Text List

Quaestio 160

Quaestio 160

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaesexagesimae, duInm occurrit circa illam propositionem : Ubicumque est aliqua virtus specialis circa aliquod maximum, oportet esse aliam virtutem circa ea quae mediocriter se habent. Videtur enim haec propositio contraria, primo, veritati. Quia circa concupiscentias et iras, et timores ac audacias, est aliqua virtus specialis circa maximum, puta castitas sive abstinentia, mansuetudo, fortitudo: et tamen nulla ponitur virtus circa ea quae mediocriter se habent in dictis materiis.

Deinde apparet contraria Auctori, qui superius, in qu. cxx , ex proposito. docuit quod circa passiones quae, inquantum passiones sunt, principaliter adversantur rationi, non distinguuntur duae virtutes, una circa magnum et alia circa mediocre.

II. Ad dubitationem hanc breviter dicitur quod maior illa sane est intelligenda: scilicet de mediocribus in quibus salvatur propria difficultas notabilis. Sic enim intellecta omnes instantias, et simpliciter et ad hominem, excludit. Nec arguendus est diminutionis propterea Auctor. Quia in omni sermone formali, cum de materia virtutis moralis in communi agitur, subintelliguntur salvae conditiones communes, seu generaliter requisitae ad materiam virtutis moralis. Et propterea, sicut subintelligitur quod de mediocri- bus quae sunt actus humani, est sermo, quia soli humani actus sunt materia virtutum moralium; ita subintelligitur quod de mediocribus habentibus propriam difficultatem notabilem est sermo, quia circa sola difficilia est virtus .

Constat autem hanc esse mentem Auctoris, non solum ex 2 art. allegatae quaestionis, sed etiam ex ratione hic subiuncta, scilicet: eo quod oportet quantum ad omnia vitam hominis secundum virtutem esse regulatam. Haec enim ratio monstrat quod de mediocribus quae restant virtute regulanda, loquitur. Ita quod, si (pro quia) mediocria aliqua sunt quae sub maximorum regula comprehenduntur, de illis non est sermo, utpote iam sortitis suas regulas. Unde et exemplum dedit Auctor in illa materia in qua maximum habet suam difficultatem, et mediocre habet propriam difficultatem, scilicet circa sumptus, ut patet ex supra dictis.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, adverte primo, quod Auctor, in corpore articuli, de virtutibus ab aliis positis circa materiam modestiae, refert se ad quaestionem cxLi, de partibus Temperantiae, ubi videre poteris.

Adverte secundo, quod in responsione ad secundum Auctor vult quod partes modestiae non oportet quod dis- tinguantur penes diversitatem materiae in hoc quod, si est circa passionem, non sit circa operationem, et e contra: sicut distinguuntur iustitia et temperantia per hoc quod illa est circa operationes, ista circa passiones. Quoniam stat unam et eandem speciem modestiae esse et circa passiones et circa operationes: quia in operationibus et passio- nibus in quibus non est aliqua excellens difficultas ex parte materiae, sed solum ex parte moderationis, non ponitur virtus nisi una.

Et ut haec intelligas, inspice ad opposita. Verbi gratia, cum quis ex ira percutit hominem, est ibi passio irae, est et actio percussionis iniustae. Et ex parte utriusque materiae est propria excellens difficultas: quoniam ira habet suam resistentiam ad rationem; et operatio ad proximum habet propriam difficultatem ut recta sit. Et propterea oportet ibi aliam esse virtutem circa moderationem irae: et aliam circa moderationem operationis secundum se. Et duo vitia incurruntur in percussione huiusmodi: scilicet iracundiae et iniustitiae. — Ubi autem passio et operatio ex propriis non habent excellentes suas difficultates, verbi gratia, exteriores motus corporis et interiores quidam affectus qui sunt exteriorum motuum rationes: ex hoc solo difficultatem notabilem habent quod moderamine egent. Et ideo unica pars modestiae sufficit ad utrumque: nec oportet unam modestiae partem ponere ad moderandum tales affectus, et alteram ad moderandum exteriora opera.

Ex duobus ergo capitibus modestia ad tam diversas se extendit materias, ut in hac responsione exprimitur. Primo, ex hoc quod sub ea diversae continentur virtutes. Secundo, ex eo quod pars eius una sufficit ad passionem et operationem moderandam.

PrevBack to TopNext