Text List

Quaestio 183

Quaestio 183

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

HIC incipit decima et ultima pars huius Operis, tractans de officiis ac statibus hominum . In qua' quaestione statim. occurrit dubium circa significationem s/atus, pro quanto in littera dicitur quod respicit obligationem personae hominis, prout scilicet aliquid est sui vel alieni iuris, et hoc ex causa permanenti. Est siquidem de hoc quaestio et cum extraneis aliam significationem tribuentibus statui, ut patet de Henrico de Gandavo, in XII Quolibeto : et nihilominus est quaestio absolute de veritate huius significationis. Unde nos primam quaestionem relinquemus: quoniam esset certare de vocibus. Secunda autem, an scilicet assignata ab Auctore significatio sit solida, tractanda est: habet enim multas obiectiones.

Cum enim. in littera dicatur quod status, tam in civilibus quam in spiritualibus, spectet ad libertatem vel servitutem, statim apparet contradictio in ipso progressu litterae. Nam libertas nomen est status: et nullam obligationem dicit .

Amplius, servitus et libertas spiritualis, ut in quarto articulo dicitur, penes habituri iustitiae vel peccati attenduntur. Et tamen in neutro est obligatio: sed sola permanentia, qualem habitus causare nata est. Falsum est igitur quod status spiritualis servitutis vel libertatis respiciat obligationem ,

Praeterea , status distinguitur in statum incipientium, proficientium et perfectorum, ut patet in articulo quarto. Et constat quod nec status incipientium, nec status proficientium obligationem habet .

Distinguitur quoque status coniugatorum contra statum virginalem et vidualem. Et tamen solus status coniugatorum obligationem habet .

Clericalis demum status, inquit Henricus , distinguitur contra laicalem. Et tamen neuter obligationem habet: quoniam clericus potest libere ducere uxorem viduam .

Affertur quoque ab eodem auctoritas Anselmi, in libro de Similitud. , cap. xyvi, dicentis: Quatuor sunt status humanae naturae, quibus pro diversis meritis beata vel magis beata, misera vel minus misera redditur: scilicet in statu innocentiae, in statu patriae, in statu" viae, et in statu damnationis, Constat autem quod neque in innocentia neque in via status dicitur secundum obligationem.

II. Ad horum evidentiam, sciendum est quod Auctor nunquam dicit quod status exigat obligationem in quolibet statu: sed dicit quod quilibet status respicit obligationem. Quae duo distant sicut caelum et terra. Nam ad primum requiritur quemlibet statum habere obligationem ad id quod sui status est. Ad secundum vero sufficit quod obligationem respiciat, ita quod penes obligationem distinguantur affirmative vel negative, hoc est penes habere obligationem et penes non habere illam.

Et hoc modo distinguitur status liberi a servo : quia servitus respicit obligationem affirmative, libertas vero negative.

Hoc etiam modo distinguitur status saecularis a regulari: quia scilicet regularis habet vinculum, quo caret saecularis.

Similiter status peccatoris et status iusti distinguuntur quia peccator obligatus est ad peccandum, quantum est ex seipso, quia non potest ex seipso resurgere, et, ut Gregorius dicit , peccatum quod per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit: iustus autem ab huiusmodi vinculo absolutus est.

III. Incipientium autem et proficientium status obligationem in genere claudunt, non in specie: quoniam commune genus status existentium in caritate per negationem vinculi quo peccator alligatur, dicitur. Species autem huiusmodi status, secundum proprias differentias, non omnes, - sed perfectorum tantum dicit obligationem. Et hoc sufficere Auctor ipse testatur in littera quarti articuli, in responsione ad secundum, dum, loquens de huiusmodi distinctione, dicit quod per hoc hi diversi status distinguuntur, quod diversa studia adhibent ad ea quae spectant ad spiritualem libertatem. "

Sed contra hoc potest instari quod non consonat huiusmodi responsio sermonibus per se. Quoniam si status de ratione sua respicit obligationem , consequens est ut, per se loquendo, omnis specifica diversitas statuum per se respiciat obligationem: et non sufficit quod genus eorum penes obligationem attendatur. Oportet enim differentias per se diversificativas generis et constitutivas specierum, per se diversificare id quod spectat ad rationem generis : quod in proposito est respicere obligationem. Hoc autem hic non salvatur: quoniam status incipientium et proficientium non diversificantur penes respicere obligationem aliquam.

