Text List

Quaestio 112

Quaestio 112

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaeduodecimae nota duo. Primo, quod iactantia, licet quoad vocabuli usum dicatur etiam de ostentatione veri supra opinionem seu cognitionem aliorum, ut de Assuero dicitur; tamen secundum rem, prout est nomen vitii ex suo genere (sic enim tantum proprie sumitur) non dicitur nisi de opposito veritatis per modum excessus: quoniam sic tantum est nomen vitii ex suo genere. Ostentatio namque veri supra cognitionem aliorum non est mala ex suo genere: sed quandoque bona, iuxta necessitatem aut utilitatem exigentem huius: modi manifestationem ; et quandoque mala, propter malum aut vanum finem. Et propterea in calce corporis articuli concluditur quod iactantia proprie dicta opponitur veritati per modum excessus. Et sic de iactantia estin littera reliquus sermo.

Secundo, quod ex responsione ad secundum discas et discernere, et proprie loqui. Nam species superbiae non iactantia, sed arrogantia intus est: quae frequenter causa est iactantiae, quae species est mendacii. Et quoniam se habent ut causa et effectus, ideo unum poni invenitur pro alio.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis centesimaeduodecimae, collige, primo, quinque casus in quibus iactantia est mortale peccatum. Primus, quando iactator de se profert id quod est contra caritatem Dei: ut de rege Tyri dicitur. — Secundus, quando profert id quod est contra caritatem proximi: ut Pharisaeus fecit. — Tertius, quando ex superbia vel inani gloria mortali: ut cum quis quasi non acceperit a Deo, se iactat. — Quartus, quando ex cupiditate lucri cum damno proximi intus vel extra: ut cum quis iactat se doctorem aut medicum et inde falsam doctrinam seminat, vel pecuniam exhaurit, aut corpora laedit.— Quintus, cum quis usque adeo delectatur iactantia ut in ea finem poneret: puta quia non curat de praeceptis Dei, ut impleat appetitum suum in se iactando. Et hic casus communis est omnibus vanis, quae de genere suo sunt venialia.

Adverte secundo, quod quia iactantia proprie dicta, de qua est sermo, est species mendacii, ideo in primis duobus casibus, in quibus iactantia secundum se est peccatum mortale, intervenit mendacium perniciosum: vel directe contra Deum, ut in primo, dum dixit homo, Deus ego sum; vel contra proximum , dum superbus dixit, Non sum sicut ceteri hominum: velut etiam hic publicanus. In reliquis autem casibus mendacium iactantiae fit perniciosum ex causa. Ideo enim perniciose mentitur quis se medicum, quia propter damnum proximi, vel propter talem superbiam, et huiusmodi, ut patet.

II. Circa praesentem articulum. dubium occurrit, quia diminuta videtur doctrina haec de iactantia. Nam contingit quod quis iactet se de malo perpetrato. Et tunc constat quod non mentitur. Et tamen peccat mortaliter iactando se. — Et similiter contingit quod aliquis absque mendacio iactet se medicum ex superbia mortali, et cupiditate no- cendi. Et tunc similiter iactantia est peccatum mortale, — Et haec in littera praetermittuntur,

In qua etiam praetermittitur cum quis iactat se de malo quod non fecit. Quoniam iactantia, opposita veritati per excessum, plus dicit de bono, non de malo. Nam dicere plus de malo spectat ad ironiam, quae dicit minus de bono: eiusdem namque rationis est dicere minus boni, et plus mali; quoniam minus bonum mali rationem habet.

II. Ad hoc dicitur quod doctrina praesentis articuli est sufficiens, nec aliquid praetermisit opportunum. Nam aliquis iactet se de perpetrato malo, non est actio - jactantiae vitii: sed inanis gloriae, iuxta illud Psalmi: "Quid gloriaris in malitia?" lactentia enim mendacium e quoniam species non est separabilis a suo genere. Ina autem gloria non requirit mendacium.

Similiter quod iactet se quis cum veritate medicum aut confessorem, etc. animo nocendi aut ex superbia, et huiusmodi, non est actus iste iactantiae vitii, sed superbiae iuxta naturam vitii imperantis hanc manifestationem veri

Quando autem aliquis iactat se de malo quod hic verae iactantiae actus est, habens cium pda ciosum, pro quanto seipsum infamat. Et quoniam. talis jactator accipit malum sub ratione boni; et differt nihil bonum, vel apparens bonum, ut dicitur in II Phy. ideo non ad ironiam, quae declinationem a bono, aut iniustitiae aut sacrilegii aut luxuriae, et huiusmodi iactantiam, quae excessum in bono vero vel apparenti dicit, talis locutio spectat. Nec praetermissa est ab Auctore, sed. comprehensa est in secundo casu, in quo iactator profert aliquid contra caritatem proximi: scriptum enim cum sit, Diliges proximum tuum sicut teipsum » Sub caritate proximi praeintelligitur caritas sui ipsius.

PrevBack to TopNext