Text List

Quaestio 92

Quaestio 92

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestionis nonagesimaesecundae articulis duobus, quaeLan occurrunt scribenda spectantia specialiter ad secundum articulum. Et primo, quod duae ponuntur in littera specificae distinctiones superstitionis, Prima, penes distinctionem obiectorum: scilicet Creatoris, cui debetur cultus latriae, quando indebite exhibetur; et creaturae, cui cultus latriae non debetur. — Secunda, penes distinctionem finium divini cultus. Quod non est sic intelligendum quasi cultus in divinus habeat plures fines principales, cum unus sit eius adaequatus finis, scilicet divina reverentia: sed quia sub uno principali fine sunt et alii fines secundarii, qui in littera numerantur.

Deinde, quod quemadmodum in divino cultu inveniuntur tria genera divinorum: primo, sacrificia, oblationes, decimae, vota et huiusmodi, quae directe in Dei reverentiam fiunt; secundo, orationes, contemplationes, lectiones et huiusmodi, quae ad instructionem nostram ordinantur; tertio, sacramenta, benedictiones, sacramentalia, ieiunia, festa et huiusmodi, quae directe consistunt in ritu instituto a Deo, et ordinantur ad dirigendos nostros actus, ut sunt actus regenerationis , confirmationis, ordinis, matrimonii,etc.: - ita in cultu superstitioso est, primo, idololatria, quae divinam reverentiam exhibet creaturae; est deinde divinatio, quae tot modis instructionem a daemone quaerit; est denique observatio, qua tam multipliciter et operationes suas construunt, continent, laxant, et aliquas creaturas quandoque assumunt ad sua opera quasi sacramentalia quaedam,

II. In responsione ad primum eiusdem secundi articuli, adverte diligenter, tu speculative, quod licet prima fronte appareat quod quemadmodum religio est virtus una secundum speciem, eo quod actus eius adaequatus est unus, scilicet colere Deum (quoniam in hoc actu clauditur et divina reverentia et hominis servitus respectu Dei, ad quae duo ordinantur omnia religionis opera, ut superius in qu. Lxxxi, art. 2, ad 2, didicimus), ita in superstitione colente creaturam una est species, cuius proprium est colere creaturam et illam venerando sacrificiis et illi subiiciendo hominem, et in hoc quod instrui per illam curat, et in hoc quod signis illius se subiicit observando illa: — quia tamen ex communibus patet quod multa ad vitiorum. distinctionem sufficiunt quae non sufficiunt ad diversificandum virtutem, ut patet in materiis moralium, in quibus, una existente virtute, duo sunt vitia; et ratio suffragatur communis, quia ad constitutionem boni multa exiguntur, ad malum autem quodlibet sufficit, ut in littera ex Dio- nysio dicitur: ideo in speciali intuitus est Auctor quod illi tres fines, scilicet reverentia, instructio et directio, licet non sufficiant ad distinguendam religionem, sufficiunt tamen ad distinguendam superstitionem. Quo fit ut involutus uno malo, puta divinatione, non sit involutus altero, puta idololatria: religionis autem virtutem nemo habeat nisi qui integre omnibus polleat.

III. In responsione ad secundum, adverte quod quia vis argumenti stat in hoc quod sicut religio est in ordine ad Deum, ita superstitio contraria est in ordine ad creaturam, puta daemonem, cui cultus exhibetur; sed divinatio et observatio est in ordine ad eventus et actus nostros; ergo non sunt superstitionis species: — ideo responsio directe satisfacit argumento, dicendo quod divinationes et observationes inquantum daemoniacae sunt species superstitionis, et non inquantum humana opera: sicut etiam sub religione comprehenduntur opera hominum inquantum divina, per assumptionem alicuius divini, ut supra patuit. Ita quod in omnibus istis salvatur ordo aliquis reverentialis ad daemonem, invocando ipsum et subiiciendo se institutis eius: sicut in religionis multis operibus accidit respectu Dei, ut patet in iuramento, sacramentis et huiusmodi. Et tu bene servabis hoc in corde tuo, ut inde postmodum discernas in observationibus et divinationibus rationem peccati mortalis vel venialis, ut infra declarabimus.

PrevBack to TopNext