Ad hoc dicitur quod status tam incipientium quam proficentium non nisi imperfecte habet rationem status: et propterea non est mirum si uterque deficiat a propria ratione status. Sunt enim hi status in genere status sicut formae in embryonem succedentes sunt in genere viventium. Non enim sunt velut species de per se, sed ut viae ad aliud. Et similiter status incipientium et proficientium, ut ipsa eorum nomina ostendunt, viam ad aliud, hoc est ad perfectionem seu perfectionis statum, significant. Unde Auctor in principio sequentis quaestionis dicit: Deinde considerandum est de his quae pertinent ad statum perfectionis, ad quem alii status ordinantur.

IV. De statu autem coniugatorum, virginum, etc. , dupliciter dici potest. Primo, quod in iure nec virginitas nec viduitas constituit statum, nisi vinculo firmetur. Unde statuta sunt distincta vela viduarum et virginum. - Secundo, potest dici ut dictum est de incipientibus et proficientibus: quod scilicet, sine vinculo, imperfecte habent rationem status, ratione sui generis, quo libertatem habent a vinculo coniugali.

Ad id quod additur de statu clericali, respondetur quod, cum prima tonsura constituat clericum ; et prima tonsura ad officium spectet, sicut et ordo omnis, scilicet acolythatus, etc.: consequens est quod clericatus non statum, sed officium constituat, Cuius signum est quod clericos in duos status distinguimus, scilicet regulares et saeculares: esset autem implicatio quodammodo in adiecto dicere clericos saeculares, si clericus esset nomen status; sed officio adiungitur nomen status. Comprobaturque id ex eo quod prima tonsura inchoatio quaedam ordinis est, quem constat ad officium spectare.

Ad auctoritatem demum Anselmi , et similes, quae forsan multae adduci possent, unico verbo responderi potest quod non ita stricte et proprie status nomine usi sunt, sed per statum intellexerunt conditionem, quasi dicerent: Quatuor sunt conditiones hominum, etc. In qua significatione frequens videtur usus esse.

V. In articulo primo eiusdem quaestionis, in responsione ad tertium, collige, et inde retine differentiam inter officium, gradum et statum ecclesiasticum, ut intelligas sequentia.

Articuli 2-3

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulis secundo et tertio, adverte quod diversitas officiorum, graduum et statuum in Ecclesia non ita ordinatur ad haec tria, scilicet perfectionem, actionem et decorem, quod singula singulis propria sint, puta perfectio statui, actio officio, et decor gradui. Quoniam in quolibet horum omnia inveniuntur: in statibus namque invenitur non solum perfectio, sed etiam et decor seu ordo; et similiter in officiis eadem tria inveniuntur, et similiter in gradibus, ut de se patet. Sed perfectio appropriatur statui ut ratio diversitatis secundum statum; actio vero appropriatur officio ut ratio diversitatis secundum officium; decor vero ordinis appropriatur gradui ut ratio diversitatis secundum gradum.

II. In eodem articulo tertio, in responsione ad secundum, dubium occurrit circa illud: Diversitas vitarum accipitur secundum diversos actus qui conveniunt homini secundum seipsum: officia autem distinguuntur secundum actus qui referuntur ad alios. Videtur enim hoc esse fal- sum: eo quod vita activa manifeste attenditur secundum actum qui refertur ad alium, scilicet ad proximum, ut patet ex supra dictis de vita activa.

Ad hoc dicitur quod ipse actus activae vitae potest considerari dupliciter. Primo, ut est exercitium hominis studentis tali vitae seu actui: est namque actus virtutis, qui bonum reddit habentem . Et sic constituit vitam activam: quoniam, ut in littera dicitur, vita dicitur absolute; hoc est, vivere dicitur quis secundum seipsum, et non relative ad aliud. Et propterea actus inquantum sunt differentis vitae, considerantur ut conveniunt homini secundum seipsum: hoc est, secundum quod viventem in sui ipsius vivere bene disponunt.

Alio modo considerantur ut referuntur ad alios: sicut docere ad eum qui docetur, et iudicare ad eum qui iudicari ordinatur. Et sic sumpti actus distinguunt officia.

Et haec sufficiant etiam pro quarto articulo. Discussa sunt siquidem quae ih illo sunt, in principio huius quaestionis .

PrevBack to TopNext