Quaestio 50
Quaestio 50
Articulus 1
IN quaestione quinquagesima, articulo primo, dubium ocnon convenit aliis principatibus et populo nisi secundum quod participant aliquid de regimine regio. Videtur enim oppositum: quia rex participat populum, et non e contra; quoniam rex fit naturaliter a populo, et rex quasi gerens vicem totius populi leges ponit.
Ad hoc dicitur quod, licet prima facie videatur distinguendum, et dicendum quod regimen regium et populare comparantur dupliciter: scilicet ordine formali, et sic, cum perfectiora in entibus sint exemplaria imperfectiorum, regimen regium, utpote perfectissimum, est exemplar omnis regiminis, ac per hoc in littera dicitur quod alii principatus, etiam popularis, intantum leges ponunt inquantum participant regimen regium; vel ordine generationis, et sic regimen po- pulare secundum actum electionis est prius regimine regis, ut obiiciendo , dicitur: — sed si diligenter consideretur quod electio regiminis non est pars regiminis, sed praevium ad omnem speciem regiminis, ad electionem siquidem populi spectat, secundum naturale ius, an populare an optimatum an regale sit futurum regimen; manifeste patet quod nec etiam secundum generationis ordinem regalis principatus dependet a populari, qui in littera populus vocatur; magis autem distinguendum est de populi significatione. Quandoque enim sumitur populus pro regimine populari: quandoque autem pro ipso populo. Regimen autem regium a populi quidem electione dependet, qui vota sua et potestatem in eum transtulerunt: et propterea vices populi gerere dicitur. Non dependet autem a regimine populari, sed e contra, ut in littera dicitur; nec vices illius gerit.
Articulus 2
In articulo secundo, in responsione ad secundum, adverte quod politica, quae quasi manualis est, non unius, sed multarum est specierum, iuxta multitudinem formalium partium civitatis: sicut nautica distinguitur in eam quae regit temonem et eam quae regit remos, etc. Propter huiusmodi enim diversitatem diximus superius, ex Aristotele, esse tot genera virtutum: simile enim est in omnibus huiusmodi. Propter quod etiam oeconomica in multas species dividitur, eadem ratione, propter diversas scilicet partes formales.
Articulus 3
IN responsione ad secundum, dubium occurrit circa illud, citicet: Peccator non potest provide se habere ad totum bene vivere domesticae conversationis, Tum quia non magis exigitur virtuosa vita ad totum bein vivere secundum civilem conversationem quam secundum domesticam. — Tum quia ad bene se habere secundum domesticam conversationem sufficit filiis suis, uxori, etc., quantum ad se attinet, bene se habere. Sic autem bene se habere distin- guitur contra bene se habere simpliciter; ut patet I Polit., ex cap. penult.