Text List

Quaestio 109

Quaestio 109

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaenonae, in responsione ad tertium, dubium occurrit circa illa verba: Circa huiusmodi res sunt solae virtutes morales. Videtur enim quod hoc falsum sit. Nam circa signa rerum, ut verba, facta et res extra, sunt etiam virtutes intellectuales: ut scientia et ars. Non ergo sunt solae virtutes morales circa haec.

Si dicatur quod Auctoris verba cum grano salis intelliguntur: videlicet quod circa haec non absolute, sed quantum ad usum, sunt solae virtutes morales, quia uti est actus voluntatis: — contra, Auctor ex natura talium rerum probat veritatem quae est circa eas esse virtutem moralem, ut patet in littera; et non ex eo quod uti est actus voluntatis. Ergo de rebus ipsis secundum se loquitur.

II. Ad hoc dicitur quod Auctor procul dubio ex natura talium, puta verborum, factorum et rerum extra, non absolute, sed quatenus signa sunt eorum quae in nobis sunt, probat veritatem esse virtutem moralem. Et merito. Quia ex materia seu obiecto pensanda est natura habitus. Signa autem quae quis profert dum verum dicit, sunt materia circa quam versatur veritas: sive sint verba, dum loquimur; sive facta, dum nutu aut gestu aliquo exprimimus mentem nostram; sive sint res extra, ut si, in obsidione positi, igne accenso significamus his qui extra sunt indigentiam nostram, et huiusmodi. Quamvis enim de ratione horum absolute non sit aliquid unde potius morali quam alterius ordinis virtuti subdantur, de ratione tamen eorundem quatenus signa eorum quae in nobis sunt, est materia moralis, quoniam sunt signa voluntaria. Et propterea circa ipsa ut sic solae virtutes morales sunt: quamvis circa ipsa secundum alias rationes possint esse aliae virtutes. Formaliter ergo loquendo de istis, quatenus signa sunt eorum quae apud nos sunt, optime Auctor dixit, et deduxit intentum.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione ad quartum, ubi dicitur quod simplicitas facit intentionem rectam non directe, intelligendum est non ut directe distinguitur contra indirecte; quandoquidem omnis virtus directe intentionem facit rectam, sicut et electionem: sed ut distinguitur contra secundario. Quia scilicet facere intentionem rectam non est opus proprium simplicitatis, sed commune omni virtuti: ac per hoc, non est opus primo conveniens simplicitati, sed secundario conveniens ei, ex eo quod est sibi et ceteris virtutibus commune.

Ubi scito quod intentio potest fieri recta. dupliciter. Primo, in hac vel illa materia; Et sic est huius vel illius virtutis opus. Et sic simplicitas dicitur facere intentionem rectam per exclusionem duplicitatis in significando. — Alio modo, absolute. Et sic est, omnis simul virtutis opus, et non alicuius particularis virtutis. Et quia illud directe dicitur spectare ad aliquam virtutem ad quod secundum propriam rationem instituta est, ideo in littera absolute negatur quod simplicitas directe faciat intentionem rectam.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem centesimaenonae quaestionis, circa illa verba.. Solum veritas illa qua aliquis vita et sermone talem se demonstrat qualis est, ad hanc virtutem pertinet, adverte quod, cum in hac virtute inveniatur signum et signatum, dupliciter potes intueri signatum: videlicet aut per se et immediatum; aut per accidens et mediatum. Si respicias ad signatum per se et immediatum, non invenies aliquid signatum nisi quod apud significantem est in esse naturali et cognito simul, ut cum quis dicit se esse sanum, aut bonum, etc., aut in esse cognito tantum, ut cum quis dicit Romam esse in Europa. Si vero spectes ad signatum per accidens et mediatum, sic invenies quaecumque extranea a signante signata esse: quoniam contingit de omnibus omnifariam loqui. Et quoniam, secundum rem, ea quae extra nos sunt non significamus nisi mediantibus his quae apud nos sunt, saltem ficta; et accidit his quae apud nos sunt quod alia extra nos referant, unde non convenit omnibus quae apud nos sunt significare alia extra. nos: ideo Aristoteles et Auctor veri- tatem per signata in nobis definierunt, ab his quae per se et immediate concurrunt ad veritatis virtutem, illam manifestantes. Unde ex hoc ipso quod veritatis virtus manifestat hominem qualis est et nihil aliud, sequitur, non quod cetera non manifestet, sed quod cetera non manifestet nisi secundum quod sunt in homine. Verbi gratia, si sunt in homine ut opinata, non dicit ea ut certa: et sic de aliis. Opposita autem vitia aliter quam in significante sint, proferunt quae dicunt: ut patet de mendacibus, etc. Omne ergo ab homine quomodolibet cognitum vel imaginatum potest per veritatis virtutem manifestari: sed non nisi secundum quod est apud significantem. Et hoc significavit, licet obscurius, etiam Tullius, dicens: Veritas est per quam omnia quae sunt, fuerunt aut futura sunt, immutata dicuntur, per ly immutata significans quod sicut sunt apud dicentem dici facit veritatis virtus. Hoc quoque pulchre patet in calce huius articuli, ubi et veritas doctrinae, procul dubio moralis, et quaecumque alia veritas, quia in nobis est, ad hanc virtutem spectare dicitur.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quarto eiusdem centesimaenonae quaestionis, lon novitie, quod declinare in minus affirmative est affirmare minus quam sit. Quod constat non esse falsum, quia in maiori includitur minus: sicut si habens decem au- reos dicat se habere duos. - Declinare vero in minus negative est negare totam eius quantitatem. Et hoc constat esse falsum: sicut si habens decem dicat: abeo duos tantum.

PrevBack to TopNext