Quaestio 142
Quaestio 142
Articulus 2
In tota quaestione centesimaquadragesimasecunda sunt, non dubitanda, sed notanda quaedam. In secundo siquidem- articulo, in responsione ad secundum, scito quod responsio consistit in hoc: - Concupiscentia naturalis est dupliciter: primo, quia est rei ordinatae ad naturae con- servationem; secundo, quia est rei requisitae a natura ad sui conservationem. Sub primo membro continentur omnia delectabilia ad alimentum et venerea ordinem habentia: sub secundo, ea tantum quae natura requirit. Et propterea in secundo parum contingit errare.
Articulus 3
In tertio autem articulo, in responsione ad primum, habes unde respondeas regulae Topicae , puta quod oppositum pliciter, sed ex illa parte qua opponitur illi bono maiori ex quo melius habet quod sit melius. Sunt enim hic quatuor: scilicet fortitudo, temperantia, timiditas et intemperantia. Et fortitudo est simpliciter melior temperantia. Timiditas autem, quae fortitudini opponitur, non est simpliciter peior quam intemperantia: sed ex illa parte est peior qua privat bono meliori est peius. Glossabis hinc quod intelligitur non simcommuni, ex quo habet fortitudo excellentiam simpliciter.
Articulus 4
IN quarto autem articulo, tuere Auctorem a Martino, in qu. 1v de Temperantia , dicente: « Nescio quomodo Thomas dicit quod secundum Aristotelem bestialitas est exprobrabilior quam intemperantia: cum expresse, ubi ipse allegat eum, Aristoteles habeat oppositum, ut expresse declarat idem Thomas in commento suo super VII Ethic. » Non advertit siquidem Martinus ad formalem sermonem. Auctor siquidem dicit quod bestialitatis vitium est exprobrabilius: quod etiam Aristoteles in : cap. VII .Ezhic. dixit, dum ait quod hos super-infamamus. Nec inveni in Auctore hactenus oppositum. Martinus autem forte fundavit se super virr cap. eiusdem VII Ethic. , ubi dicitur quod bestia- les non sunt continentes neque incontinentes simpliciter, et quod bestialitas est minus mala quam intemperantia; et utrobique est eadem ratio, scilicet defectus intellectus. Sed haec non sunt ad propositum. Quia enim de ratione continentiae et incontinentiae est rationale bellum, ideo negatur continentia in istis irrationalibus hominibus. Et similiter dicitur minus mala, hoc est, minus nociva: quia, ut dicitur , innocentior est pravitas sine intellectu. Cum his tamen stat quod sit turpior, et magis exprobrabilis, et infamiae maioris: utpote maxime similem bestiis reddens hominem voluntarie.