Text List

Quaestio 85

Quaestio 85

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis octogesimaequintae dubium locust circa principium corporis articuli: an scilicet sit verum quod naturalis ratio dictet homini quod alicui superiori subdatur, a quo egeat adiuvari et dirigi, et hoc propter defectus quos in seipso sentit. Videtur enim hoc. esse falsum. Quoniam aut est sermo de defectibus corporis, aut de defectibus animae, aut utriusque. Sed propter defectus corporis non dictat naturalis ratio hominem superiori adiutori ac directori subiici. Tum quia defectus corporis communes sunt nobis et aliis animalibus. Tum quia defectus corporis non ducunt nisi ad corpus sine defectu, quale est corpus caeleste. A corporibus autem non expectamus directionem: quamvis adiutorium ex applicatione eorundem, ut patet ex illuminatione et medicinis. — Propter defectus vero animae, quoad partem perceptivam, ad lumen intellectus agentis recurrens sistit. Quoad potestatem vero appetitivam, recurrendo ad rationis regulam naturaliter sistit. — Neuter ergo singillatim aut simul defectus naturali dictamine ducit hominem ut cognoscat se subiici alicui superiori naturae, a qua adiuvari et dirigi indigeat.

Et confirmatur. Quia quod naturalis ratio dictat omnibus hominibus commune est. Constat autem multos viros illustris ingenii non nisi propter vulgus sacrificandum esse Deo sensisse: ut Seneca de seipso dicit; et Aristoteles, in XII Metaphys., sentire videtur. Averroesque expresse idem sentit, ibidem. Et, breviter, omnes negantes divinam providentiam circa hominum singulares actus singulariter, hoc sentiunt. Non est igitur hoc de iure naturae, naturali ratione dictatum.

II. Ad hoc dicitur quod ratio potest dici naturalis in practicis dupliciter. Primo, illa cognitio quae, tanquam indita, statim aut quasi statim homini adest: ut quod homo debet vestiri, debet habitare domi, alere filium, honorare patrem, et huiusmodi. Et talis cognitio dicitur naturalis ex modo: quia inest ad modum naturae. Et ratio sic naturalis distinguitur contra rationem investigatam.

Secundo autem modo ratio dicitur naturalis a natura ut principio: quia scilicet habetur ex virtute naturalis luminis proveniens vel acquisita. Et sic ratio naturalis distinguitur et contra supernaturalem, et contra voluntariam rationem : et continet sub se omnem cognitionem quam ex lumine intellectus agentis, statim vel discurrendo et multum studendo, etc., habere possumus. Et hoc modo intellexit Auctor dicens quod ratio naturalis dictat. Ita quod intentio sua est quod ratio naturalis, ut distinguitur contra supernaturalem, qualis est lex divina; et contra voluntariam, qualis est lex positiva (quae ideo dicitur voluntaria quia a principio nihil differt, ut dicitur V Ethic.): talis ratio dictat homini quod subditur alicui superiori, etc.

Ad cuius evidentiam, scito quod ratio dictans sacrificium est ratio procedens ex multis praemissis: scilicet quod in natura est aliquod supremum; et quod illud cognoscit hos nostros singulares actus singulariter; et quod benefactor noster est in singularibus. Et quoniam haec omnia ratione naturali cognosci possunt, ideo ratio naturalis, fulta tot notitiis, dictat homini, qui se sentit defectuosum, quoad animam praecipue, se subdi superiori adiutori et directori, quem Deum dicimus.

III. Ad primum ergo obiectorum dicitar quod sermo praesens est de defectibus hominis secundum animam, et corporis in ordine ad animam. Et quod quia homo, cum toto lumine intellectus agentis et dependentibus ab eo, deficere se experimento sentit et in cognitione et in rectitudine appetitus; et deficiens in aliquo naturaliter reducitur ad indeficiens tanquam dependens ab illo: ideo cognoscit se subiici alicui superiori indeficienti; ac per hoc, recurrendum ad illum ut adiutorem et directorem. Et dato quod haec non dictaret naturalis ratio tanquam necessario scita, saltem tanquam rationabilia dictat. In moralibus autem non oportet expetere certitudinem mathematicam, sed rationabilia sufficiunt.

