Quaestio 111
Quaestio 111
Articulus 1
In quaestione centesimaundecima occurrunt quinque dicenda. Primo, quod Auctor distinxit quaestionem simulationis a quaestione mendacii, non propter formalem, sed materialem differentiam, dum mendacium est falsa vocis significatio, simulatio vero est falsa facti significatio. Et utrobique requiritur voluntas, ibi falsum dicendi, hic falsum faciendi. Et propter hanc malam voluntatem, semper simulatio est peccatum, sicut mendacium, formaliter sumendo utrumque. — Et quia habet speciales difficultates in theologia, propter unam simulationis speciem, quae vocatur hypocrisis, qua quis simulat factis personam iusti. Secundo, quod Abraham a simulatione, immo a mendacio, propter figuratam locutionem prophetice excusatur, quia commisisse se intelligitur Spiritui Sancto, tanquam proferret illa verba ad sensum intentum a Spiritu Sancto, quamvis sibi ignota. — Potest tamen aliter excusari, et facilius, Abraham, ut intelligatur locutus secundum communem hominum morem, secundum quem erant post adorationem reversuri: quasi dixerit: Deo aliter non disponente, revertemur ego et puer. Huiusmodi enim con- ditiones generales subintelliguntur. Sed pro reverentia Ambrosii, Auctor sic exposuit.
Tertio, quod de fictione David coram Achis, licet Auctor utatur Glossa et ad mysterium transeat, ad litteram tamen excusari videtur quia facta, nisi ex intentione significandi fiant, signi vim non per se habent ex parte facientis, ut superius dixi.
Quarto, quod simplicitas seu veritas non intelligitur opponi dolo vel fraudi formaliter, sed potius causaliter: pro quanto opponitur simulationi et mendacio, quae sunt effectus doli vel fraudis. Astutus enim adinveniens vias apparentes, dolo sive fraude exequitur eas mediante mendacio et simulationis vitio, et aliquo alio quandoque: et pro quanto eis immiscetur mendacium aut simulatio, pro tanto opponi dicuntur simplicitati, in art. 3, ad 2. Nam secundum se absolute opponi dicuntur prudentiae, superius in qu. rv.