Quaestio 78
Quaestio 78
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis septuagesimaeoctavae, adosi quod, licet omne peccatum humanum reducatur in baec tria principia, ignorantiam; passionem et malitiam; in omni tamen peccato invenitur mala voluntas et ignorantia. Et de ignorantia quidem, in responsione ad primum habes ultimam resolutionem. Et semper aliqua trium ignorantiarum actualium, sive sit ignorantia privative sive contrarie, intervenit. Et quoniam privatio per habitum: cognoscitur; distingue pro novitiis triplicem scientiam actualem particularis prosequendi vel fugiendi: primam, qua scitur hoc esse malum; secundam, qua scitur hoc nunc esse malum; tertiam, qua scitur hoc nunc malum relatum ad illud aliud, esse sibi peius. Et respice quod peccans ex ignorantia, laborat ignorantia opposita primae scientiae; peccans ex passione seu infirmitate, laborat ignorantia opposita secundae scientiae; peccans vero ex malitia, laborat ignorantia opposita tertiae scientiae. Et sic errant intellectu omnes qui operantur malum.
De malitia autem voluntatis, in responsione ad tertium, singulariter specificatur, quando quis peccat ex certa malitia, quod oportet ipsum peccare ex ipsa, electione mali: idest non ex ignorantia nec ex infirmitate, sed ex ipsa voluntaria electione mali, scienter praeponendo bonum sibi coniunctum, bono coniuncto illius praeamati boni absentiae, Praeponit enim malitiose iniustus bonum lucri iunctum malo iniustitiae, bono iustitiae iuncto absentiae lucri. Ita quod electio mali non ex ignorantia aut passione, est malitia qua peccatur ex industria; electio autem quomodolibet mala, communis est omni peccato perfecto; ut clare habes inferius, art. 4, in responsione ad ultimum.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis septuagesimaeoctavae, adverte diligenter quod, quia peccatum ex certa malitia et ex passione non specie, sed gradu perfectionis et imperfectionis differunt; provenit quod in eadem specie, qui prius adulterium ex passione commisit, postmodum, habituatus, ex certa malitia adulteratur. Et quod prius a parte inferiori perturbatus, privabitur, per modum transeuntis, actuali iudicio quod hic actus delectabilis nunc est malus: postmodum a superiori inchoans ipse, scilicet electione, non turbatus, sed connaturalitate pronus, ad tale delectabile, solo actuali iudicio verae comparationis huius boni delectabilis ad bonum rationis, caritatis, privatus, fertur. Unde tales habituati verum aiunt, dicentes se cognoscere quod male faciunt, et quod volunt nihilominus facere: sciunt enim actualiter hoc esse nunc malum. Quod in ipsa passione positi, dicentes se scire, mentiuntur. Quamvis etiam habituati, ut dictum est, laborent, velint nolint, ignorantia privativa actualis recti iudicii practici comparationis prosequendae vel fugiendae.
Articulus 3
IN articulo tertio eiusdem septuagesimaeoctavae quaestionis dubium occurrit quomodo stant haec duo simul, quod peccare ex malitia nihil aliud sit quam voluntatem ex seipsa moveri ad malum: et quod peccat ex malitia qui ex aegritudinali habitudine corporis ad malum movetur. Utrumque enim in hoc articulo dicitur. Et non consone. Quia. magis distat a voluntate infirmitas corporis quam infirmitas animae, quae in deordinatione appetitus sensitivi consistit, ut in quaestione praecedenti dictum est: et constat quod peccans ex infirmitate animi, peccat non ex malitia, sed ex passione. Igitur peccans ex aegritudinali dispositione corporis, non peccat ex malitia.
Et confirmatur. Quia neutra infirmitas ponit aliquid in voluntate per quod inclinetur seipsa in malum. - Quod est igitur ad primum modum in littera positum, quo voluntas ex seipsa movetur in malum.
