Text List

Quaestio 43

Quaestio 43

Articuli 1-4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestionis quadragesimaetertiae primis quatuor articulis dubia duo occurrunt: primum, simpliciter; secundum, ad hominem, Auctorem scilicet. Primum dubium est: Quomodo verificatur quod inducere aliquem ad peccandum est scandalum? Si enim hoc verificatur ut sonat, sequitur quod provocans mulierem ad adulterium peccat peccato scandali; et similiter inducens alium ad furandum, etc. Hoc autem communi animi conceptioni dissonare apparet. - Si autem in aliquo particulari sensu intelligitur, oportet explanare illum.

Secundum autem dubium est, quia Auctor in primo articulo, in resp. ad 4, ponit quod causa per se inducens ad peccatum est non solum intentio operantis, sed operis conditio, mali vel habentis speciem mali. In tertio autem articulo ponit tantum per se activum scandalum ex intentione operantis; et quod ex natura facti tantum scandalizat ponit inter per accidens. Quomodo stant ista duo simul?

II. Ad primum horum dicitur quod verba haec intelliguntur formaliter, proprie loquendo de scandalo ut est speciale peccatum. Ita quod aliud est inducere ad consensum in hoc vel illo actu: et aliud est inducere ad peccatum. Qui enim provocat et inducit aliquem ad consensum fornicationis, furti, adulterii et huiusmodi, ut consentiens incurrat malum culpae, hic proprie peccat peccato scandali: quia intendit directe nocumentum animae, cuius oppositum directe intendit correctio fraterna, ut in littera dicitur. Qui autem provocat vel inducit ut impleatur voluntas sua vel alterius; et, breviter, non propter hunc finem ut incurrat malum culpae; non scandali peccato speciali peccat, sed spectat sua inductio ad speciem peccati ad quod provocat, puta furti si furtum suadet, et sic de aliis.

Ad secundum autem dicitur quod nulla contrarietas est inter dicta litterae. Quia in primo articulo per se et per accidens cadunt super causare peccatum alterius: in tertio autem articulo per se et per accidens cadunt super scandalizare. Et vult Auctor quod per se causare peccatum alterius distinguitur in per se et per accidens scandalizare. Ita quod omnis scandalizans, sive per se sive per accidens, dat per se occasionem peccati: et in hoc non distinguitur scandalizans per accidens a scandalizante per se, sed in hoc quod scandalizans per se tendit ad hoc ut alter peccet; scandalizans vero per accidens non ad hoc tendit, sed tamen conditio operis sui, mali vel secundum mali speciem, ad hoc tendit, et operans de hoc non curat, suae cupiens satisfacere voluntati. Patet autem hanc esse mentem Auctoris diligenter consideranti litteram.

III. In eisdem articulis dubium occurrit, an. scandalizare per accidens reducatur ad speciem scandali; vel illorum peccatorum ad quae movet. Et est ratio dubii quia hinc apparet quod reducatur ad scandali speciem. Nam sicut detractio materialiter et per accidens reducitur ad detractionis speciem, et similiter contumelia, si fama et honor laedantur proximi praeter intentionem ex verbis materiam detractionis vel contumeliae continentibus; ita scandalum | materialiter et per accidens ex dicto vel facto materiam scandali continente ad scandali speciem reducenda est; praesertim cum passivum infert scandalum.

Inde autem apparet quod reducatur ad speciem peccati ad quod movet. Quia implicitum ad eandem spectat speciem ad quam spectat explicitum. Constat autem quod explicite inducere filium ad tenendam concubinam spectat ad speciem fornicationis. Igitur tenendo concubinam publice, et occasionem ex hoc dando filio ut imitetur patrem, quod est implicite ducere filium ad concubinatum, ad speciem fornicationis, et non scandali, reducitur. Et simile est in aliis,

Ad hoc dicitur quod scandalizare per accidens dupliciter contingit, ut in littera dicitur: scilicet faciendo actum malum coram aliis, qui inde exemplum sumunt peccandi; et faciendo. actum non malum secundum se, sed habentem mali speciem, unde etiam alii inducuntur ad peccandum. Scandalizare primo modo non sortitur speciem scandali, etiam reductive, propter rationem litterae: quia scilicet manifeste peccare est circumstantia aggravans, non varians speciem, nec estibi alius finis intentus. Unde spectat tale scandalum ad speciem peccati quod fit, adiuncta circumstantia mali exempli, — Scandalizare autem secundo modo reductive spectat ad speciem scandali: quia nullam aliam habet rationem peccati nisi quia scandalizat ; sicut de detractione, dubium movendo, dictum est. Ut enim in littera dicitur, qui opere habente speciem mali scandalizat, nullo alio peccat vitio nisi scandali: per se quidem, si intendit ruinam; reductive autem, si non intendit illam. - Et per haec patet responsio ad dubium: quoniam utraque pars est vera secundum diversa.

Articuli 5 et 6

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quinto et sexto hoc adverte, quod cum in sexti corpore dicitur quod « scandalum activum proprie est cum quis tale aliquid dicit vel facit quod de se tale est ut alterum natum sit inducere ad ruinam, quod quidem est solum id quod inordinate fit vel dicitur », Auctor per id quod inordinate fit aut. dicitur intelligit non solum secundum se malum, sed habens speciem mali. Quoniam utrumque inordinate fit et est peccatum: ut patet in articulo secundo.

