Quaestio 15
Quaestio 15
Articulus 4
Circa decimaequintae quaestionis primos tres articulos quid esset dicendum, in sequenti quaestione consulto dicetur.
Primum est, quia Auctor contradicit sibi in corpore et in responsione ad primum. Repugnant enim haec duo, scilicet: "Quandiu incertum est an secundum rationes divinas resistatur vel non, nullum iudicium rationis habet rationem finalis sententiae ; et, Consensus in delectationem cogitationis pertinet ad rationem inferiorem." Et patet repugnantia, Quia consensus in delectationem cogitationis est quandoque peccatum mortale, et consequenter finalis sententia, et contra rationes divinas quodammodo. Ergo stat quod sit rationis inferioris, et contra rationes divinas; quod sit mortale peccatum, et non finalis sententia. Et si est finalis sententia, et contra rationes divinas, quomodo ad rationem inferiorem spectat? - Et augetur dubitatio, quia Augustinus, XII de Trin., cap. xui, unde quaestio haec manat, expresse dicit quod talis consensus spectat ad rationem inferiorem solam: Sic, inquit, habendum puto, quasi sola mulier comederit.
Secundum est de distinctione quae fit in responsione ad primum, de cogitatione ut est actio quaedam, et ut est ad aliam actionem ordinata. Quia non videtur ad propositum, sed potius ad oppositum. Non ad propositum quidem, quia cogitatio delectans, in quam consentire dicitur ratio inferior, non ordinatur ad actionem: est enim cogitatio delectationis morosae absque voluntate operis, ut patet per Augustinum ibidem. — Ad oppositum vero, quia cogitatio, utest actio quaedam delectans, est ipsa cogitatio morosae delectationis. Et si ipsa, secundum litteram praesentem, spectat ad rationem superiorem; ergo oppositum habetur eius quod intenditur ab Augustino et ipso, scilicet quod consensus in delectationem morosam spectat ad rationem inferiorem.
II. Ad evidentiam horum, scito primo quod cogitatio quandoque secundum se habet rationem ordinati in aliquam aliam operationem: quandoque vero secundum se habet rationem ipsius ultimi operis. Dico autem secundum se, ad excludendum ordinem ex parte intentionis cogitantis. Tunc cogitatio habet rationem ultimi operis, quando ipsa ut cogitatio est, sumitur, prout scilicet est inquisitio vel cognitio veri, et huiusmodi. Tunc autem habet cogitatio rationem ordinati in aliud opus, quando ipsa ratione operis cogitati sumitur: quia enim ratione cogitati operis sumitur, propter ipsum opus secundum se est. Et quamvis ab hoc cogitante non exerceatur propter opus perpetrandum, exercetur tamen propter opus perpetrabile. Tanta autem est differentia inter cogitationem hoc vel illo modo sumptam, ut cogitatio propter opus cogitatum, sit in coordinatione eorum quae sunt propter aliud, et propterea, ut in littera dicitur, spectat ad inferiorem rationem: cogitatio vero secundum seipsam sit in coordinatione operum, et propterea spectet ad superiorem rationem, sicut cetera ultima opera. Scito secundo, quod ratio inferior consideratur dupliciter: uno modo, secundum se; alio modo, ut participat superiorem rationem, cui et suppositaliter et identice con- iuncta est. Et quod, licet ratio inferior secundum se non habeat finalem sententiam, ut participat tamen superiorem, iudicat finaliter et mortaliter.
III. Unde ad primum dubium dicitur quod consensus in delectationem cogitati operis mortalis, puta fornicationis vel vindictae, habet in se duo. Primum est quod caret consummatione quam apta nata est habere talis delectatio secundum suum genus. Cum enim delectatio cogitati operis sit eiusdem rationis cum delectatione perpetrati operis, et differant tantum sicut imperfectum et perfectum, et secundum se sit propter illam; si habet consensum in cogitationem et operationem, habet consummatum consensum. Si autem in cogitationem tantum, habet imperfectum consensum; eo modo quo talpa est imperfecta in genere animalis. Et secundum hoc dicitur deficere a finali sententia, quam scilicet secundum se apta nata est habere; et ad ráàtionem inferiorem spectare, utpote secundum se via ad aliud; et quod ad solam mulierem, idest inferiorem rationem, spectat, quia scilicet deest consensus ille ordinans ad opus, qui spectat ad virum, utpote ultimus in genere agibilium. - Secundum est quod fit absque contradictione superioris rationis. Et ex hoc habet rationem finalis sententiae, et peccati mortalis, etc., ut patet in Qu. de Veritate, qu. xv, art. 4, ad 6 et rr. Ita quod consensus iste in delectationem huiusmodi, et est rationis inferioris secundum se, quia est in id quod secundum se est propter aliud opus; et deficit a superiori ratione, quia non est in opus; et est rationis inferioris ut participat superiorem, quia fit contra regulas aeternas, illa non contradicente; et, ut in responsione ad ultimum in littera dicitur, est rationis superioris, quia secundum rationes aeternas non dissentit. Et hoc intendit etiam Augustinus, circa finem illius capituli, ubi propter coniunctionem utriusque rationis in uno homine, totum hominem ex huiusmodi consensu damnandum concludit. Et est finalis sententia circa cogitati operis solam delectationem; et non est finalis sententia de agendis, quia restat ulterior sententia, quam apta nata est habere huiusmodi delectans cogitatio, scilicet de ordine ad exercendum opus. Propter quas duas finales sententias, in littera primo nominatur, in allegatis obiiciendo verbis, finalis sententia absolute: deinde descenditur ad finalem sententiam de agendis, et dicitur quod est consensus in opus. Et sic patet quod dicta litterae consonant.
Ad secundum vero dubium dicendum est quod procedit ex malo intellectu litterae. Per cogitare enim ut est actio quaedam, intendit Auctor cogitationem secundum se: per illud vero ut in aliud ordinatur, intendit cogitationem propter cogitatum opus, ut exposuimus. Et vult quod consensus in cogitationem secundum se, spectet ad rationem superiorem, quia est opus ultimum, ut patet de contemplatione: consensus vero in cogitationem propter opus cogitatum, spectet ad inferiorem, quia est secundum se via ad aliud. Ita quod non ponit Auctor in littera tres, sed duos tantum ordines, scilicet operum et cogitationum. Et declarat quod cogitationes secundum se clauduntur sub ordine operum: ita quod contra opera non distinguuntur nisi cogitationes ratione operis cogitati, ut viae a terminis. Et de his vide in Qu. de Veritate, quaestione et articulo praedictis.