Quaestio 151
Quaestio 151
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaequinquagesimaeprimae, in responsione ad secundum, adverte, novitie, quod quia violentia non potest inferri animo, in quo est consensus, sed corpori; ideo mulier tunc tantum dicitur violenter oppressa quando non consentit etiam in pati actum venereum, quamvis corpus compellatur ut patiatur actum illum. Sic enim non perditur castitatis virtus, sed perseverat cum duplici corona, ut Lucia dixit . Sed si mavult se opprimi quam clamare et in linguas loquentium incidere, ut multae videntur mulieres facere, quoad impudicitiam; aut quam percuti, occidi et infamari, ut Lucretia dicitur fecisse : non salva remanet castitas. Oportet siquidem aut Susannam imitari : aut declinare, si fieri potest, contagionem.
II. In eodem articulo, in responsione ad tertium, Martinus occurrit, in qu. 1 de Castitate , dicens quod haec opinio videtur multis dura. Et quod est in uno sensu vera, scilicet de infideli nec Christiano nec illuminato ad bonam operationem. Sed in gentili concedenda est virtus vera. « Et sic Augustinus loquitur, et, ut puto, Thomas. Alias, sequeretur quod nunquam ex infideli posset fieri fidelis. Quia non fiet fidelis per malam operationem. Ergo per bonam. Ergo, antequam sit fidelis, fuit in eo bona et laudabilis operatio. »
Ad hoc dicitur quod nec Augustini nec Thomae mens habetur. Quoniam loquuntur isti de virtute simpliciter, hoc est in ordine ad ultimum finem simpliciter, qui est beatitudo humano generi promissa per gratiam: ut patet ex Augustini ratione: Absit ut iustus, nisi ex fide, vivat. Huiusmodi autem virtus in nullo est infideli, ut patet. Obiiciens autem loquitur de virtute infra bonum humanum; de qua in praecedenti Libro disputatum est, an egeat gratia universaliter, etc. Et constat quod in infidelibus potest esse aliqua operatio vere bona humano more: ut honorare parentes, reddere depositum domino, servare fidem coniugalem, etc. Et per similia bona opera accedit infidelis paulatim ad fidem.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione ad secundum, dubium occurrit ad hominem. Quia Auctor falsum dicere videtur, reddendo rationem quare concupiscentia delectabilis maxime assimilatur puero, eo quod appetitus delectabilis est nobis connaturalis, etc. Nam Auctor in principio istius responsionis, refert se ad supra dicta. Constat autem quod superius, in qu. cxrr, art. 2, ubi ex proposito similitudo inter puerum et intemperatum tractata est, non habetur ista ratio quae hic assignatur. Falsum est ergo quod hic dicitur: supra dictum.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod ly supra dictum est non refertur ad rationem similitudinis, sed ad ipsam solam similitudinem: nam superius dictum est quod appetitus delectabilis maxime assimilatur puero. Sed ratio subiuncta est nova.
Secundo dicitur quod utrumque superius dictum est, sed diversimode. Quia similitudo explicata satis est. Ratio vero similitudinis insinuata est et in secunda et in tertia similitudinis convenientia: scilicet in eventu augmenti, et in indigentia remedii castigativi. Nam quia est nobis connaturalis, ideo maxime augetur delectabilis appetitus sibi derelictus. Et similiter, quia connaturalis est nobis, ideo castigatione eget, ne indomitus efferatur.
Articulus 3
IN articulo tertio eiusdem quaestionis, in responsione ad lados dubium occurrit: quia delectationes vinariae magis opprimunt rationem quam venereae, quoniam ebrii ratio est magis deperdita quam vacantium venereis.
Ad hoc dicitur quod aliud est loqui de delectationibus secundum se: et aliud de illis secundum earum effectus. Delectationes siquidem venereae sunt in se maiores, et ipsaemet sunt magis opprimentes rationem quam delectationes quas sentimus in bibendo vinum. Sed effectus vini delectabilis, scilicet fumalis evaporatio ad cerebrum, magis opprimit rationem quam delectatio venerea. Auctor autem loquitur de delectationibus: et non de effectibus earum.