Ad confirmationem vero dicitur dupliciter. Primo, quod hoc dictamen esse commune testatur quod, ut in littera dicitur in responsione ad primum, omnes communiter conveniunt in hoc quod sacrificium offeratur. Quod autem quidam hoc negent, contingit ex hoc quod, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, ut dicitur ad Rom. 1. — Alio vero modo dicitur quod ea quae sunt de dictamine naturali ut principia, sunt omnibus communia. Ea vero quae sunt de dictamine naturali ut conclusiones investigatae, non conceduntur ab omnibus: quia nec ab omnibus cognoscuntur. Sic autem ad dictamen naturale spectat sacrificare Deo, et non primo modo. Et propterea non est mirum si mult sapientes huius mundi non acceptant hoc.

IV. In eodem articulo, nota quod Auctor non solum ostendit quod ad ius naturale spectat oblatio sacrificii, sed etiam quod oblatio sacrificii exterioris. Nam poterat quis dicere quod Deo, utpote intellectualis naturae, sufficit oblatio mentis interior. Et propterea Auctor, ex eo quod naturale est homini exprimere interiorem mentem exterioribus signis quia a sensibilibus cognitionem accipit, docet quod ideo naturale quoque est hominem interiorem oblationem mentis exteriori oblatione explicare. Et bene adverte quod non ex parte necessitatis, quia scilicet alteri homini non possumus exprimere aliter mentem nostram nisi sensibilibus signis: sed ex parte naturalitatis, quia scilicet exprimere per sensibilia signa naturale est homini quia a sensibilibus accipit cognitionem, Auctor processit. Quoniam ratio necessitatis non habet locum respectu Dei, qui intuetur cor: sed optime locum habet ratio naturalitatis ex parte hominis, qui offert sacrificium.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem octogesimaequintae quaebini», adverte quod in corpore articuli Auctor rationem radicalem, quia scilicet sacrificium exterius debet conformari interiori, quod soli Deo offertur, confirmat similitudine proportionali, quia scilicet sic se habet vox et con- ceptus significatus; et postmodum conclusionem ipsam ex humana consuetudine probat, quam etiam auctoritate divinae legis de thymiamate seu unguento prohibito sub poena mortis, confirmat. Et si vis materiam hanc latius videre, inspice capitulum cxx Libri III. Cont. Gent.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio, vide quod vis rationis consistit in hoc: - Duis ex quo alii, tam proprias species habentes quam non, ordinati ad illum, trahunt speciem, est actus specialis. Oblatio sacrificii est huiusmodi. Ergo, etc. In littera siquidem primo maior in exemplo utrorumque ordinatorum ad fornicationem; deinde minor similiter in utrisque ordinatis ad divinam reverentiam, declaratur, etc. Ubi et ha- bes differentiam inter actus habentes alias species virtutis, et non habentes, in hoc quod isti proprie dicuntur sacrificia, illi autem participative dicuntur sacrificia. Sicut etiam furtum propter fornicationem est participative fornicari; proprie autem actus fornicandi est fornicari. ji

In responsione ad tertium ibidem habes proprietate vocabulorum Scripturae.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quarto habes quod duo genera sacrificii sunt omnibus communia: scilicet interioris mentis oblatio per devotionem et orationem; et oblatio actuum aliarum virtutum. Tertium autem sacrificii genus est proprium sacerdotibus et ministris Ecclesiae. Quod hodie in sola Eucha- ristiae oblatione essentialiter consistere videtur: quamvis largo vocabulo in iure etiam inveniatur, iuxta illud Gregorii in benedictione Cerei: Suscipe, sancte Pater, incensi huius sacrificium vespertinum.

PrevBack to TopNext