Quaestio 11
Quaestio 11
Articulus 1
In primo articulo quaestionis undecimae, adverte quod Auctor, in corpore articuli, ex ratione fructus intulit solum quod fruitio ad appetitivam partem pertinet, nec determinavit an amorem an delectationem significet: quoniam sat erat suae quaestioni quod ad appetitum spectaret. Aequivocari tamen scito vocabulum hoc apud TThomistas et Scotistas. Nos enim fruitionis nomine significamus delectationem, formaliter loquendo, amorem autem connotative et causaliter: illi vero significant formaliter amorem amicitiae. Unde oportet, cum disputant, se invicem praedeclarare, ne de se invicem rideant, quolibet putante alterum extra propositum loqui. :
Suasio autem Scoti, in I Sent., dist. 1, qu. iii ex constructione: scilicet quia fruor construitur cum ablativo significante obiectum ex vi transitionis; ergo significat actum, puta amorem, et non passionem, puta delectationem (di- citur enim fruor Deo, sicut amo Deum, et non sicut delector de Deo): haec, inquam, suasio nihil habet suasionis, quoniam constructio haec transitiva non est nisi possessive, grammatice loquendo. Construitur enim cum ablativo vel genitivo, ex eo quod est deponens possessivum. Unde ex hoc non habetur quod significat actum, sed stat quod significet passionem per modum possessionis. Et vere sic est: frui enim, importando delectationem, denotat rem qua fruimur, a nobis possideri.
Longe autem perspicuum magis erat a grammaticis et oratoribus persuaderi quod nos dicimus: nominibus enim utendum est ut plures. Constat autem frequentissimo grammaticorum usu non nisi ad. delectationem spectare : unde et dicunt quod significat cum gaudio uti. Non enim dicimus Jruor cantu, idest amo cantum ; sed, idest delectactionem percipio de cantu. Neque cum dicitur: Veni, fruamur cupitis amplexibus, Proverb. cap. vm, invitamur ad amandum: sed ad delectationem percipiendam. Et Paulus, cum Philemoni dicit: "Ego te fruar in Domino, non ego te amabo, sed ego de te delectabor in Domino", sonat. Abu- sive igitur frui pro amore formaliter sumi potest: proprie autem. non, nisi aequivocando ad placitum.
II. In responsione ad secundum eiusdem primi articuli, disce quod, quia bonum est commune ad omnia genera, sicut et ens; sicut quaelibet perfectio, quilibet finis, quodlibet obiectum, secundum suam specialem rationem habet rationem entis, ita et boni: videre enim et visibile, ut sic, sunt entia et bona. Et notificatio huius est, quia quaelibet potentia appetit naturaliter suam perfectionem, suum finem, suum obiectum, ut sic. Unde verum, inquantum verum, quia est naturali appetitu appetitum ab intellectu, est species boni: et similiter visibile, et intelligere, et Videre; et reliqua. Quia ergo ista sunt boni species, et continentur sub bono in communi, quod est obiectum voluntatis, ut propria. sub communi, dupliciter appetuntur: primo, appetitu naturali, ab his quorum sunt bona propria; secundo, appetitu animali, a voluntate, sub cuius obiecto continentur. Et propterea sequuntur illa duo quae in littera exprimuntur.