Quaestio 85
Quaestio 85
Articulus 1
IN primo articulo quaestionis octogesimaequintae, nota glossam auctoritatis Dionysii, quomodo naturalia maneant integra, in responsione ad primum. Et intuere responsionem ad tertium, declaratam in responsione ad quartum, ut radices philosophiae perspicias, et altius contempleris unde in anima- generantur habitus. Et potes intelligere quod dicitur in responsione ad tertium, quod actio volun- taria procedit ex diversis potentiis, vel potentias animae, quia actio voluntatis procedit ab intellectu et. voluntate, et intellectus procedit ab intellectu agente et possibili: vel potentias quaecumque sint illae, puta obiecti activam et subiecti passivam. Uterque enim sensus in calce responsionis ad quartum ponitur, dum dicitur: secundum quod obiectum agit in potentiam, et una potentia in aliam.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis octogesimaequintae, praetermissis argumentis Scoti, in xxxv distinctione Secundi, quia afferuntur ad probandum quod nihil subtrahatur naturae, quod Auctor concedit; et ipse Scotus ibidem, tractans vulnera peccati, concedit habilitatem ad rectum usum minui per peccatum: solius Durandi, in xxxiv distinctione Secundi, obiectiones occurrunt, directe impugnantis hanc doctrinam, quia per nihil non inhaerens subiecto augetur habilitas subiecti, ergo nec minuitur. Antecedens dupliciter declaratur. Primo, quia augetur per intensionem alicuius in eo. Secundo, ad propositum, quia inclinatio ad bonum opus est duplex: remota, quae estin primis principiis, et haec nec tollitur nec minuitur; et propinqua, quae est in habitibus, et haec tollitur, et augetur et minuitur intensione et remissione.
II. Ad hoc facillime dicitur quod iste voluit esse caecus. Expresse namque Auctor distinxit habilitatem ex parte subiecti, et ex parte termini; et dixit quod ex parte subiecti non minuitur, sed ex parte termini. Obiectiones autem istius sunt ex parte subiecti: ex hac enim parte verum est non intendi aliquid quod non est in eo. Sed attingentiam ad terminum constat minui ex appositione impedimentorum extra, et augeri ex remotione eorundem. Et ad hoc optime deservit exemplum de diaphano et de obstaculis appositis. Et hoc modo habilitas animae ex synderesi diminuitur in infinitum, et tamen ipsa synderesis nec tollitur nec minuitur.
Articulus 3
In articulo tertio eiusdem octogesimaequintae quaestionis, eventn occurrit circa vulnera humana, quoad duo. Primo, quomodo vulnera ista consistant in destitutione virium animae a proprio ordine naturali ad virtutem. Quia in articulis immediate praecedentibus dictum est quod peccatum nullum naturae bonum tollit, sed minuit tantum habilitatem per appositionem. Haec enim sibi invicem adversantur, tollere ordinem naturalem potentiae ad bonum; et nihil tollere, sed impedimentum apponere.
Secundo, quomodo ordo iste est naturalis, et tamen non remanet in viribus animae sibi derelictis. Quod enim est naturale alicui, non removetur ab eo ex eo quod sibi relinquitur, sublato supernaturali bono: immo in naturalibus relinquitur. Repugnare ergo videtur naturalitas talis ordinis non-remansioni eiusdem in natura sibi ipsi derelicta.
II. Ad primum horum dicitur quod ipsa destitutio virium animae ab ordine debito, nihil aliud est quam diminutio habilitatis ad bonum virtutis propter appositum impedimentum. Sublato namque originalis iustitiae freno, partes ad propria habiles redditae sunt, et ex hoc ipso minus habiles ad bonum virtutis: ex hoc quippe redditur anima minus habilis ad unum contrariorum, quod magis inclinatur in reliquum. Et sicut actuale peccatum est dispositio et impedimentum cuius appositione minuitur habilitas ad bonum virtutis; ita pronitas uniuscuiusque partis animae in proprium, quae est materiale in peccato originali, est impedimentum cuius appositione habilitas ad virtutem minuta est. Et talis diminutio destitutio virium in littera dicitur: non quod sint destitutae omnino ab ordine naturali ad virtutem, sed quia sunt destitutae ab integritate illius naturalis ordinis, quod est esse diminutam habilitatem ad virtutem. Unde nulla est repugnantia inter praecedentia et praesentem articulum.
