Quaestio 35
Quaestio 35
Articulus 2
In tota quaestione trigesimaquinta unum dubium occurrit, spectans specialiter ad articulum secundum, simpliciter et ad hominem: An acedia sit tristitia de bono divino in ipso Deo, vel in me, vel in utroque. Et simpliciter quidem dubii ratio est quia de bono divino in ipso Deo tristitia pertinet ad odium Dei: eadem ratione qua desiderium mali in ipso Deo. ad odium spectat, et gaudere de malo eiusdem. Eiusdem namque rationis est odio habere aliquem, optare illi malum, gaudere de malo illius, et tristari de contrario bono, ut patet. - De bono autem divino in nobis tristitia pertinet ad amorem concupiscentiae. Et sic non opponitur caritati, quae est amor amicitiae ad Deum. et gaudet de bono divino propter Deum. - De bono autem divino in utroque tristari non videtur unius esse vitii: sicut nec odii Dei et hominis unicum est vitium.
Ad hominem vero, Auctorem scilicet, quia superius in I II, qu. 1xxxrv, art. 4, distinguens capitalia vitia, ponit acediam circa bonum proprium. Hic autem, ponens eandem circa divinum. bonum, in art. 3 ponit ipsam contrariam gaudio caritatis de Deo; et ibidem, ad 2, dicit quod acediae. est contristari in his quae imminent facienda propter Deum ; et in art. 4, ad 2, expresse dicit: Spiritualia autem bona, de quibus tristatur acedia, sunt et finis et dd a juod est ad finem.
II. Ad hoc dicitur quod acedia est tristitia de bono divino in eo qui contristatur. Et propterea dicitur quod est re- spectu boni proprii, et boni spiritualis inquantum habet rationem boni divini. Considerandum est enim quod caritas, licet principaliter gaudeat de bono divino in ipso Deo, secundario tamen et consequenter gaudet de bono divino, et ipso etiam Deo, in seipso amante et etiam in proximo. Et licet una sit caritas gaudens de his tribus, vitium tamen oppositum non est unum (quia malum multifariam contingit), sed triplex: scilicet odium, acedia et invidia. Odium siquidem refutat bonum tam in Deo quam in proximo absolute. Invidia autem in proximo; ut in quaestione sequente patebit. Acedia autem: in ipso contristante refutante bonum non quodcumque, formaliter loquendo, sed divinum: quia quidquid refutat, inquantum habet rationem divini boni in ipso contristante refutat. Unde conceditur quod directe opponitur gaudio caritatis pro quanto claudit in se amorem concupiscentiae: propter quod ex ea nascitur desperatio, quae Deum a nobis aufert. Et hoc modo est respectu finis ultimi. Et quia omne concupitum a caritate in Deum amicitia amatum finaliter refertur, ideo acedia tristatur de bono divino in nobis quod. propter Deum habere debemus. Unde Auctor in art. 3, cum dixisset quod proprius effectus caritatis est gaudium de Deo, caute subiunxit quod acedia est tristitia de bono spirituali inquantum divinum: et non dixit quod est tristitia de Deo. Quamvis etiam si dixisset, de Deo in nobis intelligi potuisset. Et sic omnia consonant simpliciter, et in doctrina Auctoris.