Quaestio 91
Quaestio 91
Articulus 1
In articulo primo quaestionis nonagesimaeprimae, nihil aliud notandum occurrit nisi quod ipsa providentia Dei, quae est ratio gubernationis rerum, pro quanto est mensura et regula obligativa rerum omnium in suos actus et fines ad finem ultimum, legis rationem induit: quamvis legi subiecta non eodem modo ab illa regulentur et obligentur, dum alia rationabiliter, ut intellectum habentia, alia naturaliter, ut intellectu carentia, subdantur.
Articuli 2 et 3
IN articulis primo, secundo et tertio eiusdem quaestionis, Trollige quod homo tribus legibus eget ad sui rectitudinem moralem, seclusa rectitudine requisita pro caelesti patria. Nam eget lege aeterna, naturali et humana: quae nihil aliud sunt quam ratio divinae gubernationis in Deo, principia practica naturaliter per se nota, et conclusiones eorum per discursum rationis adinventae. Quibus si coniungatur quod homo, super haec, est ordinatus ad finem supernaturalem adscriptura civis caelestis patriae, manifestum erit quod oportet legem quartam superaddere, scilicet divinam, ut in quarto articulo dicitur: quae secundum diversitatem status hominis in ordine illo supernaturali, distincta est in veterem et novam.
II. In responsione ad secundum tertii articuli eiusdem quaestionis, nota differentiam inter res naturales et morales: quod illae mensurant nostrum intellectum, utpote causae eius; morales vero mensurantur ab intellectu. nostro, non quocumque, sed naturali indito a Deo; quia effectus sunt rationis naturalis ut primi principii moralium, quae sunt a nobis.
Articulus 6
IN articulo quinto, sicut nec in quarto, nihil occurrit scribendum. In quaestione siquidem centesimaseptima in- ^ ferius patebunt, si qua sunt dubia in quinto articulo.
In sexto autem articulo, nota illa verba: destituitur originali iustitia et vigore rationis, pro quaestione centesima- nona, ubi de integritate et corruptione naturae humanae erit sermo, — Habes etiam ex hoc articulo quid proprie significat fomes, inclinationem scilicet partis sensitivae exeuntis a rationis ordine.