Quaestio 94
Quaestio 94
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis nonagesimaequartae , nota Tus pro claritate litterae. Primo, quod cum, circa principium corporis articuli, dicitur: ZZuiusmodi autem cultus divinus, sicut creaturae insensibili exhibebatur, etc., ita etiam e converso, etc., sensus est quod sicut, exhibendo sensibilia sacrificia itisecilili creaturae, ascendebatur a sensibilibus ad insensibilia; ita, cultum exhibendo idolis, descendebatur ab insensibilibus rebus repraesentatis vel occultatis ad sensibilia idola; ita ut idolis ipsis cultus exhiberetur, diversimode tamen, ut in littera subiungitur.
Secundo, quod cum narratur opinio de animato mundo, ly sicut homo dicitur sapiens propter animam, non propter corpus, referendum est ad ly Quidam vero existimabant to- tum mundum esse unum Deum, non propter corporalem substantiam, sed propter animam. lta quod sensus est quod sicut dicimus, 77omo est sapiens, ita illi dicebant, Mundus est Deus: utrumque enim dicitur de toto ratione partis, scilicet animae. Et quia mundum dicebant Deum, quaelibet pars mundi erat pars Dei, quamvis non deitatis: sicut quaelibet pars hominis est pars sapientis, quamvis non sapientiae. Ideo cuilibet parti mundi cultum exhibebant, tanquam parti totius subiecti deitatis: quemadmodum aliquis veneratur manus viri sapientis, tanquam partem totius subiecti animae sapientis.
II. In responsione ad primum eiusdem articuli dubium occurrit, an Christianus committens actum idololatriae, salva integre interiori fide, incurrat poenas censurarum ecclesiasticarum in foro conscientiae, ita quod in veritate, et non solum in foro exteriori sit excommunicatus. Et est ratio dubii quia censurae sunt latae contra haereticos. In casu autem proposito nulla est infidelitas in anima secundum veritatem. Ergo non incurruntur in foro conscientiae huiusmodi censurae. - Et confirmatur. Quia sicut dicens non ex intentione infideli, sed ioco, verba haeretica, puta quod mortuo corpore est mortua etiam anima, non est excommunicatus: ita dicens facto cultus, et non ex intentione, idolum esse Deum, non est excommunicatus.
III. Ad evidentiam huius, sciendum est quod dupliciter contingit aliquem actum humanum perniciosum exercere. Scilicet, ex animo affecto illo vitio: ut si quis ex avaritia | furetur, ex luxuria fornicetur, ex infidelitate neget Christum, ex interiori idololatria offerat extra sacrificium idolis. de istis nulla est quaestio.
Alio modo contingit fieri ex animo refutante secundum se illud crimen, sed propter alium affectum consentiente in actum exteriorem perniciosum: ut si mulier exosam habens libidinem timore permittat se cognosci; et similiter homo exosum habens furtum, compulsus. a domino, consentit in exteriorem actum furti; et similiter retinens perfectam intus fidem, timore victus, consentit in exteriorem actum negandi fidem, ut fecit Petrus; aut despiciens idola in mente, sua timore, ut Marcellinus, tura exterius offerat idolis; aut amore populari idem faciat, ut Seneca, Et de huiusmodi est quaestio praesens. Et iam ex datis exemplis potest patere solutio quaestionis: quod quemadmodum non excusatur in foro conscientiae a furto, fornicatione, negatione fidei, et idololatria, qui ex alieno affectu hos actus perniciosos exterius committit, quia voluntarie committit actus exteriores talium vitiorum; ita non excusatur in foro conscientiae ab ecclesiasticis censuris latis contra committentes talia crimina. Ita quod si esset lata excommunicationis sententia contra fures, ille qui in solum exteriorem actum furti consentiendo furatus est, procul dubio esset excommunicatus in foro conscientiae, quia voluntarie furtum commisit. Similiter Christianus ille qui in solum exteriorem actum negandi fidem consensit, est in foro conscientiae. excommunicatus: quia voluntarie consensit in actum infidelitatis, et illum exercuit negando Christum verbo, ut Petrus fecit. Et similiter qui solum actum idololatriae exterius commisit, excommunicatus est in foro conscientiae, quia actum infidelitatis et apostasiae voluntarie exercuit: est enim idololatria ex proprio genere infidelitatis protestatio, ut in. hac littera dicitur. Et omnium horum et similium communis ratio est quia iste in foro conscientiae est idololatra, fur, etc. Non enim solum dicitur: in foro conscientiae fur aut idololatra qui ex affectu furti aut idololatriae furatur aut idola colit, sed etiam qui voluntarie exercet exteriorem actum furti aut idololatriae. Concurrunt enim tunc ad hanc denominationem et actus exterior et actus interior: quamvis actus interior videatur quasi extraneus ab exteriori.
IV. Et per hoc patet responsio ad primam obiectionem in oppositum, dicendo quod hic est infidelitas exterior voluntaria. Et quia actus voluntatis quo consentit in actum exteriorem ad eandem speciem spectat in qua est actus exterior, ideo in hoc dicto, scilicet, infidelitas exterior voluntaria, includitur interior voluntatis actus infidelitatis. Ac per hoc, voluntarie negans Christum solo verbo, non solum extra, sed etiam intus est quodammodo infidelie, bed vis absolute non sit intus infidelis.
