Quaestio 84
Quaestio 84
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis octogesimaequartae, dubium looi ex Durando, in II Sent., dist. xri. Quia aut sermo est formalis: aut materialis. Si formalis, falsus est, Quia cupiditas est inordinatus amor habendi pecunias ad retinendum, non ad expendendum. Constat autem quod pecunia non ut retinenda, sed ut expendenda, est cui obediunt omnia. Ergo cupiditas non est radix omnium malorum, ut est speciale peccatum. Immo ex hoc sequitur quod cupiditas impediat multa mala: quia contrariatur distractioni pecuniae, unde multa mala oriuntur. Unde et avaros videmus a multis malis abstinere, ne expendant. — Si materialis, tunc ab arte receditur. Et quia sensus esset quod materia cupiditatis, scilicet pecunia, est radix omnium malorum; pari, vel maiori ratione, posset dici quod prodigalitas est radix omnium malorum.
II. Ad hoc dicitur quod. sermo est formalis. Pecunia namque est materia non solum vitiorum, sed virtutum: et propterea non est vituperanda hoc cognomine, ut sit radix omnium malorum. Sed inordinatus amor habendi eam, quae cupiditas vocatur, cum sit quoddam malum, quod non potest esse.via ad bonum, dicente Apostolo, Non sunt facienda mala ut eveniat bonum, radix omnium malorum est metaphorice, quia velut os corporis seu arboris vitiorum est, per quod alimentum suscipiunt, scilicet pecuniam sub mala intentione. Ita quod, sicut habens pecuniam habet pabulum omnium desideriorum, quia pecunia utimur quasi fideiussore ad omnia, secundum Aristotelem, V Ethic. ; ita inordinate volens eam habere, vult, ex ipsa sua inordinatione, habere pabulum omnium vitiorum. Manifeste namque patet discurrendo quod ipsum inordinate habere pecunias, et superbiae et inani gloriae, et luxuriae et gulae, irae et invidiae, et acediae, et suo contrario, scilicet prodigalitati, fomentum praestat.
Cum autem dicitur quod pecuniae non ut retentae, sed ut distractae, etc.: respondetur quod retentionem et distractionem praecedit habere; et nihil horum est proprium cupidi nisi habere. Nam cupidus non semper vult habere ut retineat, sed quandoque ut det: ut patet in male congregantibus ut solvant militibus vel meretricibus, etc. Unde non est iudicanda cupiditas ex retentione, ut argumentum credidit, sed ex possessionis inordinatione; quae licet in hoc vel illo ordinetur ad vitandum multa. mala, ut experientia docet in quibusdam, iuxta illud Eccle., Homo cui Deus etc.; quantum tamen est ex se, apta nata est nutrire omnia mala. Et propterea dicta est radix omnium malorum secundum se. - Quomodo autem cupiditas sit vitium capitale, alia quaestio est, et ex fine pensabitur.
Articulus 2
IN articulo secundo octogesimaequartae quaestionis, dubium occurrit ex Durando, conveniente cum Scoto; in vr distinctione Secundi, ad 1, in hoc quod superbia initium omnis peccati, non est speciale peccatum, ut littera dicit. Sed de Scoto in Prima Parte, cum de peccato angelorum esset quaestio, sermo habitus est. Nunc Durandi motivum et contra conclusionem, et contra responsionem ad tertium, qua dicitur quod ad idem pertinet quod ponatur initium omnis peccati superbia, et amor proprius, in II Sent., dist. xit. Contra conclusionem arguit, quia nec appetitus turpium delectationum, nec fuga tristium in rebus bellicis, ex superbia oritur. Probatur. Quia ex superbia illa sola oriuntur vitia, quae circa promoventia vel impedientia propriam excellentiam sunt: neutrum horum est huiusmodi: ergo.
II. Contra responsionem vero ad tertium, arguit, quia inordinatus amor sui, et inordinatus amor propriae excellentiae, se habent ut magis commune et minus commune, ut patet. Et ille, utpote communissimus, est initium omnis peccati: iste, utpote particularis, non. Unde sophisma Consequentis est ab illo ad istum procedere, quod si ille est initium peccati omnis, quod iste etiam sit initium peccati omnis.
III. Ad utramque obiectionem ex eodem fundamento litterae respondendum est: ex hoc scilicet quod superbia initium omnis peccati dicitur secundum ordinem intentionis, ex parte scilicet finis; quia obiectum suum est finis omnium bonorum commutabilium, ad quae alia vitia convertuntur. Ex hoc namque dicitur primo, quod intemperantia et timiditas oriuntur ex superbia: et quod tam bonum delectabile, ad quod convertitur intemperatus, quam bonum evasionis, ad quod convertitur timidus, cum bonum quoddam sit, natum est apparere ut conferens ad propriam excellentiam.
Dicitur secundo quod, licet totum et pars non sint idem, aequivalent tamen, quoad aliquid, totum et prima pars virtualiter extensa ad reliquas: ut patet de toto corpore et corde respectu motus. Ac per hoc amor sui ut totum, et amor propriae excellentiae ut prima pars, quia est tespectu finis ceterorum, recte ponitur initium omnis peccati ex eadem parte; et unum inferre reliquum absque ullo sophismate. In littera tamen nec identitas nec convertibilitas habetur: sed solum quod ad idem pertinet, quia secundum est pars primi. Si tamen diceretur, recte diceretur, ut ostensum est, — Et hinc habere potes quod in Prima Parte dictum est, quod primum bonum concupitum est propria excellentia, tanquam ceterorum finis: ac per hoc, primum peccatum est Superbun Unde Evae propositum primo est: Eritis sicut dii.
Et per haec patet solutio obiectorum omnium quae superius a. me, quam brevissime potui, tacta fuere. Quae an sufficienter a me soluta fuerint, lectoris iudicio relinquatur: qui si recte omnia pensitaverit, profecto videbit me nihil quod ad materiam attinet necessarium, indiscussum reliquisse. Ideo amplius circa istam materiam non insistam.
Articuli 3 et 4
In articulis tertio et quarto eiusdem octogesimaequartae quaestionis, nihil aliud occurrit scribendum, nisi reddere te attentum. quod aliud est loqui de sufficientia vitiorum absolute, et aliud de sufficientia vitiorum capitalium: hoc enim hic quaeritur, non illud. Et, ut in responsione ad quintum in littera dicitur, non oportet hanc capitalium sufficientiam sic intelligere, quin aliquod: peccatum possit a nullo horum oriri: sed quia frequentius ex aliquo horum oritur.