Text List

Quaestio 83

Quaestio 83

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo primo quaestionis octogesimaetertiae, ad secundum, adverte quod. peccatum originale in Adam. fuit et actuale, et originale formaliter: nam Adam peccavit actuali aversione voluntatis à Deo; et privata est natura sua in ipso dono iustitiae. originalis debitae sibi, cum inordinatione virium, etc. Unde minus correcte loqui videtur qui peccatum originale ab Adam. negat, eo quod in eo non. fuerit. per originem: modus. enim quo fit peccatum originale, non est de essentia, sicut nec ipsum fieri;;quia non consistit in fieri, sicut peccatum. actuale, sed in esse, sicut habitus. Dicendum ergo est quod in Adam fuit peiori modo inductum,. et peius: quia per actum proprium, et in actu proprio.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo octogesimaetertiae quaestionis, dubium occurrit circa principalem conclusionem, ex duplici capite. Primo, ex Scoto, in xxxn distinctione Secundi, ex eo quod essentia animae, ut essentia, non est susceptiva culpae. Non igitur in ea est primo peccatum originale.

II. Secundo, ex Auctore, quia conclusum est in articulo tertio quaestionis praecedentis, quod sola privatio originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in peccato originali. Ex hoc namque sequitur quod peccatum originale formale aut est in sola voluntate, aut est in ea principaliter. Probatur sequela: quia iustitia originalis, qua voluntas subdebatur Deo, erat aut in sola voluntate, aut in ea principaliter. — Et confirmatur. Quia voluntas est praecipuum in mente subiecta Deo, et praecipuum in mente non subiecta Deo: propter quod ex parte eius sumpta est causa et formalitas peccati originalis in quaestione praecedente. Ergo in voluntate est principaliter, et non in essentia animae, — Et haec confirmatio est etiam directe obiectio contra responsionem ad secundum et tertium huius articuli, et ad secundum sequentis articuli. Si namque ex parte voluntatis est causa originalis iustitiae et peccati, non ergo primordialiter et principaliter est in essentia; nec ab essentia, generationis et perfectionis ordine, ad voluntatem derivatur.

III. Ad primum horum, negatur quod essentia animae, ut essentia, idest ut distincta contra potentias, non sit capax culpae. Et declaratur hoc. Quia anima secundum essentiam, cum sit rationalis, et primum principium ac subiectum actuum. moralium malorum, oportet esse subiectum culpae mediatum, mediante scilicet potentia: ita quod potentia est subiectum quo, et anima subiectum quod; iuxta illud III de Anima, De parte autem animae qua intelligit et ' sapit anima. Et si anima esset absque media potentia principium culpae actualis, immediate esset capax culpae actualis. Tota ergo ratio quare essentia animae non est subiectum actualis culpae, est quia mediante potentia illam habet: et non incapacitas eius respectu culpae. Si igitur est aliqua culpa ad quam non requiritur mediatio potentiae, per se-. ipsam subiectum illius esse potest. Et quia culpa originalis est huiusmodi, quoniam per originem et non per actum proprium habetur, relinquitur quod culpae originalis. anima secundum essentiam capax sit, ut in littera monstratur. -

IV. Ad secundum dicitur quod voluntas non est causa principalis originalis iustitiae aut peccati simpliciter, sed inter partes animae: ut patet ex ratione in littera reddita in allegato articulo, quia scilicet ipsa voluntas est motiva omnium animae partium in finem, Obiectiones autem procedunt ac si voluntas esset prima causa simpliciter in anima.

Privatio quoque originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, quae est formale in peccato originali, no sumitur pro privatione iustitiae originalis in voluntate. prat cise: sed pro privatione iustitiae originalis in ipsa vol tate, et praecedentibus naturaliter eam. Dictio namque ex-- clusiva non excludit a concomitantibus et praesuppositis,, ut patet. Unde et Auctor non dixit quod privatio iusti originalis in voluntate, sed per quam voluntas subdebatur Deo: haec enim claudit in se primordialem privationem in essentia usque ad voluntatem; et haec est formale in peccato originali. Putandum est enim quod, sicut gratia et caritas in anima, in ordine ad meritum. vel demeritum, pro eodem computantur; et cum hoc quod gratia est causa caritatis secundum se, stat quod voluntas, in qua est caritas, est conservativa et destructiva gratiae ex parte nostri, quia ipsa est prima pars animae: ita in proposito iustitia originalis i in anima, pro quanto ex ea manat voluntatis. subiectio, non ponit in numerum cum eius in voluntate ctu; et cum hoc quod illa est huius causa secundum se, voluntas dicitur causa, quia ab i ipsa ex parte nostri. det conservari et desinere iustitiae totius. Et simile est de. vatione opposita.

Et per haec patet solutio obiectorum, Voluntas Gut non est simpliciter, sed ex parte nostri, seu inter partes animae, posita est causa iustitiae et peccati originalis. Essentia autem ponitur causa simpliciter ex parte rei secundum se.- Et licet voluntas sit in supremo animae praeci-- puum inter partes animae in movendo ad actum, si tamen in ipso supremo voluntas ad essentiam comparetur, inferior invenitur.

De tertio et quarto articulis eiusdem quaestionis, nihil nunc necessario scribendum occurrit. upus

PrevBack to TopNext