Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

¶ Distinctionis Decimesexte. Questio Unica.

CIrca distinctionem xvi. esset querendum vtrum contritio confessio et satisfactio sint partes penitentie. sed quia tota ista quaestio stat in paucis verdis planis. nam planum est quod ista non sunt partes penitentio virtutis: nec penitentie actus quia ille sunt qualitates simplices non habentes pastes integrales. et similiter ille sunt habitus vel actvoluntatis elicitus existentes in voluntate formaliter et subiectiue. non sic autem oris confessio et exterior satisfactio que sunt actus exteriores imperati ab ipsa voluntate. Similiter etiam quia habitus vel virtus penitentie est aliquid permanens. sed comfessio et satisfactio aliquid successiuum. Similiter etiam planum est quod loquendo de penitentia que est sacramentum. ista tria non sunt partes eius integrales. Nam sacramentum est aliquid sensibile. contritio autem non: sed aliquid spirituale interius in men te similiter satisfactio est aliquid posterius sacramen to totali. et potest dici fructus penitentie virtutis et penitentie sacramenti.

¶ De confessione vero vtrum sit pars penitentie sacramenti: dictum est supra. t men hic dicit Scotus quod non est pars. quia nihil est absolutionis sacerdotalis: licet sit aliquid necessario preuium: sicut et contritio vel displicentia de peccato ad ipsam absolutionem. quia iudex arbitrarius cuiusmodi est sacerdos in foro conscientie non absoluit nisi prius confessum per cuius confessionem potest habere noticiam de causa. Sic etiam satisfactio necessaria est saltem in voto ad hoc vt absolutio habeat efficaciam. Et debet sequi postea inre: sicut iniungitur a sacerdote non errante.

¶ Dicitur tamen quod aliquo modo ista tria possunt dici per tes penitentie. quia ad istos tres actus scilicet deus testandi peccatum: confitendi peccatum: et satisfaciendi exterius pro peccato consequitur triplex pena correspondens equiualenter secundum iusticiam vindicatiuam punitioni peccati vel peccato ipsi punibi li. et iste tres pene sunt partes totalis pene correspondentis peccato ad punitionem eius. Nam ad dete stationem interiorem sequitur tristicia: ad confessio nem erubescentia: ad satisfactionem exteriorem penalis vel corporalis afflictio vel miseria.

¶ Et sic iste tres pene integrant vnam penam totalem adequatam peccato et punitiuam eius que potest dici pent tentia quasi passiue secundum triplicem penam vel passionem: sed illi tres actus ad quos sequuntur tres pene ille: etiam possunt dici partes integrales actusm totalis punitiui peccati secundum correspondentiam adequatam. qui non est vnus simplex actus sed magis triplex actus predictus. Et potest dici penitentia actiue: sicut illa triplex passio dicebatur penitentia passiue correspondens adequate peccato punibili perm legem iusticie vindicatiue peccati promulgatam ex scriptura qua habetur quod non solum de peccato: vt puniatur: est displicendum: verum etiam confitendum et satisfaciendum de peccato dico mortali actuali cotracto post baptismum. Similiter etiam possunt ista dici partes subiectiue penitentie: accipiendo penitentiam i communi pro pena vel actu tali non pro pena vel actu pectantum adequante. quia igitur ista sunt plana et breuia: de ista quaestione supersedeo quo ad praesens: et de ista distinct. similiter

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1