Text List

Quaestio 175

Quaestio 175

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulis primo. et secundo simul quaestionis centesiJauiciegteagosithi quintae" dubium occurrit, cur abstractionis a sensibus in primo articulo Auctor tres tantum assignaverit causas, scilicet aegritudinem, daemonem et Deum: cum constet quartam inveniri causam, ab ipso expressam in secundo articulo et alibi, scilicet vehementiam amoris seu intentionis animae.

Et augetur dubium. Quoniam invenitur Socrates, apud Aulum Gellium, de Noctibus Atticis lib. II , quod perdius atque pernox immobilis abstractus manebat.

Ipse etiam Auctor, ut in gestis eiusdem legitur, tam familiarem habebat huiusmodi alienationem, ut etiam ad nutum illam habuisse videatur.

II. Ad hoc dicitur quod revera abstractio a sensibus, praeter illam quae fit in somnio, a quatuor oritur causis iam dictis. Sed tres earum in primo articulo numeratae, sunt causae extrinsecae: et propterea ipsae solae ibidem numeratae sunt. Et de Deo quidem et daemone clarum est quod sunt extrinsecae causae. De corpore autem manifestatur ex hoc quod, licet sit intrinsecum homini, est tamen extrinsecum animae, quae alienatur et abstrahitur a sensibus. — Quarta vero intrinseca est: quoniam est ipsa intentio seu affectio animae. Et propterea non est computata cum aliis.

Ad id autem quod de Socrate dicitur, posset dici quod ex vehementia intentionis animae abstrahebatur. Veruntamen Aristoteles, in Problemate Magno de Viris Excellentibus , corporali causae videtur tribuere: existimavit siquidem illum maniacum.

De Auctore autem, particulariter quidem dici potest quod ex intrinseca causa alienabatur a sensibus, scilicet ex nimia intentione ad speculabilia, vel affectione ad fruibilia. Universaliter autem in nullam possunt reduci corporis vel animae causam illius raptus: quoniam corporaliter elevatus a terra inspiciebatur , quod et corporis et animae vires excedit. Et propterea, cum Sanctus Dei esset, procul dubio divina rapiebatur virtute.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis centesimaeseptuagesimaequintae, ubi de raptu Pauli ad videndam divinam essentiam ineffabilitas verborum affertur, scrupulus mihi accidit: quoniam Paulus non dicit se vidisse, sed audisse; ac per hoc, ad minus quid se raptum dicit quam ad videndum Deum per essentiam. Audire enim verba arcana ineffabilia non est videre Deum per essentiam: quoniam intuitus ille unius est, non multorum; visus est, non auditus.

Ad hoc dicitur quod, quia non ex Scripturae auctoritate, sed divi Augustini et sequacium, creditur Paulum raptum usque ad visionem divinae essentiae; ideo non oportet tam proprie discutere seu intelligere verba illa, ad opinandum oppositum.

II. In responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium occurrit etiam de ipso habitu fidei in Paulo: quia videtur quod frustra remanserit. Quoniam actualis visio alicuius rei non solum excludit actualem fidem respectu illius pro tunc, sed etiam in futurum. Qui enim semel vidit Romam, non credit amplius (si Roma esset incommutabilis) ipsam esse. Cum igitur Paulus supponatur vidisse divinam essentiam, in qua omnia fidei mysteria relucent; postquam cessavit videre, non credebat amplius, sed certus erat certitudine praeteritae evidentiae, cuius erat memor.

Ad hoc dicitur quod Paulus non vidit omnia quae sunt fidei in divina essentia: cum non viderit se iz corpore vel extra corpus. Et propterea habitus fidei remansit in eo: quoad multa credenda, exiturus in actum simpliciter; quoad illa vero quae vidit, exiturus in actum sub conditione et praeparatione animi, scilicet quod etiam crederet si non vidisset. - Et hac solutione utendum est cum de visionibus prophetarum et eorum fide est quaestio.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quarto eiusdem quaestionis centesimaeseptuagesimaequintae, in responsione ad tertium, adverte quod responsio ista, scilicet quod in Paulo vidente divinam essentiam relictae fuerunt aliquae species intelligibiles ex ipsa visione, sicut, abeunte sensibili, remanent aliquae im- pressiones in anima, quas conferens ad phantasmata postea memoratur , potest dupliciter intelligi. Primo, quod remanserint in intellectu Pauli species intelligibiles quasi reliquiae illius visionis: sicut contingit in nobis quod remanent reliquiae lucis post visionem corporalem. Et hoc videtur sonare modus loquendi istius litterae, dum dicit quod relictae fuerunt ex hoc ipso quod videbat Deum. Et sic intellectus Pauli passive se habuisset ad huiusmodi participationem specierum.

Alio modo potest intelligi quod intellectus Pauli, dum videret Deum, formavit sibi similitudines eorum quae vi- debat in Deo : et hoc ex naturali intellectus virtute, qua natus est ex quibusdam visis formare similitudinem alterius.

Et hunc quidem secundum sensum seu modum expressit Auctor in Primo Libro, qu. xu, art. 9, ad 2. Primum autem modum hic tantum insinuavit. Uterque tamen possibilis videtur.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quinto eiusdem quaestionis, in responsione ad tertium, circa differentiam inter vires sensitivas et vegetativas, quod sensitivae ex intentione animae, vegetativae autem per modum naturae operantur, et propterea oportet intentionem vehementem animae abstrahere a sensitivis et non a vegetativis: adverte quod, ut Auctor in Qq. de Verit., qu. xmr, diffuse declarat, hoc intelligitur per se. Quoniam per "accidens pars intellectiva impedit vegeta- tivam, et e contra. Experimur enim actus vegetativae et digerendo, et calefaciendo, et fumando, etc., prodesse et obesse virtutibus ministrantibus intellectui: adeo ut quidam penitus priventur intellectu, ut fatui et ebrii, etc.; quidam clarum videantur sortiti intellectum ex claritate spirituum ex vegetabili generatorum. E contra experimur etiam. quod exercitatio intellectus nocet parti vegetativae quandoque, ut immediate post cibum: quia calor et spi-

ritus debentes servire vegetativae parti, trahuntur ad ministrandum cogitativae, memorativae et huiusmodi ministrantibus intellectui, Quandoque etiam confert exercitatio intellectus vegetativae, pro quanto ponit in exercitio et labore virtutes sibi ministrantes: labor enim et exercitium partium corporalium, si moderate et tempore congruo fiant, ad digestionem conferunt.

Articulus 6

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo sexto eiusdem quaestionis, in responsione ad ultimum, ubi Augustinus recitatus dicit, Hoc defuit Paulo rapto ad plenam perfectamque cognitionem rerum quae angelis inest, etc., cautus esto, et non intelligas quod hoc tantum defuerit: quoniam, ut diximus , simile est, immo maius est iudicium de multis aliis: Quandoquidem multa alia non pertinebant ad ipsum Paulum: se autem in corpore vel extra corpus esse vel rapi, ad se pertinebat. Meminit autem huius solius Augustinus, non quod hoc solum exceptum sit: sed quia hoc solum scriptum est.

Et haec de quaestione centesimaseptuagesimaquinta.

PrevBack to TopNext