Quaestio 50
Quaestio 50
Articuli 1-3
IN articulo primo, secundo et tertio quaestionis quinqualosmos circa subiectum habitus, advertendum est quod, quia habitus finis est habituationis, et habituari assuescere quoddam est; ideo ubi non invenitur consuetudo, aut aliquid maius, ibi non invenitur proprie habitus. Propter quod, existentibus duobus principiis, scilicet natura et voluntate, ubi est pure natura, nihil est habitus proprie: si enim infinities lapis proiiciatur sursum, non habituabitur ad motum sursum, ut dicitur in II Ezhic. — Ubi autem est ipsa voluntas, ibi est perfecte habitus. Unde et de ratione habitus videtur voluntarium, ut in art. 3 Auctor dicit: et in III de Anima, Averroes dicit quod "habitus est quo quis operatur cum vult". — In intermediis autem, quanto aliquis magis participat aliquid rationis, tanto magis participat habitum.
II. Et hinc provenit primo, quod habitus ad operationes sunt principaliter in anima, idest in ipsis virtutibus animae, et secundario in organis corporeis: quoniam illae quidem principaliter, haec autem secundario rationalem motum sapiunt. Et propter hoc, habituati ad delectationes veneris, vel cibi, potus, loquacitatis, ludi, blasphemiae, et similium, volentes abstinere, quasi non possunt, corpore iam assueto ad talem appetitus sequelam.
Provenit secundo quod, licet in membris corporeis, et parte vegetativa absolute, nullus sit habitus; in eisdem tamen pro quanto et quo modo obedientia sunt rationis imperio, habitus sunt Secundario, sicut et assuefactiones; ut in principio corporis articuli dicitur, et patet in musicis et aliis artificibus. Quomodo autem obediant, superius, in quaestione de imperio, dictum est.
Provenit tertio, quod in animalibus brutis, pro quanto aliquid participant obedientiae, capacia sunt habituum.
Provenit quarto quod, cum duplex sit habitus, scilicet ad naturam, et ad operationem; et hic differat a primo in hoc, quod iste est in voluntate, ille non, ut in art. r, im resp. ad r, littera insinuat: — quod habitus ad operationem prius secundum tempus, et secundum perfectionem, vocatus sit habitus; ad huiusmodi enim habitum habituamur. Propter quod habitus corporales ad naturam, ut sa-. nitas, pulchritudo et huiusmodi, aut negati sunt habitus,: ut dicitur de Alexandro ; aut positi sunt imperfecte habitus, idest dispositiones habituales, ut in littera dicitur i in réspc ad 2 ^et dn«art. 3 95
III. Cum his tamen, memor responsionis ad 2 in art, 3 quaest. praec., quod scilicet non est de ratione habitus in communi respicere operationem , sed naturam; Alexandri opinionem reprehensione dignam puta, eo quod, habitus naturam in supremo modo habitus contemplata, inferioris ordinis habitus ab habitus genere subtraxit. Et dicito quod, licet primo habitus sint qualitates bene vel male disponentes animam, secundario tamen etiam disponentes sic corpus, habitus nomen obtinuerunt: et ad eas non esse motum, ut dicitur VII Physic. Et potes inspicere in corporibus nostris manifeste habitus seu dispositiones coca les, intuendo quantam vim in eis habeat consuetudo quoad ea quae non subsunt rationis imperio: consuetos enim alicui minutioni, frigori, medicinae, et similibus, manifeste pati corporaliter sine appetitu videmus, si contra consuetudinem faciant aut patiantur: consuetudini enim haec tribuuntur. Quin etiam, in pure vegetabilibus, apparet plantas assuetas irrigationi, arescere illa deficiente, similes autem non consuetas perseverare; tanquam habitus secundario dictus ibi participetur: oppositum enim accidere deberet, si consuetudo non obstaret. Quamvis hoc alteratae naturae ex continua irrigatione, tribui possit.
