Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA totam septimam quaestionem de circumstantiis, niCoi occurrit hoc in loco dubitandum: quoniam discussio harum circumstantiarum in speciali, puta de persona, modo, tempore et loco sacris, ad posteriores spectat tractatus. Summarie tamen scito quod circumstantia femporis sacri est aggravans peccatum, non tamen apponens speciem sacrilegii, nisi fiat in contemptum temporis sacri. — Circumstantia vero sacri loci, quamvis omnia aggravet peccata per accidens, illa tamen sola ad sacrilegii speciem trahit, quae sanctitati loci directe opponuntur, aut annexae immunitati: ut effusiones sanguinis vel seminis humani, quae impediunt exhibendum ibidem divinum cultum, ad quem directe sanctificatur locus; et violentae extractiones, quae immunitati contrariantur; et his similia.— Personae quoque circumstantia non transfert in aliam speciem, nisi peccatum voto vel statui eius directe adversetur. Ut si religiosus fornicetur, in sacrilegium transit: si autem blasphemat, solius blasphemiae reus est, sicut alius blasphemans. - Quid autem, idest effectus, quando est praevisum et volitum, trahit in ipsius speciem: ut si mulier pergens ad ecclesiam, scit se ibidem adamandam, et hoc vult, quamvis non propterea vadat, sed propter audiendam missam, actus ille ex illo effectu mali speciem trahit. - Circa quid, idest conditiones obiecti, ut magnum et parvum in re ablata, et quomodo, quamvis actus multum aggravent, in aliam tamen speciem transferre actus non video. - Cur demum manifeste dat aliam actui speciem.

Et si praedictis adiunxeris quod circumstantiae neces- sario cognoscendae a spirituali iudice, sunt transferentes in aliam speciem, et cum hoc, aggravantes in infinitum, idest addentes secundum se rationem peccati mortalis; scies quae sunt circumstantiae necessariae, et quae non. Sed cave ne illas quae multum gravant, totali silentio praetereas: et maxime circumstantiam quid, quae inter principales in 4 art. computatur. Magni enim refert abstulisse centum, et abstulisse centum cum damno inde pauperis et pupillorum, puellarum nubilium, et huiusmodi, quae spectant ad circumstantiam quid.

H. Illud autem hic notato, quod inter circumstantias nec Aristoteles nec Tullius nec divus Thomas computavit quoties. Et ratio est quia circumstantiae, ut in primo dicitur articulo, circa eundem sunt actum: numerus autem operationum non circumstat unam et eandem operationem, sed addit aliam et aliam operationem; non enim secundum furtum est circumstantia primi aut e converso, nec tertium secundi, et sic deinceps. Ex quo sequitur quod, quia non minus tenetur quis confiteri de secundo peccato quam de primo, et non minus de centesimo quam de quocumque alio; quod non sufficit dicere quod pluries furatus est, sed oportet explicare quoties furatus est, si numeri meminerit. Et si non meminit, exprimere debet quam frequenter, sic ut verisimilis numerus habeatur.

III. Scito quoque demum quod id quod de fine specificante et adiuncto distinguitur in resp. ad 3, in art. 3, explanabitur inferius in qu. xvrr, art. 4, ubi inchoare videtur opposita doctrina.

PrevBack to TopNext