Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestione quinta, advertendum est quod, licet visio Dei per essentiam, et beatitudo formalis intellectualis creaturae, coincidant realiter, ut ex supradictis patet; quia tamen distinguuntur formaliter, ideo diversa sunt quaesita ista formaliter a quaesitis in Prima Parte, qu. xir. Decuit enim tam perfectum Doctorem complere omnia formaliter. Nihil igitur est superfluum. 4

II. In hoc articulo primo quaestionis quintae, nota quod Auctor, ex duobus capacitatem hominis respectu perfecti boni ostendens, alterum naturale, quod hic experimur, sci- . licet cognitionem ipsius Dei universalis et summi boni, quam ex studio acquirimus, dum cognoscimus Deum esse eum qui, si videretur, bearet; et appetitum qualemcumque in ipso Deo quiescendi. Alterum quodammodo naturale, quod probamus: scilicet quod omnis intellectus est capax, quamvis remote, divinae visionis, ex hoc ipso quod intellectus est.

In secundo autem et tertio nihil occurrit.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In quarto articulo aliquantisper morandum est. Scito igitur Tos in titulo quarti articuli, differentiam inter perpetuitatem et inamissibiliÀtatem beatitudinis. Perpetuitas enim significat durationem quandam: inamissibilitas autem significat immutabilitatem quandam. Haec ergo est species immutabilitatis, illa durationis. Et quoniam duratio mensura est mutabilis vel immutabilis, prius naturaliter inest alicui rei sempiternae immutabilitas quam perpetuitas: immo haec est illius. effectus, ut ex quaestione decima Primi libri, coniuncta nonae, apparet. Cum igitur hic quaeritur utrum beatitudo possit amitti, est quaestio non de perpetuitate formaliter, sed de inamissibilitate, quae est perpetuitatis causa.

II. Scito secundo, in corpore articuli, quod prima ratio in littera allata pro conclusione, quae et in IV Sent., dist. xrix, qu. 1, art. r, qu' 4, tangitur, male videtur intelligi a Scoto, in Quarto, dist. xix, qu. vr. Potest siquidem dupliciter intelligi quod beatitudo sit quietativa omnis desiderii. Primo, ut sensus sit quod beatitudo formalis est. formalis impletio omnis desiderii. Et hic sensus est falsus. Et tamen illatum. Scotus reprehendit. — Secundo, ut sit sensus quod A AS formalis est inferens impletionem omnis desiderii, expulsionemque omnis mali, quocumque modo illud contingat : ita quod ratio beatitudinis in communi exigit quod inferat 'satietatem omnis desiderii naturalis, abstrahendo a tali vel tali modo. Et hic sensus est verus, et intentus tam hic quam in IV Sent, Ex hoc enim sequitur manifeste quod beatitudo exigit inamissibilitatem, ut in littera deducitur: alioquin dolor vel timor inesset beato. DuC

Unde dupliciter Scotus, ibidem, defecisse videtur. Primo, quia non distinxit inter immobilitatem seu inamissibilitatem, et perpetuitatem: et quae de immutabilitate dicuntur, et de perpetuitate consequenter, de perpetuitate formaliter accipit, Secundo, quia esse immobilitatem de ratione beatitudinis, intelligitur formaliter aut virtualiter: quoniam, ut dicitur X Metaphys., corruptibile et incorruptibile aut sunt substantia, aut in substantia. Et tamen ipse formaliter de perpetuitate.

III. Scito tertio, quod secunda ratio litterae efficax valde est apud. vere. philosophos, qui non in aere loquuntur, sed voluntatem in bonum tantum, et voluntatem rectam in vere bonum tantum ferri posse noverunt.

IV. In responsione ad primum eiusdem articuli, habes da notanda. Primo, quod beatitudo est immutabilis, et consequenter incorruptibilis : ac per hoc, differt plus quam genere ab aliis actibus corruptibilibus, iuxta doctrinam Aristotelis X Metaphys. — Secundo, causas immutabilitatis eius: formalem scilicet , quia est perfectio consummata ; ivam vero, divinam virtutem ;. materialem autem, hominem elevatum in participationem aeternitatis, Et hoc tertium, pro quanto includit quod beatitudo formalis mensura- tur aeternitate participata, et non aevo, impugnatur a Scoto, in loco allegato: quia tamen satisfecimus ei in I libro, qu. x, non replicandum censeo. Et his si addatur bonitas per essentiam, cuius adeptio est beatitudo, videbitur et reliqua causa, scilicet finalis, ipsius beatitudinis.

Ex primo horum habes quod beatitudo haec non se habet ad perpetuitatem, sicut albedo se haberet ad eam, si a Deo perpetuo conservaretur. Quoniam albedo illa esset in se corruptibilis, et per accidens pérpetua: beatitudo autem perfecta, de qua loquimur, est secundum se incorruptibilis, et per se sibi vindicat perennitatem. Et propterea se habet ad perpetuitatem sicut figura caelestis. — Ex secundo autem horum habes modum quo. beatitudo haec constituitur immutabilis, scilicet elevando subiectum supra mutabilitatem. Ex hoc enim. quod mens humana elevatur in aeternitatis ordinem, oportet quod praeelevetur in ordinem immutabilium: quoniam aeternitas immutabilitatem sequitur. Omnibus autem. beatitudinis causis supra. mutabilitatem existentibus, necesse est beatitudinem ipsam immutabilem esse.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quinto, defendenda esset ratio conclusionis in littera posita, nisi diffuse tractata fuisset in I lib., qu. xir, art. 4, ubi responsum est Scoto eam impugnanti in Quarto, dist. xrix, qu. xr. Quare vide ibi, etc.

Articulus 6-8

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulis sexto, septimo et octavo, nihil aliud scribendum occurrit, nisi quod materia octavi articuli tractata est in IHib., qu. rxxxrr, art. 1 ps solitae sunt rationes Scoti. Quare vide ibi. — Et hic completur tractatus primus huius MM

PrevBack to TopNext