Quaestio 97
Quaestio 97
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis nonagesimaeseptimae, aspice in quo consistit formale interpretativae tentationis Dei: scilicet in hoc quod absque necessitate vel utilitate respuat homo causas secundas.
Et adverte, in responsione ad tertium, quod respuere corporalem medicinam contingit tripliciter. Primo, tempore martyrii. Et hoc non est tentare Deum: quoniam utilitas maxima est et necessitas promptitudinis animi ad sustinendum, et sic prompte testimonium perhibendum fidei Christianae. Nam si medicinam corporalem susciperet, videretur minus sponte haec pati, et evitare passionem quanium posset: cuius oppositum sancti martyres facto douerunt,
Secundo, absolute, in toto tempore vitae suae. Et hoc est de quo Agatha in Domino gloriatur. Et in littera excusatur ex divina experientia: nam de communi lege hoc esset tentare Deum; scriptum est enim: Altissimus de terra creavit medicinam , et vir sapiens mon despiciet illam.
Tertio, ratione spiritualis profectus. Et hoc, si infra limites zat onabilis obsequii fit, non est tentare Denito. sed semetipsum offerre hostiam viventem Deo. Et hoc modo sancti, qui dati sunt in exemplum ceteris, et praesertim religiosis, in hoc mundo, dolores iliacos, ulcera et cetera quae patiuntur, suscipiunt libenter, et utuntur eis ut instrumentis divinitus sibi concessis ad carnis subiectionem et mortificationem, et ad lesu Christi passionis participa: tionem. Et ideo respuunt medicinam, et aegre ferrent si filialis dilectionis signum hoc perderent sanitatem recuperando. Sed hi, licet infirmentur in carne, fortissimi sunt ad spiritualia, ita ut nihil mali videantur quandoque habere.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem nonagesimaeseptimae quae- | stionis, iunge doctrinam in calce articuli traditam rationi positae in corpore eiusdem, et vide quod, cum in Deo sint tria, posse, scire et velle; et tentare Deum ignorantiam vel dubitationem malam claudat; consequens est quod si quid est quod licet dubitare de Deo, hoc extra tentationem Dei sit, si cum debitis circumstantiis fiat. Et quoniam de Dei voluntate quid circa aliquid particulare | velit nescimus, licitum est, si necessitas aut utilitas c debitis adsit circumstantiis, per signum instructionem a petere. De Dei potentia autem, scientia, et veritate dicti divini, et aliis quae ad Dei perfectionem et excellentiam spectant, dubitare non licet. Et propterea velle haec explorare peccatum est.
Et scito quod ad primum modum, scilicet instructionis, spectat si quis dubitat an revelans aut promittens sit Deus. Unde Iudic. VI laudatur a Glossa Gedeon quando primo explorare voluit an esset angelus. lucis qui ei apparuit. Et similiter si dubitet an sit promissio absolute, an secundum merita secundarum causarum: quando hoc expedit scire. | De utroque enim horum licitum est dubitare: et humiliter petere signum pro opportuna instructione nullum peccatum est.
Articulus 3
IN articulo tertio, in responsione ad secundum, legito lit- | cie prudenter: ut inde sollicitior fias ut praepares ani- | mam tuam ante orationem, ut, quod in te est faciendo, | in irreverentiam divinam non incidas; et scrupulum non ; incurras peccati tentationis Dei si negligens fueris, quoniam non nisi extenso vocabulo irreverentia haec tentatio Dei est (unde et dicitur quasi tentatio Dei).
Articulus 4
IN articulis quarto, tertio et secundo simul, dubium oclon an tentare Deum sit semper peccatum mortale. Et est ratio dubii quia in articulo tertio ponitur quod tentare Deum est contra divinam excellentiam; et in articulo quarto comparatur secundum gravitatem idololatriae. Constat autem quod haec non dicuntur de peccatis venialibus. Ergo est semper peccatum mortale.
Ex alia parte obstat, quia Zacharias, pater Ioannis Baptistae, peccavit tentando Deum: et tamen non mortaliter. — Et similiter Gedeon, ut in littera dicitur, peccavit petendo signum in vellere: et tamen tunc est exauditus; et in catalogo Sanctorum ponitur ad Heb. xi.
II. Ad hoc dicitur quod tentare Deum ex suo genere est peccatum mortale: quoniam contrariatur divinae excellentiae, et ex illius dubitatione procedit, ut in littera | dicitur. Propter imperfectionem tamen actus pluries intervenit aliqualis Dei tentatio absque mortali peccato: sicut etiam in quolibet genere peccati invenitur aliquid veniale | propter imperfectionem actus.
Unde Zacharias, licet peccaverit petendo signum, non nisi venialiter tamen peccavit: ut etiam poena temporalis, cum amplitudine Spiritus Sancti completa poena, testatur. Et peccatum eius fuit quia non credidit verbis angeli. Videns quippe angelum, et audiens exauditam orationem suam pro. salute populi ac prope esse Salvatorem Messiam, ita quod ex eo et uxore nasciturus erat praecursor eius, ut Elias; cum sciret ipse, sacerdos, ex Scriptura tempus Messiae adesse, non plene credidit se generaturum praecursorem. [taque, motus ex causis secundis, scilicet ex naturali impossibilitate generationis ex sene et | sterili etiam in senectute, non plene credidit ista annun- tiari a Deo per angelum sanctum: quamvis opinaretur q ille esset angelus sanctus. Et propter hanc fidei debilitate petebat signum ut firmiter adhaereret: sine qua firma. adhaesione non credimus, proprie loquendo. In cuius signum, angelus statim respondit: Ego sum Gabriel. Et missus sum, etc. Haec autem infirmitas fidei non fuit de potentia neque de excellentia neque de providentia divina, neque de veritate divini dicti, sed de nuntio Dei: superflua tamen, quia ex circumstantiis et dictis, et quia nihil ei mandabatur agendum cum aliquo periculo, debebat firmare iudicium suum quo sibi videbatur nuntius Dei esse, et consequenter credere omnia futura. Et ideo fuit venialis.
Gedeon vero a quibusdam excusatur, tanquam ex familiaritate divina petierit illa duo signa in vellere. Et posset forte excusari, quod pro ampliori Dei gloria nifestanda exercitui, cum esset novus dux, non explorative, sed deprecative, cum humilitate, pro maiori sua gloria, Deus haec signa propalanda faceret. Si tamen verbis solis litterae standum est, ubi non allegatur causa ulla nisi conditionalis de victoria, cuius prius certificationem per angelum habuerat; cum Auctore dicendum videtur quod non excusatur a peccato. Veniale tamen illud puto fuisse: quia per modum humilis deprecationis infirmitatem fidei suae adiuvandam petiit consolatione signorum, licet crederet quod prius didicerat ab angelo. Quasi fuerit tunc Gedeon dispositus eo modo quo fideles firmiter persistentes in fide sunt dispositi quando tentantur intrinsecus de fide. Ita quod imperfectio actus quasi vacillandi, ex quo processit humilis supplicatio, infra venialium latitudinem retinuit actum tentationis.