Quaestio 68
Quaestio 68
Articulus 1
In articulo primo quaestionis sexagesimaeoctavae, cave ignorantiam illorum qui putant neminem teneri ad accusationem, sed accusationem quasi esse contra praeceptum divinum, Dimitte. nobis. debita nostra etc. Non. advertunt isti quod. non minus tenetur aliquis succurrere communi detrimento corporali vel spirituali quam privato: quanto bonum commune ef divinius est et amabilius quam privatum. Constat autem quod tenetur quilibet sciens et potens subvenire periculo corruptelae spiritualis vel corporalis proximi, servatis debitis conditionibus, Multo ergo magis tenetur subvenire periculo publico.
Scito igitur quod quia accusatio ordinatur ad commune bonum, si sciens crimen alterius quod in periculum multitudinis vergat, et habens testes quibus potest illud. probare, potest per aliam viam. quam. per accusationem providere. bono. multitudinis, non tenetur ad. accusationem .: licet. licite. posset u zelo iustitiae accusare, pensatis con- ditionibus personae puniendae in exemplum aliorum. Si autem aliter non potest quam per accusationis viam periculo multitudinis obviare, tenetur de necessitate salutis ad accusationem: alioquin. non diligeret bonum commune opere et veritate.
Ridicalum autem est inducere ad hoc illud orationis Dominicae, Dimitte nobis debita nostra: cum non suam, sed proximi; non unius, sed multitudinis causam agat accusator huiusmodi. Et si suam ageret causam, ton tenetur ex hac divina institutione remittere, quin velit iustitiam habere locum suum: sed non ex passione, non ex propria auctoritate vindicare.
Articulus 3
In articulo secundo et tertio et quarto nihil speciale scribendum occurrit; nisi quod secundus quod regulariter fit docet: et in tertio, tria accusationis vitia quando vere crimina iuris redduntur diligenter notes, scilicet calumnia ex malitia, praevaricatio fraudulenta, et tergiversatio inordinata. Et ut intelligas litterae terminos, vocatur ex temeritate accusare qui vel ex inconsulto caloris impetu. accusat, non prospiciens quod probare nequibit; vel qui auditui credulus accusat. Ex iusto autem errore, qui, deceptus ab aliquo teste idoneo, deficit in probatione, quia scilicet promisit testificari et recessit ut non testetur: vel consilium habuit ab aliquo doctore quod sufficerent illa quae habet ad accusandum, cum: tamen - non. sufficerent,
II. In responsione ad ultimum, advertas quod princeps potest accusationem non solum a. principio refutare, sed etiam in.progressu abolere, si bono communi - expedire hoc iudicaverit. Et ratio est quia accusatio ad commune bonum ordinatur. Ex hoc enim sequitur quod ille qui curam communis boni habet, si talis medii ablationem ad finem communis boni prodesse magis viderit quam ipsius positionem aut prosecutionem, possit et debeat tale accusationis medium tollere: providendo tamen accusatori ut sibi fiat alias satis, si aliquid sibi debetur.
III. Sed occurrit. hic. dubium, an iudex non princeps possit abolere accusationem. Et estratio dubii quia etiam inferior principe iudex habet curam boni communis, cui contingit non expedire prosequi accusationem.
Ad hoc dicitur quod hic non est quaestio de accusatione vitiosa seu defectuosa sive propter temeritatem sive propter calumniam. Quoniam constat quod iudex haec cognoscens, etiam si non sit princeps, potest et a principio non admittere accusationes non legitimas; et si admissae sunt, potest, ex quo legitimae non sunt, abolere: cum nulli in hoc faciat iniuriam; immo prosequendo videtur facere iniuriam ordini iuris. — Nec etiam est quaestio de accusatione quae ordinatur ad satisfaciendum alteri parti, quae passa est iniuriam. Quoniam constat iudicem teneri et ad acceptandum et ad prosequendum accusationem talem: quia tenetur ius unicuique dicere. - Sed quaestio est de accusatione praecise ad commune bonum ordinata.
Videtur autem mihi quod differentia inter principem et inferiorem. iudicem in proposito sit quod. princeps potest de iure abolere huiusmodi accusationes quando expedire videtur bono communi, et non solum istas, sed etiam ordinatas ad satisfaciendum parti offensae: quia ipse princeps plene gerit curam communis boni, ad quod omne bonum vel malum partis ordinari potest. Unde in littera simpliciter dicitur: Si. princeps aboleverit. Iudex autem inferior potest, ex epieikeia et gnome, hoc est ex aequitate et altiori iudicio, non admittere a principio accusationem legitimam pro communi bono, si videt illam communi bono perniciosam: utpote si causativa seditionis propter conditiones accusati est, vel propter aliquid. huiusmodi. Inchoatam autem abolere, si aliter non potest sustinere commune bonum, suspendendo prosecutionem vel dissimulando, potest: quia lex arctatae potestatis pro communi bono salvando praetermittenda est, et usurpanda est quodammodo maior potestas, quae communi bono necessaria tunc est, et soli iuris ordini nocet, si tamen nocet.