Text List

Quaestio 182

Quaestio 182

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaeoctogesimaesesecundae, dubium ex Henrico de Gandavo, in Quolibeto XII, occurrit, mordente, ut apparet, Auctorem quoad duo: primo, quoad auctoritatem Aristotelis ex X Ethic. in littera allatam in octo rationibus; secundo, quoad veritatem ipsius conclusionis, pro quanto dicit quod contemplativa est simpliciter melior.

Et in primo quidem arguit , quia Philosophus ignoravit futuram vitam, in ordine ad quam melior simpliciter est vita activa in statu praesentis miseriae. Et ideo rationes Aristotelis modicum valent apud Catholicum.

II. In secundo autem, arguit tripliciter. Primo , quia vita activa est maioris meriti homini virtutibus praedito, idoneo ad regendum, et coacto ad hoc. Ergo est simpliciter melior. - Antecedens probatur: quia quilibet tenetur praeferre actionem ut quid melius etiam sibi, contemplationi. - Consequentia vero probatur: quia principale in utraque vita est meritum; ac per hoc, in quo est maius meritum.

Secundo , quia illud est simpliciter melius quod hominibus bene dispositis est melius: iuxta Philosophum, in I Polit. Sed vita activa praelatorum est melior hominibus bene dispositis: Ergo est simpliciter melior. - Probatur minor: quía est melior hominibus virtutibus praeditis, aptis ad gubernandum alios, atque coactis ad hoc.

Tertio, opera propria statui perfectiori praeferenda sunt operibus status minus perfecti, ut meliora minus bonis: quia propriorum operum perfectio respondet status perfectioni. Sed opera vitae activae sunt propria statui praelatorum, qui est perfectior statu religiosorum vacantium vitae contemplativae. Ergo vita activa simpliciter est perfectior contemplativa.

III. Ad huius evidentiam, sciendum est quod argumenta haec nihil contra doctrinam Auctoris procedunt. Quoniam manifeste forte in solo vocabulo dissonat, quantum ad conclusionem. Veruntamen singillatim solvenda sunt, prae- mittendo quod melius simpliciter appellatur quod est melius ex suo genere, hoc est ex sua propria et substantiali natura. Sic enim in naturalibus unum melius alio simpliciter dicimus, puta albedinem nigredine, hominem leone, etc.; et similiter in moralibus, iustitiam meliorem temperantia; et in theologalibus, caritatem meliorem fide et spe dicimus. Et propterea, cum de vita activa et contemplativa quaeritur quae harum sit melior, illa simpliciter dicenda est melior quae ex suo genere perfectior est: ceterae enim nobDilitates seu bonitates ad perfectionem secundum quid spectant. Et quoniam constat quod vita contemplativa secundum genus suum perfectior est quam vita activa, ideo Auctor conclusionem principalem verissimam posuit.

Et quia ad hoc per accidens, seu extranee se habet ratio meriti, quoniam ex caritate illud pendet, et quantitas meriti ex quantitae caritatis (ut patet ex hoc quod opus melius ex suo genere contingit esse minoris meriti, ut si quis sacrificium ex minori caritate Deo offerat quam alter continenter bibat): ideo rationes Aristotelis et aliorum philosophorum, quae naturam actus ex suo genere pensant, non modicum, sed sufficienter valent apud Catholicos .

IV. Unde ad primam obiectionem contra ipsam conclusionem , dicitur quod illa propositio, Opus maioris meriti est melius, distinguenda est. Quia vel intelligitur de bonitate substantiali ipsius operis: et similiter de merito, ceteris paribus. Vel intelligitur de bonitate accidentali: seu de merito, ceteris imparibus. Nam si primo modo intelligitur, scilicet de substantiali bonitate et ceteris paribus, propositio est verissima. Sed tunc minor est falsa in proposito: quoniam quando opus vitae activae est maioris meriti, hoc non est ob bonitatem substantialem ipsius operis, sed ratione maioris caritatis. Unde arguere ex conditione meriti ad conditionem substantialem ipsius operis, est arguere ex accidente ad substantiam. Et propterea divus Thomas duos distinctos articulos hic fecit: alterum, comparando istas duas vitas in bonitate substantiali, et hic est primus; alterum, comparando easdem in merito, et hic est secundus, quia accidentale est post substantiale, Et tamen in ipso secundo articulo probat Auctor quod vita contemplativa secundum se est maioris meriti quam vita activa, quia diligere Deum est maioris meriti quam diligere proximum, vita autem contemplativa directe ordinatur ad caritatem divinae veritatis, activa vero ad caritatem proximi: quamvis ex parte agentis, maioris quandoque meriti sit vita activa quam contemplativa.

V. Ad secundam vero dicitur quod maior , scilicet, //]ud est simpliciter melius quod est melius bene dispositis, est vera de bene dispositis secundum conditiones naturales, quae ad speciem corporis vel animae spectant simpliciter : non autem de bene dispositis ad hoc vel illud particulare. Et sic ea utitur Philosophus. Arguens autem applicat eam ad bene dispositos ad aliquid particulare, puta ad suscipiendum regimen animarum in casu coactionis, etc. Unde proposito dicens quod melius homini disposito ad regimen animarum et coacto, est melius simpliciter , implicat in adiecto: quoniam assumit subiectum secundum quid conditionatum, et praedicatum ponit simpliciter.

VI. Ad tertiam dicitur quod minor propositio est falsa. Quoniam statui praelatorum non sunt propria opera vitae activae: sed statui eorum conveniunt et opera vitae activae, et opera vitae contemplativae, ut Augustinus et Gregorius expresse dicunt. Et propterea, sicut status praelato- rum neque activus neque contemplativus est, sed ex utroque mixtus (est enim tertium vivendi genus, ut Augustinus dicit); ita procul dubio opus mixtum, quod est proprium praelatis, scilicet contemplari et agere, perfectius est quam opus contemplativum et quam opus activum. Unde et Dominus non dixit de Maria quod optimum sibi elegit, sed quod elegit sibi optimam partem . Melior est enim pars contemplativa quam pars activa: utraque tamen parte melius est ipsum totum, quod proprium est statui praelatorum. Unde hoc gratis concedendum est.

VII. Et haec sufficiant etiam quoad secundum et reliquos huius quaestionis articulos. Notent tamen qui alios in via Dei instruunt ad profectum spiritualem, et diligenter efficiant ut prius in vita activa exerceri faciant quos edocent seu instruunt, quam ad contemplationis fastigium suadeant. Oportet siquidem prius passiones domare habitibus mansuetudinis, patientiae, etc., liberalitatis, humilitatis, etc., et sedare, quam ad contemplativam vitam ascendere. Et ob defectum huius, multi, non ambulantes, sed saltantes in via Dei, postquam multum temporis vitae suae contemplationi dederunt, vacui virtutibus inveniuntur, impatientes, iracundi, superbi, si in huiusmodi tanguntur. Et propterea tales nec activam nec contemplativam nec ex utroque compositam habuerunt, sed super arenam fabricarunt. Et utinam non sit frequens defectus iste.

PrevBack to TopNext