiam eternitas habet principium durationis et ideo appropriatur patri / licet alie persone sint eterne. Ratio secundi est quia filius habet rationem imaginis expresse a patre Imagini autem conuenienter appropriatur pulchritudo / que est quedam conuenientia ad illud cuius est ymago. Ratio tertii est quia vsus eo modo quo accipitur hic large ( non vt distinguitur contra frui ) est assumere aliud in facultatem voluntatis. Hoc autem fit per amorem et spiritus sanctus procedit per modum amoris sicut dictum est supra / ergo etc. Dicit ergo Hilarius quod eternitas in patre: species in imagine scilicet in filio vsus vero in numine in spiritu sancto / qui est proprie bonum sicut dictum est supra. Hec de. 2. articulo.
¶ Quantum ad tertium articulum dico quod assignatio Augustini est conueniens et est magis ad ostendendum ordinem personarum. Sed propropriatio Hilarii magis ad ostendendum originem personarum. Et ideo approperatio Augustini in hoc est quod appropriauit vnitatem patri / equalitatem filio / concordiam spiritui sancto. Ratio primi est quia primum in quolibet ordine est vnum. Paten autem in ordinem personarum est prima / et ideo sibiappropriatur vnitas que tenet primum locum in discretis. Ratio secundi est quia occurrente filio vel secunda persona statim concurrit equalitas quae non est eusdem ad seipsum sed duorum ad seinuicem / et ideo sibi appropriatur equalitas. Ratio tertii quia occurrente tertia persona vel spiritu sancto occurrit quasi quidam nexus et amorduarum personarum eo modo quo dicetur / et ideo appropriatur sibi concordia ab Augustino. Alie appropationes fiunt a doctoribus sed non curo modo. Hec de tertio articulo.
¶ Ad primum principale dico quod non est occasio erroris appropriare communia per onis: sed manifestatio fidei. Quando dicis est occasio credendi quod etiam sint propria: dico quod falsum est / immototum oppositum est / eo quod propria non appropantur eo quod pluribus conuenire non patsesnt.
¶ Ad secundum dico quod licet communia secundum se sint priora propriis quibus appro priantur: tamen secundum rationem et inquantum appropantur sunt aliquo modo posteriora / nec est inconueniens.
On this page