Text List

Quaestio 47

Quaestio 47

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In titulo, quaeritur an distinctio sit a Deo, non quomodolibet, sed u£ per se intenta, ut in processu articuli patet.

In corpore tria facit: primo, tractat opinionem antiquorum; secundo, opinionem Avicennae; tertio, respondet quaesito.

II. Quoad primum, refertur opinio Democriti et Anaxagorae, quod distinctio rerum est a materia sola et casualiter; vel a materia simul et agente. - Reprehenditur autem utraque opinio, quoad hoc in quo communicant, scilicet quod distinctio est a materia ut a causa prima, idest irreducibili in aliam priorem causam, dupliciter. Primo, quia ipsa materia est a Deo. Secundo, quia etiam forma est prior materia, quoniam materia est propter formam.

III. Quoad secundum, refertur opinio Avicennae, quod distinctio est ex secundis agentibus. Et improbatur dupliciter. Primo, quia hoc est falsum de distinctione incorruptibiiium: quoniam a solo Deo fieri possunt. — Secundo, quia distinctio rerum esset a casu: et consequenter complementum universi esset a casu. Et tenet prima sequela: quoniam quod fit ex concursu multarum causarum agentium, non per se intentum ab aliquo dirigente eas in unum, casu fit. Secunda autem sequela tenet: quia perfectio universi in rerum diversitate consistit. .

IV. Quoad tertium, conclusio responsiva est: Distinctio seu multitudo rerum est ex intentione primi agentis, qui est Deus. - Probatur. Deus produxit res in esse propter suam bonitatem communicandam creaturis, et per eas repraesentandam: ergo produxit multas creaturas et diversas. Et tenet sequela: quia per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest. Quod probatur: quia bonitas quae in Deo est simpliciter et uniformiter, in.creaturis est multipliciter et divisim. Quod et confirmatur: quia perfectius participat divinam bonitatem totum universum, quam quaecumque creatura.

Secundo probatur conclusio auctoritate Scripturae, Gen. 1: Dixit Deus etc.

V. Circa hanc rationem, adverte quod, cum dicitur, nominatur aut quaeritur sufficiens repraesentatio bonitatis divinae, non est sermo de sufficientia simpliciter, quoniam nec mille mundi sufficerent ad id: sed de sufficientia consona perfectioni universi. Huc enim tendit ratio, ut huiusmodi repraesentationem divinae bonitatis in rerum universitate per se intentam a Deo fateamur, quia unica creatura ad huiusmodi repraesentationem non sufficeret.

VI. In responsione ad secundum, adverte quod exemplar dupliciter Deo attribui littera vult. Primo, ratione substantiae simpliciter: et sic Deus est unum exemplar omnium. Secundo, ratione substantiae sic vel sic imitabilis: et sic in mente divina sunt multa rerum exemplaria, iuxta multitudinem idearum.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS intelligendus est sicut praecedens. - In corpore duo facit: primo, tractat opinionem Origenis; secundo, respondet quaesito,

II. Quoad primum, ponitur in littera opinio Origenis satis clare, continens tria: scilicet rationales creaturas aequales creatas; et inaequalitatem ex libero arbitrio; et diversitatem , imo et creationem corporum ex punitione. Et sic respondet quaesito negative. — Refertur quoque et occasio huius opinionis: quia scilicet excludere conatus est opinionem ponentem distinctionem ex contrarietate principiorum boni et mali; quae videtur fuisse Empedoclis et Manichaeorum. De quibus omnibus, si diffuse tractatum videre vis, lege in II. Contra Gent. a cap. xxxix usque ad xLvi: hic enim haec breviter tanguntur.

Contra hanc autem opinionem arguitur in littera, quia sequeretur quod universitas corporalium creaturarum non esset propter Dei bonitatem communicandam, sed propter peccatum puniendum, Sed hoc esse inconveniens probatur auctoritate Genesis et Augustini.