II. Ad hoc dicitur quod, quia inter appetitum animalem et naturalem haec est differentia, quod naturalis est primo partis, animalis vero est primo totius; appetitus enim oculi ad videndum est primo oculi, voluntas autem irascibilis et concupiscibilis sunt primo totius: ideo appetitus naturalis non variatur nisi secundum dispositionem illius partis; qualiterrumque enim homo sit dispositus, modo non redundet in oculum, eodem modo se habebit appetitus oculi ad videndum et non videndum. Appetitus autem animalis non solum secundum propriam dispositionem variatur, sed secundum totius, seu suppositi, dispositionem: nam. non. solum aliter se habet voluntas dispositione vel habitu. in seipsa affecta, et non affecta; sed etiam aliter se habet voluntas hominis affecti aliqua dispositione vel habitu. Et inde provenit quod homo tam secundum appetitum sensitivum habituatus aliquo vitio, quam secundum corporalem complexionem inclinatus in aliquod delectabile contrarium rectae rationi, aliter se habet secundum voluntatem, quam sit non habituatus aut inclinatus. Quia enim qualis unusquisque est, talia ei consonant; et naturale est voluntati ferri in consonans ipsi volenti: ideo etiam si voluntas ipsa IERI se non sit aliter disposita, quia tamen secundum suum; situm est aliter disposita habitu vel plus quam. habi rali scilicet aegritudine, dicitur ex seipsa moveri. n mal Utroque namque modo, scilicet ex propria siti ex dispositione suppositi, recte dicitur ex seipsa Wem moveri: quoniam. voluntati non solum - ipsamet, A positum, intrinsecum in ratione moventis est, quid ferenter; quia primum convenit ei ut convenit cum appetitu naturali, secundum autem ut est appetitus Mm praesertim intellectualis. Unde ly. ex ipsa. non distinguitur contra suppositum: sed contra alias partes, ut sic, quae snnt principia humanorum actuum, intellectum. scilicet et. petitum sensitivum. — Et si non intelligis inclinationes corporales, vide superius in qu. xxxr, art. 7.
Articulus 4
In articulo quarto, in responsione ad primum, occurrit dubium, quoniam videtur contrariari supradictis in primo articulo huiusmet quaestionis. Dictum namque fuit quod maior est ignorantia peccantis ex passione, quam ex malitia: quia ille ignorat hoc nunc esse malum; iste vero scit hoc nunc esse malum, quamvis ignoret hoc nunc esse peius sibi. Modo autem dicitur quod maior est ignorantia peccantis ex malitia.
II. Ad hoc dicitur tripliciter. Quod ignorantia potest referri 'ad-duo: scilicet ad ipsum peccatum, vel ad rationem peccandi, Si referatur ad ipsum peccatum, sic maior est ignorantia peccantis ex passione: quia ignorat hunc actum nunc esse malum, quod non latet peccantem ex malitia. Si vero referatur ad rationem peccandi, sic ignorantia peccantis ex malitia est maior: quia ex affectu nimio ad minus bonum, errat circa finem praeponendum, quod est ratio peccandi. Ex hoc namque quod affectus quis est plus ad lucrum quam ad bonum iustitiae, iudicatur bonum lucri magis. sectandum: et inde provenit quod scienter eligit privari iustitia, ut lucretur. Scit ergo iste lucrum esse nunc iniustum, quod ex passione peccans ignorat: sed ex nimio amore lucri, nescit postponendum esse bono iustitiae, quod est magis ignorare quoad rationem peccandi; quia in passione existens non ex ipso amore minus boni, sed ex impulsu passionis perturbantis iudicium nunc respectu huius, peccat.
Et ex hoc sequitur secunda responsio, scilicet quod ignorantia peccantis ex malitia est maior formaliter: quia formaliter ignoratur tam conclusio quam principium, ut etiam ex VII Ethic. habetur; quod in peccante ex passione non accidit, ut patet. Ignorantia autem peccantis ex passione est maior quasi virtualiter, seu concomitanter, pro quanto est respectu prioris obiecti: prius enim est hoc malum nunc, quam hoc malum nunc esse peius altero; ac per hoc, ignorans formaliter hoc nunc esse malum, ex consequenti nescit hoc nunc esse peius, et non e converso.
Tertio potest dici quod ignorantia peccantis ex malitia est maior, quia per modum habitus: ignorantia autem peccantis ex passione est per modum interruptionis. Malus enim circa finem malum in affectu et in ratione est male dispositus: passione vero ductus male se habet circa finem, dum passio tantum intercipit, ut in corpore articuli dicitur.