Text List

Quaestio 84

Quaestio 84

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis octogesimaequartae dubium occurrit de actibus Mardochaei et Ioannis hic expositis in responsione ad primum. Nam cum rex praecepisset Aman adorari ut creaturam excellentem, non ut Deum (quod per hoc patet quod infra seipsum illum adorari constituit); non videtur recte excusari Mardochaeus, dicendo quod secundum reverentiam Deo debitam Mardochaeus noluit adorare Aman. — loannes quoque, si de latriae adoratione prohibitus est, cum ipse esset paratus ad illam adorationem (ut patet ex hoc quod ibi dicitur, scilicet: Cecidi ut adorarem), sequitur quod Ioannes peccaverit peccato maximo, a cuius perfecta consummatione prohibitus fuit ab angelo. Quod est inconveniens. Mala igitur est expositio litterae.

Ad hoc dicitur quod de mente Mardochaei satis videtur in littera Seripturae insinuatum quod ea ratione renuerit adorare Aman, ne scilicet reverentiam exteriorem Deo consuetam a Iudaeis exhiberi (ut patet III Reg. vir de genuflexione Salomonis) ad hominem talem transferret. Dicitur enim Esther ur quod, arguentibus aliis pueris regis Mardochaeum de hoc, dixit se esse Iudaeum: et quod illi, volentes experiri an perseveraret, accusaverunt eum ad Aman, hostem Iudaeorum, quoniam erat de stirpe Agag, regis Amalechitarum, occisi a Samuel, I Reg. xv. Sic ergo patet quod convenienter Auctor mentem Mardochaei interpretatus est. An autem prudenter in hoc egerit Mardochaeus, cum sciret lacob adorasse fratrem suum Esau, Gen. xxxur, et filios eius incognitum loseph adorasse, Gen. xvi; et rationabile sit quod ipse, more Persarum, adoraret pronus in terram regem: alia quaestio est, ex particularibus tunc occurrentibus pensanda.

Factum autem loannis Evangelistae ad exteriorem tantum actum spectat: ita quod Ioannes nolebat divinam reverentiam angelo exhibere; sed reverentiam summam in exteriori actu, scilicet prostrationis, ei exhibere. Quam licite facere poterat: cum haec possit etiam homini excellenti exhiberi, et exhibita fuerit, ut patet in praedictis locis. Sed quia ista tanta exterior reverentia deberet reservari soli Deo, ut aliqua exterior reverentia esset illi propria, ideo angelus dicitur prohibuisse eum a reverentia debita Deo. Ita quod sensus est quod secundum reverentiam exteriorem debitam Deo, hoc est ex debito honestatis reservandam soli Deo, prohibitus est Ioannes, in persona generis humani, offerens, praedecessorum suorum more, reverentiam exteriorem summam excellentibus creaturis, ne hanc exhiberet, sed soli Deo reservaret illam, propter utramque rationem in littera allatam.

Et haec de tota quaestione octogesimaquarta sufficiant.

PrevBack to TopNext