Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

Ir articulo primo quaestionis secundae, in argumento in oppositum, adverte quod, licet beatius sit dare quam accipere, iuxta Domini sententiam, simpliciter loquendo, quia dare est affluentiae, accipere indigentiae; in hominis: tamen beatitudine, quia beatitudine indiget, substantia beatitudinis consistit in accipiendo seu retinendo, et ex ipsa emanat erogatio ut consequens.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo, in corpore, nota quod ipsa felicitas constituit excellentiam; ut per hoc videas quod angeli, appetendo beatitudinem, appetierunt excellentiam, quae est obiectum superbiae.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo tertio, adverte quod Auctor non affirmat beatitudinem nostram consistere in gloria, etiam apud Deum: sed dicit dependere illam ex cognitione divina quam habet de nobis, in qua consistit gloria nostra apud Deum. Et me- rito: quia, ut patebit, beatitudo nostra non consistit in cognosci, sed in. cognoscere: quamvis dependeat a cognosci a Deo, quia scientia Dei est causa rerum; et perficiatur, seu decoretur, per cognosci ab Angelis et Sanctis.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quarto nihil occurrit. In quinto autem speculabilia in I Parte declarata sunt.

In sexto vero, responsio ad primum habet quaestionem, quae in qu. 1v, art, 2, tractabitur.

Articuli 7-8

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo septimo et octavo dubium occurrit de fundadft utriusque, scilicet: Obiectum voluntatis nostrae est universale bonum. Quoniam aut intendit per universale bonum, totum seu omne bonum ; aut bonum in universali. Si secundo modo, verum est, et bene probatur quod, sicut obiectum intellectus est verum, non tamen in hoc particu- lari, sed in universali; ita obiectum voluntatis est bonum non in hoc particulari, sed in universali. Sed ex hoc sensu non sequitur: Ergo obiectum voluntatis est bonum universale in essendo, quod est Deus. — Si primo modo, tunc non probatur per hoc quod obiectum intellectus est verum universale. Quoniam hoc verificatur de vero universali in praedicando; et non de omni vero, nec ipsa veritate divina, quae est omne verum. Quoniam nec hoc verum, Deus est trinus, cadit sub obiecto intellectus; nec ea quae non licet homini loqui, et in cor hominis non ascendunt, nec ascendere possent. II. Ad hoc dicitur quod, proprie loquendo, neutro modo intelligitur fundamentum illud. Sed sensus est quod, sicut obiectum intellectus est. verum universale, idest non contractum ad tale vel tale verum, sed absolute; ita obiectum voluntatis est bonum universale, idest non contractum ad tale vel tale bonum, sed absolute. Et si huic fuerit adiuncta subintellecta differentia inter bonum et verum, ex VI Metaphys., scilicet quod verum et falsum sunt in anima, bonum autem et malum in rebus; sequitur quod in illa re sola erit beatitudo nostra, quae est obiectum voluntatis humanae, in qua est bonum absolute. Ac per hoc in solo Deo est: quia in ceteris non est bonum nisi contractum, Et haec est manifesta intentio litterae.

III, Quae contra obiectum intellectus obiiciuntur de limitatione veri, facillime solvuntur, dicendo quod, sicut nullum est ens ad quod non possit actus intellectus terminari aliquo modo, ita nullum est verum quod ipsum . omnino subterfugiat: Deum . namque et omnia attingere potest. Sed quia non potest noster intellectus tali modo Deum cognoscere, etc., ideo committitur fallacia Figurae dictionis, mutando quid in quomodo. Ex impotentia siquidem modi cognoscendi provenit quod oportet aliquid latere omnem intellectum creatum: et non ex limitatione veri obiecti intellectus, quasi tale verum debeat esse obiectum. Cuius signum infallibile est quia, quibuscumque veris oblatis intellectui, adhuc posset intellectus aliud novum verum oblatum cognoscere vel credere: intellectus enim non fit minor ex cognitione praecedentium, ut dicitur III de Anima. Quod impossibile esset, si verum limitatum esset adaequatum obiectum intellectus.

IV. In responsione ad primum in articulo octavo, vide, novitie, Auctoris intentum de illa propositione , Supremum infimi attingit infimum supremi : quod intelligitur de attinctione secundum proximitatem naturae, quae in similitudine earum propinqua consistit; et non de ordinati in finem attinctione ad finem ultimum.

PrevBack to TopNext