Articuli 2-3
In articulis secundo et tertio simul quaestionis eiusdem nonagesimaequartae, dubia duo occurrunt. Alterum, de comparatione idololatriae exterioris tantum voluntariae ad infidelitatem. — Alterum, de comparatione idololatriae ad omnia alia crimina,
Est autem ratio primi dubii quia videtur quod infidelitas interior sit peccatum gravius quam mendacium perniciosum quo quis non ex animo colit idola, ut Seneca aut Marcellinus. — In oppositum autem est auctoritas Augustini, in littera secundi articuli allata, dicentis de Seneca quod eo damnabilius colebat idola, quo illa quae mendaciter agebat sic ageret ut cum populo veraciter agere existimaretur. Et in littera tertii articuli, in responsione ad primum, quod infidelitatem gravius esse peccatum arguebat, dicitur, defendendo contrarium: Si vero sit exterior tantum idololatria absque interiori infidelitate, additur culpa falsitatis , quasi culpa falsitatis aequetur infidelitati interiori.
II. Secundi autem dubii ratio est quia odium Dei ex genere suo est gravius peccatum quam idololatria. Quia directe opponitur amori Dei in seipso: idololatria autem opponitur exteriori cultui ipsius Dei. Et odium Dei tollit, quantum ex se est, divinum esse: idololatria minuit. Odium Dei annullat Deum: idololatria aequalem illi dat. Unde ex genere suo odium Dei gravius est quocumque alio. — Et augetur dubium: quia Auctor in littera, in primo argumento tertii articuli, tangit hanc difficultatem de odio, infidelitate et desperatione, et solvendo pertransit.
III. Ad haec dubia retrogrado ordine dicendum est, quia primum est de specie, secundum de genere, ut doctrina ordinata sit a magis communi ad minus commune. Sciendum est igitur quod comparatio hoc in loco fit inter peccata secundum sua genera: ut ex pluribus locis tertii articuli apparet. Et quoniam diversorum generum peccata contingit se habere ex additione, ut scilicet unum includatur in altero quamvis non e converso; idcirco quando comparatio fit inter peccatum ex additione se habens ad aliud, et reliquum secundum se solum, facilis est comparatio: quoniam constat quod includens est gravius incluso ; nec propter hoc movenda esset solemnis quaestio. Sic autem est in proposito. Quia idololatria secundum suum genus claudit in se infidelitatem et odium Dei: quoniam utriusque protestatio est. Colens namque idola, quantum in se est, tollit a Deo suam singularem excellentiam qua solus est Deus, haec est autem sua deitas, quod ad odium Dei spectat: et negat huiusmodi singularitatem, quod ad infidelitatem spectat. Ac per hoc, gravius peccatum illis. secundum se est. Et propterea Auctor, qui non movit quaestionem de idololatria in respectu ad ista, sed universaliter in respectu ad omnia peccata, pertransivit facile in responsione ad primum tertii articuli materiam istam, tanquam claram. :
Ad obiectionem autem in oppositum dicitur quod aliud est comparare peccata secundum sua genera: et aliud comparare peccatum unius generis ad summitatem alterius generis, ut in argumento fit comparando idololatriam ad summum odium Dei, puta quo quis vellet Deum totaliter non esse. Huic enim summo oporteret e regione ponere aliud summum, puta idololatriam ex tali odio. Et sic idololatria inveniretur gravior.
IV. Ad primum autem dubium dicitur: quia idololatria tantum exterior est etiam protestatio infidelitatis et odii Dei, ideo retinet gravitatem sui generis, ac per hoc est gravior secundum suum genus infidelitate et odio Dei. Et includit, praeter sui generis gravitatem, gravitatem mendacii perniciosi. Et propterea ab Augustino damnabilior dicitur, et ab Auctore sustinetur. Et non dicitur in littera quod tale mendacium adaequetur aut excedat infidelitatem interiorem: sed, ut dictum est, declaratur quod idololatriae exteriori secundum se conveniat, scilicet quod praesupponat infidelitatem interius. Ac per hoc, etiam si interior deest infidelitas, exterior tamen idololatria [gravitatem] quam ex proprio genere, ex hoc quod est interioris infidelitatis protestatio, habet, non amittit.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem nonagesimaequartae quaestionis pei occurrit, quo pacto verificetur quod omnes dii gentium daemonia: et tamen, licet colerent multos deos, colebant etiam unum summum Deum, de quo non potest dici quod sit daemon, quia est verus Deus. Rursus, colebant motores coelorum, quos constat non esse daemones. Quomodo igitur omnes dii gentium daemonia?
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, ut in littera dicitur, quod daemonia erant causae omnis cultus idololatriae. Et propterea omnes dii gentium erant daemonia causaliter , licet non essentialiter.
Secundo dicitur quod omnes dii gentium erant etiam essentialiter aut participative daemonia, inquantum erant dii gentium. Quoniam non venerabantur secundum id quod in veritate erant, sed secundum id quod. non erant, hoc est secundum deitatem, cum non essent dii, nisi unus. Qui non adorabatur etiam secundum id quod erat, sed secundum id quod ipsi de eo concipiebant. Ac per hoc, non adorabant ipsum Deum secundum se, sed id quod ipsi vocabant Deum, quod non est verus Deus. Et sic omnes dii gentium aut erant daemonia, aut figmenta daemoniaca, quae participative daemonia erant et dicuntur.