III. Adverte hic quod non excluditur in hac ratione totaliter divina bonitas, quoniam etiam iustitiae punitivae finis est divina bonitas: sed excluditur divina bonitas a solitudine sufficienti. Haec enim est differentia inter bona absolute, et bona nonnisi punitive, quod primorum ratio sola divina bonitas est: secundorum vero nunquam divina bonitas causa est, nisi demerito supposito, quod non est a Deo. Et propterea in littera non est simpliciter negata divina bonitas, sed apposita est adversativa, scilicet, sed ad puniendum peccatum: ex hoc enim insinuatur quod diximus.

Manifestatur vero optime inconveniens ex inducta auctoritate, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Quae enim nonnisi ad puniendum bona sunt, inter simpliciter bona non connumerantur: quoniam non sunt simpliciter appetibilia.

IV. Quoad secundum, conclusio responsiva est: Sapientia Dei, sicut est causa distinctionis rerum, ita et in- aequalitatis. - Et probatur primo, quod sit causa inaequalitatis; secundo, quod sicut est causa distinctionis, ita inaequalitatis.

Primum ergo probatur sic. Sapientia Dei est causa distinctionis rerum: ergo est causa distinctionis formalis: ergo est causa inaequalitatis.— Prima consequentia probatur: quia distinctio formalis est principalis distinctio. Quod probatur: quia, duabus tantum existentibus distinctionibus, scilicet numerali et formali, materia est propter formam; ergo distinctio materialis est propter formalem. Et rursus manifestatur a signo, quod videmus unitatem et pluralitatem numeralem esse propter formam specificam. — Secunda autem consequentia probatur: quia distinctio formalis semper inaequalitatem requirit. Quod probatur dupliciter: primo, quia formae rerum sunt sicut numeri, ex VIII Metaphys.; secundo, quia in rebus naturalibus species ordinatae gradatim apparent, ut patet inductive.

Secundo, probatur quod sicut est causa distinctionis , ita inaequalitatis, sic. Universum non esset perfectum, si unus tantum bonitatis gradus inveniretur: ergo perfectio universi requirit inaequalitatem : ergo sic inaequalitas est a Deo propter perfectionem universi, sicut et distinctio. — Totus processus patet.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN titulo, sermo est de unitate numerali; et de mundo non solum corporeo, sed universo; et de facto, non de possibili: non enim nunc de potentia Dei disputamus, sed de diversitate inventa in rebus in communi.

II. In corpore duo facit: primo, respondet quaesito; secundo, ex ratione data deducit corollarie quid alii potuerunt opinari.

Quoad primum, conclusio responsiva est, quod mundus est tantum unus, — Et probatur sic. Quaecumque sunt a Deo, ordinem habent ad invicem et ad ipsum Deum: ergo omnia ad unum mundum necesse est pertinere. Et probatur sequela: quia mundus iste unus est unitate ordinis.

Ex hoc autem deducitur secundo corollarie differentia inter philosophos: scilicet quod illi qui posuerunt mundi causam aliquam ordinantem sapientiam, non posuerunt plures mundos; qui vero res a casu dixerunt, ut Democritus, plures potuerunt dicere mundos.

III. In responsione ad tertium, adverte quod tota responsio sumpta est ex Aristotele, in I Caeli et Mundi Veruntamen, cum in littera dicitur quod non est possibile esse aliam terram, ly possibile non sumitur pro possibili secundum activam potentiam Dei, neque pro possibili logico; sed pro possibili sumpto ex potentia indita rebus creatis, secundum quam dicimus quod impossibile est mortuum resurgere. Tractatus enim iste, ut iam diximus, attestatur quod non quid possit aut non possit Deus, sed quid distinctio rerum habeat, requiritur.

Circa rationem in littera adductam ex Aristotele ad probandam unitatem terrae, quia omnis terra naturaliter moveretur ad hoc medium, ubicumque esset, dubium est. Sed quoniam hoc ex intentione spectat ad librum de Caelo, unde sumpta est ratio, ideo fiet aut hic quaestio specialis, aut in loco proprio.

PrevBack to TopNext