Quaestio 28
Quaestio 28
Articulus 1
IN responsione ad tertium primi articuli quaestionis vigesimaeoctavae, scito quod, si considerentur omnes unitates concurrentes ad amorem, sic amor magis unit quam intellectio: quoniam causativus est unionis realis. Sed si comparetur amor et intellectio secundum illam solam: unionem quam facit formaliter, sic intellectio magis unit quam amor; iuxta illud Averrois, in III de Anima: Magis fit unum ex intellectu et intellecto, quam ex materia et forma. Et ratio est illa quae arguendo in littera tangitur: quia intellectus in actu est intellectum in actu, amans autem non est amatum in actu. Tanto namque maior est formalis unio cognitionis quam amoris, quanto maius est se esse aliquid, quam habere se ad illud ut se. Intellectio enim facit formaliter intellectum esse rem intellectam in actu: amor vero non facit. formaliter amantem esse amatum, sed ut amatum; et e converso, scilicet amatum ut amantem. Et hoc quoad amorem amicitiae, In amore vero concupiscentiae, amor unit amato ut alicui sui, scilicet amantis: intellectio vero facit formaliter intellectam rem in actu esse aliquid intelligentis. Unde cognitio bid fossis unitiva formaliter: amor autem effective.
Sed quia unio -nota communiter non est nisi realis, dicitur quod amor est vis unitiya,, et. quod est magis unitivus quam cognitio. Quae omnia sunt vera, referendo ad unionem realem. Et sunt vera, referendo ad effectus separatos-a causis: effectus enim formales a causis non secernuntur. Unde in littera non respondetur argumento secundum unionem quae est effectus formalis: sed praeponitur amor secundum unionem finalem et effectibilem, quae est realis. Quasi diceret quod, licet formalis unio cognitionis sit maior secundum se formali amoris unione, quia tamen. sistit infra unionem similitudinis, minor est . simpliciter unione amoris, claudente in sui latitudine Pa realem.
Articulus 2
IN articulo secundo eiusdem vigesimaeoctavae quaestionis, averte tria. Primo, quod amor in modo essendi per apprehensionem addit moram in amante, et perscrutationem amati: ita quod non quaecumque apprehensio est effectus amoris, sed apprehensio quasi continua et perscrutans. Et ex prima conditione ponitur amatum. in amante, ex secunda e converso, secundum apprehensionem.
Secundo, quod in affectu commune est amori amicitiae et concupiscentiae, quod amatum constituitur in amante per complacentiam interius radicatam ipsius amati: in eo enim quod complacet sibi interius amans de concupito vel amico, in eo sunt. Et hoc etiam respondet morae in appreDiversimode autem amans constituitur in amato secundum utrumque amorem, ut in littera dicitur. Quia in concupiscentia, constituitur in eo per affectum perfectae possessionis illius: in amicitia vero, per affectum ad amicum et sua ut ipsemet amicus. Et ambo respondent perscrutationi in apprehensione.
Tertio quod, si hi modi mutuae inhaesionis in affectu diligenter considerentur, videbitur quod proportionales sunt: et quod, sicut in apprehensionis modo unica apprehensio, secundum duas eius conditiones, utrumque constituit, ut declaravimus, ita in amore. Amans quippe aliquid amore concupiscentiae, amat illud alteri, sive ille alter sit ipsemet amans, sive alter. In hoc autem sunt duo: scilicet complacentia illius concupiti, alioquin non amaret; et affectatio habendi utendique illo. Et ex complacentia, amatum in amante constituitur: ex affectu perfecte habendi etc., e converso; egreditur enim amans ad ipsum tali affectu. - Amans quoque amicitiae amore, amat amicum ut seipsum. In hoc autem includuntur duo: primo, quod amans transit in personam amici; secundo, quod amicus transit in personam amantis. Ex hoc enim quod amat amicum propter ipsum amicum, vult etiam seipsum praebere quomodo potest: ac per hoc ipse transit in amicum voluntate, affectu ac passione; ita ut bene vel male afficiatur sentiatque, amico sentiente, Ex hoc vero quod amat amicum ut seipsum, ponitur amicus ut ipse: et sic amicus transit in personam amantis. Et hoc pertinet ad complacentiam: complacet enim ut ipsemet. — Et sic in utroque amore egressus affectus in amatum, constituit in eo: ingressus autem amati per complacentiam in amantem, ut ipse in amicitia, vel aliquid sui in concupiscentia, constituit e converso amatum in amante.
Articulus 4
ARTICULO tertio omisso, in quarto scito quod, cum zelus sumatur dupliciter: scilicet causaliter, pro ferventi dilectione; et formaliter, pro tristitia deficientium sibi vel amicis, ut in II Rhetoric., cap. xvn, et inferius pluries patet: hic sumitur proprie. Ad huiusmodi namque tristitiam spectat et zelus concupiscentiae, et amicitiae: ille enim tristatur de defectu singularitatis, vel excellentiae, vel quietae fruitionis; iste de defectu alicuius boni amico. Et utriusque tristitia ex amore oppositi boni procedit, et contra ingerentes huiusmodi mala sollicitat.