Quaestio 73
Quaestio 73
Articulus 4
In quaestione septuagesimatertia, usque ad septimum articulum inclusive, nihil scribendum occurrit: nisi quod in quarto articulo, responsio ad tertium non te fallat in quaestione de felicitate, an consistat in actu voluntatis; eo quod, pessimo cum opponatur optimum, et odium Dei sit pessimum et amor caritatis optimum, et felicitas consistat in optimo, in amore erit felicitas. Propositio namque dicens quod pessimum optimo contrarium est, intelligitur in rebus habentibus contrarium: in carentibus autem contrarietate, non habet locum. Unde lumen gloriae, quod caret contrario, non propterea desinit esse melior habitus quam sit caritas. Immo hoc ipsum quod est esse talem habitum disponentem ad deitatem absque contrarietate, videtur suae excellentiae attestari, quasi propinquissime se habeat ad deitatem, cui non est fas cogitare contrarium. T
Articulus 8
IN articulo octavo eiusdem septuagesimaetertiae quaestionis, Tactics occurrit ex multis inter responsionem ad tertium et membra distinctionis in corpore articuli. Procurans, in primis, consensum fornicationis, ita intendit nocumentum sicut fur. Quia aut est sermo de per se primo intento tantum; aut de primo et necessario consequente. Si de per se primo tantum, etiam fur non intendit nocumentum, sed utilitati suae consulere, sicut ille delectationi. Si de utroque, manifestum est quod suadens alicui fornicari, intendit consequenter nocumentum spiritualis mortis illius.
Non potest, deinde, negari quin nocumentum tale sit praevisum ab huiusmodi persuadente, sicut nocumentum illatum seminibus a transeunte per agrum, quod tamen aggravare dicitur in secundo membro: immo sicut nocumentum per se consequens ex actu peccati, quod directe peccatum aggravat, ut in secunda parte tertii membri dicitur. Ergo.
Est praeterea secunda ratio in eadem responsione assignata, contraria nunc ultimo allato membro distinctionis in corpore, ubi dicitur quod quaecumque per se sequuntur ad peccatum, pertinent quodammodo ad ipsam speciem peccati, et propterea directe aggravant peccatum. Et intendit Auctor etiam de consequentibus non efficaciter, sed sufficienter quantum est ex parte agentis: ut patet in exemplo de scandalo. Si enim hoc est verum, sequitur quod procurans fornicationem aggravetur directe ex morte spirituali alterius: quoniam per se consequitur ad eius peccatum suffidenter quantum est ex parte procurantis, quamvis non efficaciter. Et si mors ista spiritualis non imputatur procuratori tali; quomodo scandalum non praevisum nec intentum, imputabitur fornicanti publice?
II. Ad evidentiam horum, sciendum est quod, ut ex praecedentibus articulis patet, gravitas peccati est duplex. Quaedam substantialis: et ista attenditur penes per se primo obiectum. Et quaedam circa substantiam: et haec est multiplex; nam quaedam consequitur directe ad peccatum, quaedam indirecte; quaedam supervenit, quaedam comita- tur; et multis, breviter, modis accidens gravitas variatur, sicut cetera accidentia. In proposito autem, quia argumentum tertium inferebat quod, si nocumentum maius aggravaret, quod fornicator procurando gravius peccaret quam homicida; argumentum peccat a gravitate ad gravitatem substantialem: stat ehim quod peccatum inferat maius nocumentum nón substantialiter, et sit minus grave substantialiter. Et sic est in proposito: quia fornicatio, etiam procurata, substantialiter non respicit nocumentum; homicida autem sic.
III. Unde ad primam obiectionem dicitur quod sermo est de per se primo intento a peccante ut sic, quod est obiectum unde constituitur in specie et substantiali gravitate peccatum. Unde per se primo intentum furis ut sic, non est utilitas propria (licet haec sit primaria intentio hominis qui furatur), sed est res aliena, sicut adulterii mulier aliena: ubi manifeste patet damnum vel iniuriam alterius cadere sub primaria intentione peccantis; quamvis directius et gravius sub intentione furis caderet nocumentum, si non ob propriam utilitatem, sed solum ut noceat alteri in bonis huiusmodi, furetur; tunc enim undique nocumento plenum est furtum. Non sic autem est de hoc fornicario. Quoniam obiectum eius unde habet speciem et substantialem gravitatem, est mulier non sua trahenda ad voluntarium coitum extra matrimonium: ubi patet non intendi tam ab homine quaerente delectationem, quam a peccante quaerente eandem in non sua, nocumentum spiritualis mortis.
Verum tamen est quod, si talis intenderet ideo mulierem ad fornicationem provocare, ut peccaret mortaliter, quod gravius peccaret quam homicida: quia obiectum talis esset ipsum nocumentum mortis spiritualis illius. Nec hoc esset peccatum fornicationis: sed esset peccatum odii, vel scandali activi, directe oppositum caritati, qua amamus vitam spiritualem proximi et procuramus istam, Et iste esset sicut qui fornicatur ut occidat.
IV. Ad secundum vero dicitur quod nocumentum spiritualis mortis in procurante fornicationem est praevisum, non minus quam. nocumentum seminum in casu. posito: et concedo quod non minus aggravat quam illud. Sed sicut illud non pertinet ad speciem. peccati, nec mutat illam, quia est praeter intentionem; ita nec hoc. — Et conceditur nihilominus quod nocumentum spiritualis mortis in hoc casu per se consequitur ad actum peccati, non minus quam scandalum ad fornicationem | publice: ac per hoc, quod directe aggravat tale peccatum. Non tamen dat aut mutat speciem nec hic nec ibi, quia est praeter intentionem: sed est effectus per se consequens utrobique.
V. Ad ultimam instantiam dicitur quod ibi allata omnia sunt bene dicta: et, ut iam patet, concedendum est quod peccatum. procurantis. est gravius directe ex illato nocumento, quam si fornicatus fuisset absque inductione illius. Nec huius oppositum dicitur in littera: sed, comparando ipsum ad homicidam quantum ad nocumentum illatum, Auctor dicit duas: differentias. Prima, quoad actum interiorem, et speciem ac gravitatem substantialem:. scilicet quod homicida intendit per se primo mortem corporalem; hic autem non sic se habet ad mortem spiritualem. Secunda est quoad actum exteriorem: quod actus exterior homicidae est causa per se sufficiens efficaciter mortis corporalis; actus autem exterior istius non est per se sufficiens secundum efficaciam, Nec putes hanc secundam differentiam esse per accidens: sed memento superioris tractatus de duplici bonitate et malitia 1314 interioris et exterioris, scilicet ex fine et secundum se, etc.; et videbis quod homicidium quantum ad malitiam actus exterioris secundum se, et quantum ad actum intentionis, probatum est gravius; nec in aliquo contradictum est corpori articuli. huius.