Quaestio 31
Quaestio 31
Articulus 1
In corpore unica est conclusio, affirmative respondens: Trinitatis nomine in divinis est utendum. — Et probatur sic. In divinis ponitur pluralitas personarum: ergo ponenda est etiam trinitas earundem. Probatur consequentia: quia quod significat pluralitas indeterminate , significat trinitas determinate; importat enim determinatum numerum, scilicet trinarium. — Et procedit haec ratio, supposita veritate fidei, scilicet quod in divinis sunt vere tres Personae.
Articulus 2
In titulo hoc, et sequentibus huius quaestionis, quaestio est de his terminis secundum proprias suas significationes, ita quod veras ac sanas reddant propositiones, puta: Filius est alius a Patre, etc.
II. In corpore quatuor facit. Primo, ostendit modum servandum in sermone de Trinitate: scilicet caute et modeste. - Et declarat hoc dupliciter. Primo in communi, auctoritatibus Hieronymi et Augustini. Secundo in speciali, propter extremos errores Arii et Sabellii.
Secundo, dicit quatuor cavenda nomina propter Arium : scilicet diversitatis, divisionis, disparitatis et alieni.
Tertio, quatuor similiter cavenda propter Sabellium: sci" licet singularis, unici, confusi et solitarii.
Quarto, respondet quaesito affirmative: Filius est alius a Patre. - Probatque hoc sic. Alius, masculine sumptum, non importat nisi distinctionem suppositi: ergo. Probatur consequentia: quia Filius est aliud suppositum divinae naturae. Quod patet ex aequivalenti: quia scilicet est alia persona et alia hypostasis.
Articulus 3
TITULUS intelligentibus terminos satis clarus est. In corpore tria dicuntur. Primo, distinguitur quod ly solus potest accipi dupliciter, scilicet ut dictio categorematica, et syncategorematica: et satis clare explanantur membra in littera. - Deinde ponitur una conclusio responsiva quaesito negative, scilicet: Solus categorematice non potest addi termino essentiali in divinis. Probatur: quia sequeretur Deum esse solitarium. - Deinde ponitur altera conclusio affirmative: Solus syncategorematice ' potest addi termino essentiali in divinis. Et probatur: quia possunt excludi cetera a consortio praedicati; ut patet dicendo, solus Deus est aeternus.
Articulus 4
TITULUS limitatus est: non est enim quaestio utrum To addi dictio exclusiva termino personali, puta Patri, absolute; sed respectu praedicati communis, puta vivere, intelligere, esse, etc.
II. In corpore respondet quaesito quatuor conclusionibus, et corollario. Posuit autem eas tali arte. Accepit primo unam propositionem, in qua dictio exclusiva additur termino personali respectu praedicati communis, ut in ipsa clare ceterae inspiciantur, scilicet: solus Pater est Deus. Deinde distinxit quatuor sensus eiusdem, distinguendo ly solus multipliciter: et iuxta singulos sensus posuit singulas conclusiones.
Distinctio est. Ly solus dupliciter: categorematice, et sic est falsa, quia ponit Patrem solitarium; syncategoremalice, et tunc dupliciter. Vel excludit a forma subiecti: et sic vera et impropria; vera quidem, auctoritate Augustini; impropria autem, quia non nisi cum implicito subintellecto. Vel a consortio praedicati, et hoc dupliciter: scilicet vel masculine, et sic falsa et propria; vel meutraliter, et sic vera et impropria. Et probantur ambae, quoad proprie et improprie, quia solus proprie respicit subiectum, magisque excludit alum quam aliud: quoad veritatem vero et falsitatem, quia Filius, et similiter Spiritus Sanctus, est alius a Patre, et non aliud; creatum enim oportet esse quod est aliud.