Et scito quod vulnera ista in destitutione dicta consistentia, dupliciter possunt considerari. Primo, ex parte nostri, ut scilicet ex nostro peccato consurgunt. Et sic, quia prior est in peccato conversio quam aversio, prius est impedimentum pronitatis animae ad malum, quam destitutio a bono. - Secundo, ex parte deserentis gratiae. Et sic est centrarium: nam prius ad ablationem gratiae sequitur destitutio virium a bono virtutis, et sic ipsae destitutae tendunt in,propria. Et quoniam in peccato originali primum locum tenere videtur privatio gratiae, ideo vulnera ista, ut insunt ex peccato originali, inflicta sunt sic quod primo appositum est impedimentum peccati originalis, scilicet privationis iustitiae originalis debitae in nobis; et deinde destitutae sunt vires ab ordine ad bonum; et tertio, pronae sunt ad malum.
III. Ad secundum dicitur quod, cum natura humana secundum corpus sit naturaliter composita ex contrariis elementis, et secundum animam sit cómposita ex contrariis appetitibus; quemadmodum mors et naturalis est, et cum hoc poena peccati originalis, ut in quinto et sexto articulis patet; ita inordinatio animae est et naturalis, et poena peccati originalis. Utrobique namque insurgit infirmitas ex hoc quod contraria tendunt in propria, nec plene subduntur harmoniae debitae, sed ab illa exorbitant. Et hoc ex hoc ipso quod contraria sunt, naturaliter natum est provenire: et ex hoc quod sublatum est iustitiae originalis donum, prohibens talem exorbitantiam, provenit. Cum quibus tamen stat quod, quia harmonia virium animae est secundum naturam rationalem, dissonantia autem contra eandem, merito dici potest quod ordo virium animae ad virtutis bonum, a quo destitutae sunt, est naturalis.
Est igitur humana natura sibi derelicta, sublata originali iustitia, vulnerata, ac per hoc infirma, in naturalibus, idest in his quae sunt secundum naturam, idest in habilitatibus ad virtutis bonum, et hoc per appositionem: integra autem in naturalibus, idest in natura et his quae sunt a natura, idest principiis et potentiis, et in ordinationibus ex parte subiecti, quia nihil per subtractionem ablatum est. Et hoc modo in natura sibi derelicta remanere naturalia sufficit, et salvari integra. - Est quoque natura humana vulnerata et infirma secundum naturam rationalem ut sic: est autem in naturalibus integra secundum utriusque mixtionem naturae, rationalis scilicet et sensitivae. - Et est, tertio, natura humana vulnerata. et:infirma secundum naturam donatam gratia iustitiae originalis. '
Et scito quod haec vulnera, ut sic, sunt credita, sicut et peccatum originale. Secundum namque naturam absolute, imperfectiones quaedam sunt ex necessitate materiae, quia scilicet composita est ex contrariis; ut in IV Contra Gent., cap. Lu, patet.
IV. In eodem articulo tertio quaestionis octogesimaequintae, dubium occurrit quomodo vulnera hic ponantur effectus peccati, cum superius dictum sit quod concupiscentia, quae importat haec vulnera, est ipsum peccatum originale: nihil enim sui ipsius effectus.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod haec vulnera nort tractantur ut sunt peccati originalis, sed in communi ut sunt peccati. Constat autem ea non esse ipsa peccata, sed effectus.
Secundo, quod etiam ut sunt peccati originalis, cum materialiter et ex consequenti in peccato originali concupiscentia.se babeat, ut in qu. rxxxrmr, art. 2, ad 4, dictum est; et concupiscentia importet primo pronitatem ad propria, vulnera autem destitutionem a bono. virtutis; sunt effectus peccati originalis formaliter et principaliter sumpti. Ex privatione namque iustitiae originalis concupiscentia subsecuta est in potentiis — cum vulneribus.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem quaestionis octogesimaequintae, nota duo. Primum, quod cum in littera dicitur, E? huius privatio est essentialiter ipsum peccatum, non intendit peccatum essentialiter, ut sit privatio: hoc enim superius est reprobatum; et dictum quod est actus privatus, Sed intendit quod, cum peccatum privet multis speciebus, modis et ordinibus, privat eis diversimode: nam pertinentibus ad bonum gratiae, privat demeritorie; pertinentibus ad bonum habilitatis, privat effective; pertinentibus ad bonum ipsius actus, privat formaliter. Ita quod, quia privat formaliter, ideo dictum. est quod est essentialiter privatio. — Vel, et melius, intendit quod peccatum, ut est in genere mali simpliciter, est essentialiter privatio modi, speciei et ordinis pertinentium ad bonum ordinati actus.
Articuli 5 et 6
In articulis quinto et sexto nihil morale occurrit scribendum. Notatio tu hinc quid est natura partialis, et universalis; et quae sint conditiones materiae electae, et comitantes; ut in multis clarum habeas intellectum. - Habes quoque hinc unde philosophis deridentibus Fidem, et putantibus nos credere mortem non esse naturalem, satisfacere possis; sicut et de vulneribus dictum est animae.