Text List

Quaestio 112

Quaestio 112

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaeduodecimae dubium occurrit, quoniam in Prima Parte, qu. xrv, art, 5, definitum est quod nulla creatura potest creare sive principaliter sive instrumentaliter: nunc autem dicitur quod aliqua res creata potest instrumentaliter causare gratiam; quod est creare, cum gratia non educatur de potentia subiecti.

Ad hoc dicitur negando quod gratia proprie creetur. Quia. ut in Prima Parte, qu. xrv, art. 4, dictum fuit, creari est proprie subsistentium: gratia autem, licet non educatur de potentia subiecti, sicut nec anima intellectiva, differt ab ea in hoc quod non subsistit sicut anima. Et ideo, ut paulo ante in qu. cx, art. 2, ad 3, dictum est, non proprie fit, et consequenter nec creatur; sed dicitur creari, quia non educitur de potentia subiecti, nec datur ex meritis. Proprie enim homo fit gratus ex aliquo, scilicet ex homine non grato. Cum ergo dicitur quod nec principaliter nec instrumentaliter potest res creata creare, proprie intelligitur de creare. proprie sumpto; ut patet diffuse in II Contra Gent., cap. xxi.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem quaestionis, dubium occurrit circa illud, scilicet quod gratiae donum habituale exigit praeparationem, quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita. Videtur enim hoc esse falsum: propterea quod gratia est forma secundum se non exigens dispositionem. Nam si exigeret dispositionem, sequeretur quod non posset conferri infanti, in quo non est usus liberi arbitrii. Nec est fingere aliquam qualitatem in essentia animae, aut in quacumque potentia, disponentem pro gratia.

II. Ad hoc dicitur quod, cum gratia sit deificativa forma- liter naturae rationalis, consequens est ut, sicut quaelibet forma constitutiva alicuius in aliqua natura requirit materiam dispositam ad illam, ita gratia. Si enim homo in divinam elevari debet naturam, oportet ut primo in illam naturam divinam per proprium actum se convertat, aut per alterius actum, puta sui capitis. Et propterea nunquam datur gratia nisi disposito per actum ey si est adultus; vel per actum Christi, si est in

Verum quia naturas formarum describentes non intendunt divinam potentiam discutere, ideo in praesenti loco, ubi de gratia absolute est sermo, dicitur quod exigit materiam dispositam; et propria dispositio assignatur actus liberi arbitrii conversi in Deum. Cum hoc tamen stat et quod Deus suppleat talem dispositionem in infantibus per meritum lesu Christi; et quod posset, de potentia absoluta, etiam sine tali merito et supplemento illam dare. Pro- pterea in littera nec de gratia data infantibus cum supplemento dispositionis, nec de potentia Dei fit mentio, nisi negative; dum scilicet in responsione ad tertium dicitur quod nulla praeparatio exigitur a divina potentia quae non fiat ab ipso; et non affirmatur quod semper exigatur dispositio.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulis tertio et quarto nihil occurrit scribendum.

In quinto autem adverte primo, quod notitia experimentalis. per actus, de qua fit mentio pluries in littera, licet sufficiens. sit ad certe sciendum nos habere animam. et intellectum etc.; non tamen sufficit ad certe sciendum. nos habere gratiam, propter similitudinem actuum in gratia, et extra gratiam ex naturalibus provenientium.

II. Adverte secundo, quod id quod in responsione ad secundum dicitur, quod habens fidem. scit certe se habere fidem, potest intelligi multipliciter. Primo, de fide acquisita. Et hoc est manifestum. — Secundo, de fide infusa. Et tunc distingue certitudinem, et dic quod certitudine scientiae nemo scit se habere fidem ex actu fidei, puta credere: quoniam hoc potest ex propria voluntate et intellectu provenire. Certitudine autem fidei, quilibet scit certe se habere donum infusum fidei. Et in hoc. differt. certitudo experimentalis fidei et gratiae: quia ex actibus gratiae quamvis homo putet se esse in gratia, stat tamen cum formidine partis oppositae; ex actibus vero fidei homo credit absque formidine alterius partis, se habere fidem, sicut etiam credit alia credita, scilicet incarnationem Christi, etc. Et quoniam littera in responsione ad secundum loquitur de certitudine quae est de ratione fidei, ideo de hac certitudine intelligenda est quoad fidem infusam.

PrevBack to TopNext