Text List

Praefatio

Praefatio

AD REVERENDISSIMUM IN CHRISTO PATREM j| D.:Q'LIVERTUM-.C€ARRAFAM CARDINALEM NEAPOLITANUM, EPISCOPUM OSTIENSEM PROTECTOREM ORDINIS PRAEDICATORUM PRAEFATIO IN EXPOSITIONEM PRIMAE PARTIS SUMMAE SANCTI THOMAE AQUINATIS FRATRIS THOMAE DE VIO CAIETANI SACRAE THEOLOGIAE PROFESSORIS EIUSDEM ORDINIS PRAEDICATORUM ROR Die, MCN

CONTEMPLATUS Aristoteles orbis machinam universi, cum videret suis quaeque locis apte disposita, summum iliius bonum, atque idcirco maximum Axe divinae sapientiae opus esse ordinem affirmavit. Hoc etiam pacto egregie rex dispositum aptatumque hominis ingenium contemplari licet, qui sui animi ] conceptus, ac doctrinam quam traditurus est, ordine congruenti collocat et distinguit. Atque huius quidem sapientiae laudem, sicut inter philosophos, omnium plane iudicio, sibi Aristoteles vindicavit; ita inter theologos, quem divo Thomae Aquinati praeferre ausis, invenies neminem. Nam cum priores illo permulti singulis ac discretis de rebus volumina quam plurima edidissent; cumque demum in perpetuam quandam seriem theologiae sententias tum Graeci aliqui auctores tum et Latini etiam redegissent, expositoresque permulti .SewZemfiarum libros enarrassent; divus tamen Aquinas noster, largiore quadam vena theologiam nobis ac doctrinam quasi omnigenam traditurus, duos ipse discretos. novosque ordines, et quidem praeclarissimos adinvenit. Horum alterum quidem in libris Contra Gentes complexus est: alterum vero in quadrifido illo opere, quod Summam divi Thomae Aquinatis celebri iam titulo nuncupamus.

In qua tota Summa ea rerum copia continetur, quae ad necessariam homini Christiano doctrinam, veramque beatitudinem pertinent consequendam, ut relictum nihil penitus videatur. Nam cum in prima Summae parte de Deo, de Trinitate, de Angelis, de Anima Rationali, deque ipso Homine, ac totius Mundi fabrica, copiose ac distincte pertractet; tum. sequentibus duobus libris, ab homine iterum exorsus, humanas passiones omnes, earumque fontes ac progressus, simulque .virtutes quae curare vitia et passiones possint, ethnicis cunctis sacrisque auctoribus copiosius distinctiusque percenset. Reliqua porro pars, quae numero quidem voluminum conscriptorum quarta est, ordine. tamen doctrinae tertia nuncupatur, de Auctore gratiae Christo, mysteriisque omnibus ad Christum pertinentibus tractat; tum vero et de ipsis Sacramentis, per quae gratia confertur; postremo de optatissimo fructu gratiae, superna videlicet beatitudine, ac suppliciis etiam damnatorum. Quod tamen ad consummationem tertiae partis desideratur, in quarto super .Senfentias libro copiose disseritur.

Atque hac quidem tanta rerum congerie cum sit immensus Aquinas noster, non minus tamen admirationis sibi conciliat ratione sententiarum atque verborum, quibus tantam molem versat atque pertractat. Ea namque stili puritas est, ut superfluat si quid addideris, arescat vero si quid exemeris: ea in verbis formalitas ac proprietas, ut nihil insit extrarium, nihil accidens: insuper ea est profunditas in sententiis, ea novitas ac dearticulatio quaestionum, tum vero sic proprius in singulis earum argumentandi modus, ut in hoc scribendi genere facile princeps, ubi nulla iudicem turbet invidia, censeatur. lam vero ne quis in tam magno acervo rerum suspicari possit connixisse Auctorem falsumque esse, naturam quodammodo ipsam suae indicem veritatis testemque habet. Nam si, ut Aristoteles ipse ait, illi sunt apti rerum coniicere veritatem, qui possunt in utramque partem dubitando disquirere, quis iam dubitet Aquinatem nostrum procul a veritate non recessisse, qui, propositis tot millibus quaestionum de humanis divinisque rebus, theoricisque ilis ac practicis, proprias semper in singulis ad utramque partem dubitationes adducit?