Articulus 7

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo septimo, ubi dicitur de scandalo pusillorum: Si autem post redditam rationem huiusmodi scandalum duret, iam videtur ex malitia esse, adverte quod Auctor non assertivo verbo utitur, sed opinativo, dicendo: Jam videtur ex malitia esse. Potest siquidem contingere quod pusilli non sint capaces rationis redditae: vel propter pri- stinam consuetudinem, quae facit apparere dissonum quod veritati consonat, vel propter rationem apud eos magis apparentem, vel aliquid huiusmodi. Et tunc, ex quo malitia non facit scandalum, sed ignorantia vel infirmitas, quamvis reddita sit ratio, cessandum est ab huiusmodi spiritualibus non necessariis.

Articulus 8

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo octavo, in principio corporis, nota diligenter dosnd sicut magna est differentia inter communitatem et rectores illius respectu bonorum communium: quia rector est sicut depositarius et dispensator, ipsa vero communitas est domina rerum suarum; ac per hoc, communitas non tenetur ad conservandum bona sua, licet rectores teneantur ad conservationem, sicut depositarii bonorum alienorum, etc.; — ita magna est differentia inter praelatos Ecclesiae, includendo etiam Papam, et ipsam Ecclesiam. Quia nec Papa nec aliquis praelatus est dominus rerum Ecclesiae, sed Ecclesia ipsa est domina: quia donatores non donant et transferunt iura sua in Papam aut praelatum, sed in Ecclesiam Romanam vel talem. Et propterea de praelatis dicitur in littera quod tenentur de necessitate salutis ad conservationem bonorum Ecclesiae: non autem hoc dicitur de ipsa Ecclesia, quae est domina, quae potest de suis disponere sicut domina. Nec putes, propterea quod Papa habet plenitudinem potestatis ecclesiasticae, [quod] ob hoc possit de bonis Ecclesiae disponere sicut potest Ecclesia. Quoniam plenitudo potestatis ecclesiasticae ipsius Papae intelligitur in spiritualibus tantum: de temporalibus enim in ordine ad spiritualia potestatem habet. Hanc enim spiritualem potestatem dedit Christus Petro, Matth. xvr: 7ibi dabo claves regni caelorum, et non regni mundi huius. Et spiritualem cibum mandavit dandum, Ioan. ult.: Pasce oves meas. Unde ita tenentur ad restitutionem qui a Papa bona Ecclesiae pro libito Papae habuerunt, ut ditentur, exaltentur et magnificentur, sicut qui ab aliis praelatis similia Ecclesiae bona acceperunt. Omnis namque donatio ecclesiasticae rei pietate vel necessitate vacua non distributio sed dissipatio est a dispensatore usurpata.

II. In eadem parte eiusdem articuli, cave ne haec sententia, scilicet quod praelati tenentur ad temporalia Ecclesiae bona de necessitate salutis, etc., velamen fiat avaritiae personarum ecclesiasticarum; et sub hoc praetextu pauperes sine misericordia vexent, repetendo bona Ecclesiae; postposito caritatis ordine, temporalia spiritualibus praeponant. Meminerint in primis pauperes esse non solum qui egent cibo, potu aut veste, quae sunt necessaria naturae; sed qui egent opportunis ad convenientiam sui status. Ac per hoc, eleemosynaliter se posse distribuere illis, sicut et alis pauperibus. Ac per hoc, non teneri ad eorum vexationem, si sibi commissa est dispensatio. - Meminerint deinde ad repetitionem bonorum esse praeceptum affirma- tivum; et obligare non ad semper, sed pro loco et tempore. Ac per hoc, propter scandalum pusillorum dissimulari potest ad tempus repetitio: sicut propter alias causas rationabiles potest differri. Hac siquidem ratione Ecclesiam non exigere decimas alicubi dicitur in calce huius articuli. — Meminerint tertio, quod gratiorem Deo exhiberent famulatum quandoque procurando quod Ecclesia donaret, cum scilicet spirituali bono populi expedit, quam. sollicitando repetitionem. Temporalia namque propter spiritualia, et non e contra sunt et esse debent, apud Christianos.

III. In eodem articulo, circa scandalum ex malitia, duo verba litterae notanda sunt. Primum est ly propter eos qui sic scandala concitant. Secundum est ly passim, cum in responsione ad secundum dicitur: Si passim permitteretur malis hominibus ut aliena raperent, etc. Primum siquidem dictum est ad distinguendum inter illos sic concitantes scandala, et populum. Quamvis enim propter talium malitiam non sint temporalia: dimittenda; propter populi tamen interitum spiritualem vitandum, vel salutem spiritualem propagandam, temporalia dimittenda sunt. Unde si princeps aliquis potius populum ad infidelitatem duceret quam sufferret exigi a se rapta ab Ecclesia vel alio principe, ut Ieroboam fecit in populo Israel ne perderet regnum, dimittenda essent temporalia: non propter principem, sed propter populi salutem. Non enim ponendum est offendiculum fidei propter temporalia. Et hoc quod dicimus. de salute populi, intelligendum est universaliter de quacumque rationabili causa inductiva ad dimittendum temporalia ex orto ex malitia scandalo. Auctor enim solum hoc dicit, quod propter eos qui malitiose concitant scandala non sunt dimittenda tam temporalia quam spiritualia bona. Cum quo stat quod propter aliam causam dimittenda quandoque sunt.

Secundum autem dictum est ut scias, juxta allatam in littera Gregorii auctoritatem, quandoque expedire communi bono spirituali permittere rapinam. Aliud siquidem est passim; et aliud quandoque, in casu tali, permittere et dimittere.

IV. In responsione ad ultimum in eodem articulo, adverte quod ex hoc quod Ecclesia non differt exacti decimarum in Italia usque ad admonitionem, sed simpliciter non petit, ne populi inassueti et infirmi scandalizentur; satis datur intelligi quam parum ab Ecclesia debent temporalia aestimari, et quam facile debeat talia dimittere ne fideles incidant in tentationem et in laqueum diaboli.

PrevBack to TopNext