In articulo tertio, in calce responsionis ad tertium, adverte quod, licet habitus disponens ad naturam concedatur absolute in corpore, tanquam in proprio et principali subiecto, ut in primo articulo dictum est; habitus tamen disponens primo ad operationem, principaliter in viribus animae imperantibus seu moventibus, et secundario in corpore ponitur; ut ibidem dictum et probatum est, quia habitus. operationibus proportionantur; eiusdem enim est habitus cuius est operatio, et ex similibus actibus similes habitus generantur. Operatio autem corporea ad quam corpus as-: suetudine promptum redditur, non est naturalis, sed voluntaria; et principaliter animae, secundario autem corporis. Et ideo habitus principaliter etiam est in anima, secundario autem in corpore. Et propterea in littera non simpliciter, ' sed cum adverbio comparativo magis, negatur habitus a membris corporis; dum dicitur quod in eis non sunt habitus, sed magis in viribus imperantibus motum ipsorum. — Et ex hoc habes quod nimis large locutus est Scotus, in III Sent., dist. xxxir, concedens absolute in manu scriptoris. habitum. et virtutem: est enim ibi habitus secundario tantum, propter rationem dictam.
Articulus 4
In articulo quarto quinquagesimae quaestionis, cave tu, disputator, ne confundas rationem habitus qui est in intellectu, et habitus scientifici; et propter ea quae et hic in corpore et in sequentibus articulis dicuntur, scilicet quod species intelligibiles sunt habitus intellectus, praecipiti sententia teneas scientiae habitum esse species intelligibiles ordinatas. Hoc enim hinc non habes, nisi secundum so- phisma Consequentis, ab habitu ad talem habitum descendendo. Ad hoc enim quod in intellectu et nostro et angelico sint habitus, sat fuit monstrare quod sunt in eis species irítelligibiles: quoniam sunt vere habitus determinantes potentiam intellectus ad singula intelligibilia. Utrum autem praeter species sit alius aliquis habitus, nihil dicitur hic; sed cum de singulis tractabitur, determinabitur.
Articulus 5
IN articulo quinto eiusdem quaestionis quinquagesimae, lan quod ex responsione ad primum et tertium, colligitur diversa ratio necessitatis habitus in intellectu et in voluntate, respectu naturalium. Nam in, intellectu est necessitas simpliciter: quoniam nisi determinetur aliqua specie intelligibili, nihil intelligere potest. In voluntate vero est necessitas ad bene esse: quoniam nullum est bonum infra naturale obiectum voluntatis, quod voluntas non possit velle, licet non ita prompte, absque quacumque qualitate superaddita. Et hoc insinuavit littera dicens: ad hoc quod sequatur promptior operatio. —- De necessitate autem supernaturalium habituum, inferius dicetur.
Articulus 6
IN articulo sexto eiusdem quaestionis, scito primo, quod Averroes, in XII Metaphys., comment. xxv, concordat cum negantibus habitus et quaecumque accidentia a substantiis separatis. Et apud ipsos non inconvenit Intelligentias contentas esse cognitione illa, inferiorum saltem, quam secundum propriam essentiam sortiantur. Divus autem Thomas ampliori cognitione Intelligentias donavit in Prima Parte: praeter illam per essentiam, apposuit inditam per species, quas hic habitus vocat.
Scito secundo quod, sicut essentiae et potentiae angelicae sunt alterius rationis a nostris, ita et habitus. Et propterea non quaeras in eorum habitibus omnes illas conditiones quae de nostris sunt enumeratae in quaestione praecedente. Sed sicut naturae sunt magis unitae, ita etiam et habituum: nec oportet quod potentia in eis sit disponibilis per plura diversimode commensurabilia, nisi ratione plurium specierum, quoad intellectum. Quamvis, quoad voluntatem, multiformitas inveniatur secundum bonum et malum, et concurrentes actus ad bene vel male velle. Et, ut in responsione ad tertium dicitur, salvantur ibi partes, idest partialia.
Scito tertio, novitie, quod angelum participare ab exteriori, ut in responsione ad secundum dicitur, contingit dupliciter. Primo, quasi adventitiam qualitatem ab extra suscipiendo: et hoc modo necesse est ponere in angelo habitus supernaturales. Secundo, quasi congenitam a datore naturae, sicut gravia et levia habent motum a generante: et hoc modo necesse est ponere in angelo habitus naturales specierum intelligibilium. Littera ergo, quia in cor- pore articuli non solum respectu aliorum intelligibilium, sed etiam respectu Dei, necessarium ponit habitum in angelis; manifeste aperit exercitatis in doctrina Auctoris, quod communiter tam de habitu naturali quam supernaturali loquitur: quoniam constat apud ipsum angelos per nullum habitum intelligere Deum naturaliter, sed propria substantia uti ut specie intelligibili ad intelligendum Deum, ut in I libro patuit; sed ad supernaturalem cognitionem, di-Qu.rw, art. 3. vino lumine supperaddito egent. Et sic responsio ad secundum de utroque participationis modo ab extraneo, intelligi potest.