Nostrae vero huius susceptae expositionis hinc exorta ratio est, quia formalis sermo Doctoris nostri magnam recondit sensuum altitudinem, cum tamen verborum collocatio ac delectus, perplexi nihil habens, prima fronte lectorem videatur allicere, ac facilitatem sensuum polliceri. Verum multo aliter evenire sibi lector intelligit atque ab initio existimarat: repetita enim lectio Auctoris huius videtur augere potius quam decerpere sensus percipiendi difficultatem. Quodque ad hanc primam pertinet Summae partem, hinc facile opinor eius eminentiam constare posse, quod eximii Thomistarum, vicies eam vel saepius repetentes, semper in ea se novi aliquid percepisse affirmant: ut iam mirari minus oporteat, cum prima haec pars tot experta sit hominum iudicia quot habet et verba, tam multis illam oppugnationibus lacessitam fuisse. Theologi namque complures, neque adeo contemnendi, magnum sibi nomen ingenii ac doctrinae facturos hinc se esse putaverunt, si, veluti munitissimas arces fortissimi duces solent, ita illi partem hanc primam suis machinationibus oppugnarent. Ioannes vero Scotus egregia praeter ceteros in hac re laboravit subtilitate et copia, quippe qui singula prope huius partis verba labefactare contendat. Ratione igitur habita et insitae difficultatis et oppugnationis illatae, non simplici quadam expositione sum usus, ut, sine ulla controversia, ea dumtaxat attulerim. quae ad verum sancti Thomae intellectum | pertinere. putaverim; sed ubi locus et res ipsa postulare visi sunt, quaestiones ipse nonnullas dubitando attuli, et contra oppugnatores, Scotumque praecipue, tueri veritatem contendi; arduum sane opus laboriosumque aggressus, quantum vero feliciter, aliorum sit iudicium. Ego certe non ita sum prorsus oblitus mei, ut ad expositi operis dignitatem parem me putem operam attulisse; cum. tamen pio saltem consilio quam plurimos possem studiosos homines adiuvandi, diligentiaque ad honorem Dei impensa, conscientiae penitus satisfecisse me sciam.

Debetur autem tibi, Pater Amplissime, nostra haec expositio, non eo solum nomine quo ceterorum quoque nostrorum Fratrum lucubrationes tibi debentur, propterea quod e specula susceptae Protectionis universo Ordini Praedicatorum faves et consulis; sed etiam ampliori quadam capaciorique ratione. Quandoquidem in isto sublimi cardine constitutus, exemplum praebes Christianis principibus imitandum, piae magnificentiae, religionis, integritatis, et in agendis rebus solertis ac diligentis industriae; quodque temporibus nostris praeclarum Dei est munus, perpetuo castitatis tenore, pontificiique iuris doctrina, sacrosancti Collegii venerandus es Pater, saeculique nostri decus haberis, et lucerna super candelabrum collocata, quae luceat omnibus qui in domo sunt. Hinc et totius Christianae religionis ordines, studiorumque cultores, patrem te ac censorem habituri sunt, cuius in iudicio et benevolentia conquiescant.

Venio nunc ad meipsum, qui paterna caritate semper abs te dilectus, beneficiis auctus, dignitatibusque ornatus, ingrati animi vitio iure damnandus sim, si alii quam tibi hos quoque studiorum meorum fructus detulerim, cui minora etiam dedicavi; praesertim cum tu me ad hanc cudendam expositionem adhortatus maxime fueris, vixque dum bene absolutam, publicari non solum saepe petieris, verum etiam flagitaveris. Cape igitur munus hoc nostrum benigna fronte, meaeque fidei atque observantiae erga te pignus hoc monumentumque agnosce. In aevum vale.

Back to TopNext

On this page

Praefatio