II. In. responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium occurrit de hoc, scilicet: Delectationes aliorum sensuum non pertinent ad naturam hominis conservandam , nisi prout ordinantur ad delectabilia tactus. Nam Aristoteles, S. in libro de Sensu et Sensato , praerogativam hominis inter alia animalia ponit quod delectatur odore secundum se: et hoc providit natura ad salutem hominis, propter frigiditatem cerebri humani contemperandam, ut ibi dicitur. Sunt ergo, sine ordine ad tactum, delectabilia ad conservandum hominem delectabilia odoratus (cuius oppositum in littera dicitur). Ac per hoc, oportet aliquam temperantiae speciem circa haec ponere. .
Ad hoc dicitur quod ordinari ad delectabilia tactus multipliciter contingit, et non uno tantum modo. Ordinatur siquidem aliquid ad delectabilia tactus vel quia ordinatur ad cibum aut potum aut venerea: vel quia ordinatur ad ipsa qualia quae sunt delectabilia secundum tactum, puta ad frigida, humida, calida et sicca; ista siquidem tangibilia sunt ex quibus sumus et nutrimur. Sensibilia igitur aliorum sensuum, sive per unam viam sive per aliam, nunquam pertinent ad conservandam nostram naturam, nisi ordinentur ad tangibilia. Odor siquidem florum, qui, seclusis cibo, potu atque venereis, hominem delectat illique prodest, non nisi ratione tangibilium sanitatem operatur, contemperando scilicet frigiditatem cerebri, ut ibidem dicit Aristoteles. Natura siquidem hominis non conservatur odore, quóniam non nutrit, sed confortat et alterat: sed conservatur calidis et frigidis, humidis et siccis, contemperatis, ex quibus constat. Sunt igitur vera Auctoris verba.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem quaestionis centesimaequin-. ocaeca dubium ex Martino occurrit, ubi supra , arguente contra assignatam distinctionem pudicitiae a castitate, et dicente quod haec opinio non videtur rationabilis, nec dictis eiusdem Doctoris in eodem articulo consona. Et arguitur sic. Pudicitia est de illis actibus de quibus homines maxime verecundantur. Sed homines magis verecundantur de actibus venereis quam de actibus qui sunt signa venereorum. Ergo pudicitia est magis circa venereos actus quam circa signa eorum. — Maior est sancti Thomae. Minor est per se vera. Conclusio est contra Auctorem.
Tertio. Si pudicitia esset talis virtus, tunc staret aliquem esse pudicum et non castum, puta recte se habendo circa signa et male circa actum venereum; et econtra esse castum et impudicum, habendo se opposito modo.
II. Ad haec, quidquid Martinus, glossando vel trahendo ad se Auctorem, dixerit, respondetur quod pudicitia, apud Auctorem, est circa utraque, scilicet signa et actum venereum: et similiter castitas est circa utraque. Differentia ergo non est ex hoc, Castitas circa actum, et pudicitia circa signa, ut prima et tertia obiectio supponit: et propterea non oportet eas aliter solvere, quia ex hac falsa imaginatione procedunt. Sed differentia est, ut in littera dicitur, in explicatione. Quia pudicitia explicat magis virtutem illam quoad signa, propter duo. Primo quia, ut in littera dicitur, signa magis solent deprehendi: ac per hoc, sunt magis materia occasionans pudorem, qui consistit in hoc quod turpe manifestatur; erubescentia enim respectu aliorum est. Secundo, quia pudor simpliciter non est nisi se extendat ad signa: parvus enim personarum illarum pudor est quae de solo actu venereo erubescunt. Pudicitia ergo simpliciter non est nisi ad signa venereorum se extendat continenda. — Castitas autem, a castigatione ap- pellata, castigatam concupiscentiam quoad appetitum delectabilium huiusmodi sonat, non explicando sic signa ut pudicitia, a pudore sumpta.