Text List

Quaestio 105

Quaestio 105

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo primo quaestionis centesimaequintae, quia iam exposita sunt, in quaestione praecedente, quae in responsione ad primum dicuntur, non oportet immorari : sed in responsione ad secundum, advertere quod quia ad quandam excellentiam spectat non subdi praeceptis, eo quod subdi servitutem importat; ideo astutus tentator Evae, noscens superbam mulieris conditionem, inchoavit: praecepit vobis Deus? ut fastidio praecepti nomen haberet; sicut et habuit.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem centesimaequintae quaestio- nis, nota primo, quod in littera inobedientia divini praecepti gravius dicitur peccatum quam adulterium ex ipsa ratione inobedientiae: quia scilicet est peccatum contra Deum, illud vero est peccatum in hominem. Et ex prin- cipio corporis articuli manifestatur sensus intentus: quod scilicet intendit de illa inobedientiae ratione quae se tenet ex parte praecipientis Dei. Nam cum ad praeceptum tria concurrant, scilicet praecipientis excellentia, actus praece- tus, et ipsum praeceptum; Auctor in littera gravitatem inobedientiae graduat ex duobus primis, scilicet diversitate praecipientium et re praecepta; et ex excellentia Dei prae- cipientis, inobedientiam divini praecepti praeponit peccato in hominem, ut patet in littera. Quo fit ut praesens littera aut intelligatur de ratione causali inobedientiae: est enim excellentia praecipientis ratio causalis inobedientiae, ut in qu. praec., art. 2, ad 4, dixit Auctor. Aut intelligatur de ratione formali inobedientiae qua constituitur in hoc quod est esse peccatum contra Deum: iuxta ibidem a nobis explanata. Et licet uterque sensus in idem deducat, sensus tamen formalis est, etc.

II. Declaranda occurrit deinde littera, quia obscura apparet. Scito ergo quod littera ab illo loco, Sic ergo opor- tet secundum diversos inobedientiae gradus, incipit applicare ad propositum, et tres aut quatuor comparationes facere. Prima est inter inobedientiam Dei, et peccatum contra hominem seclusa Dei inobedientia: verbi gratia, inter peccatum quo quis contemnit praeceptum Dei, et pecboa quo quis offendit proximum adulterio, homicidio, furto, etc. Et in hac comparatione dicitur quod inobedientia Dei est gravius peccatum.

Secunda est inter inobedientiam Dei, et peccatum contra proximum inclusa inobedientia Dei. Et in hac compara- | tione dicitur quod adhuc inobedientia esset gravius peccatum: si tamen in aliquo potiori quam sit offensa illa proximi, praeceptum Dei contemneret.

Tertia est inter peccatum quo contemnitur praecipiens, et peccatum quo conteminitur praeceptum. Et haec quia tractatur inter hominem et suum praeceptum, et similiter inter Deum et suum praeceptum, ideo quatuor dici possunt comparationes. Una taien est formaliter haec tertia. Et in ea dicitur quod gravius est peccatum quo contemnitur homo praecipiens, puta despectus superioris, quam inobedientia, Et similiter gravior est blasphemia, qua contemnitur Deus, quam inobedientia preceptorum eius: et hoc, etiam seclusa a peccato blasphemiae inobedientia, hoc est, contemptu praecepti.

Hic est sensus litterae. Et sic diversi gradus inobedientiae diversis aliorum peccatorum gradibus sunt comparati: ut littera applicando proposuit. Et hinc patet quibus peccatis quae inobedientia est gravior, et quibus non.

III. Ratio primae comparationis est quia, per se loquendo, totum genus peccatorum in Deum excedit totum genus peccatorum in proximum, ceteris paribus ; inobedientia autem Dei formaliter est peccatum in Deum: ut patet distinguendo peccata aut in Deum, aut in se, aut proximum. Haec enim distinctio in praecedenti Libro reliquis praelata est. Et peccatum tam in se quam in proximum constat comprehendi sub peccato in hominem. Quod minus grave quam inobedientiam Dei esse littera dicit.

Ratio secundae comparationis est inaequalitas rerum praeceptarum. Ut, si quis peccet in proximum furto, contemnendo divinum praeceptum; et alter, inobediens quoque Deo, periuret: quia praeceptum periurii: potius est praecepto furti, peior est ista inobedientia quam peccatum in proximum cum inobedientia divina.

Ratio vero tertiae comparationis aperta est in littera: quia praecipiens longe maius quid est quam suum praeceptum.

Et memento intelligere terminos formaliter: scilicet de inobedientia formaliter. Quae solum est cum quis ideo transgreditur ut faciat contra praeceptum: ut prius dictum est, et in littera habes.

PrevBack to TopNext