Text List

Quaestio 37

Quaestio 37

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani ;

TITULUS Clarus ex dicendis in corpore, et superius dispets de nomine Patris et Verbi.

In corpore una est distinctio, cum una conclusione. Distinctio est: Amor potest sumi essentialiter, et personaliter. - Conclusio autem est: Amor personaliter est nomen proprium Spiritus Sancti. - Manifestanturque simul quatuor faciendo, tali ordine.

Primo, ponitur in communi differentia inter processiones divinas, quoad notitiam et nominationem spectantium ad ipsas.

Secundo, ibi: Et tamen similiter, ponitur convenientia inter eas quoad duo: scilicet modum producendi, quia sicut intelligendo. se producit verbum, quod est conceptus rei intellectae in intelligente, ita amando se producit impressionem seu affectionem rei amatae in amante; et » umerum habitudinum , quia sicut ibi tres sunt habitudines, scilicet ad rem intellectam, et ad verbum, et e converso, scilicet verbi ad eius principium, ita hic tres sunt, scilicet ad rem amatam, ad affectionem, et istius ad eius principium,

Tertio, ibi: Sed ex parte, in speciali ostendit differen- tiam inter has processiones, quoad nominationem habitut dinum praedictarum, Quia scilicet in intellectu omnes sun nominatae: in voluntate autem sola prima, ceteris enim primae nomina accommodantur.

Quarto, ibi: Sic igitur, infert ex dictis distinctionem prius, et conclusionem deinde; ut clare patet in littera,

II. Adverte hic quod illa distinctio amoris in essentialem et personalem ut clare ex hoc articulo habetur, non est distinctio rei, sed vocis in suas significationes. Tota enim ratio distinctionis est accommodatio vocabuli ad aliam significationem; sicut si notitiae nomen accommodaretur Verbo. Unde non sunt duo amores in divinis, unus essentialis, et alter personalis. Sed ly amor, propter penuriam vocabulorum, quandoque significat divinum amorem, qui procul dubio essentiale quoddam est: quandoque vero tertiam Personam procedentem per modum voluntatis et amoris. Unde vanus est labor argumentorum Aureoli, in xxxrr distinctione Primi, apud Capreolum, contra hanc distinctionem, inquantum: est s. Thomae: quoniam sic intelligitur.

Reliqua ad hunc articulum spectantia, superius in xxvi quaestione discussa sunt.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In titulo, adverte quod, licet quaestio proponatur de re, dicendo, Utrum Pater et Filius etc.; difficultas tamen circa veritatem propositionis versatur; an scilicet propositio ista sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. De re enim, sive diligere sumatur notionaliter, sive essentialiter, constat quomodo se habeant Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

II. In corpore tria facit: primo, ostendit causam difficultatis; secundo, refert quinque opiniones; tertio, respondet quaesito.

III. Quoad primum, ratio difficultatis est circa propositionem, quia ille ablativus Spiritu Sancto videtur importare habitudinem principii respectu dilectionis in Patre et Filio: quod tamen est impossibile.

Quoad secundum, opiniones satis clarae sunt in littera.

IV. Quoad tertium, ponit duas conclusiones, iuxta membra distinctionis praemissae, scilicet: diligere sumitur dupliciter, essentialiter et notionaliter. Prima conclusio est quod, sumendo diligere essentialiter, Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto. —- Secunda est quod, sumendo diligere notionaliter, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.

Declaratque eas ac probat, trahendo quintam opinionem ad bonum sensum, ex duobus fundamentis. Alterum est de ly formalis: alterum de modo denominandi. - Primum igitur est. Omne denominans, ut sic, habet rationem formalis. Et declaratur dupliciter: primo, quia res communiter a formis denominantur; secundo, exemplo de vestimento. — Secundum vero est. Producens denominari potest ab eo quod ab ipso procedit non solum ut actio, sed etiam ut effectus: sed hoc quando ipse effectus in intellectu actionis clauditur. Prima pars huius declaratur in igne et calefactione: secunda autem in arbore et floribus.

Ex his enim, subiuncto intellectu ipsius diligere notionaliter, pro secunda conclusione talis est formanda ratio. Quandocumque in intellectu actionis clauditur effectus, agens potest denominari ab actione et effectu : sed diligere, notionaliter sumptum, est actio huiusmodi: ergo Pater et Filius possunt denominari et dilectione et Spiritu Sancto. — Minor declaratur dupliciter: primo, exponendo ly diligere notionaliter ; secundo ex simili illi dicere.

Prima autem conclusio Augustini auctoritate probata relinquitur, utpote evidens.

V. Circa haec dicta pro secunda conclusione, dubium est multiplex. Scotus enim, in I, dist. xxxm, qu. r, arguit quadrupliciter. Primo, contra fundamentum positionis. Aedificare importat aedificium, cum sit aedem facere: et tamen non dicitur aedificator aedificat aede. Et in proposito, spirare importat spiritum, est enim emittere spiritum: et tamen non conceditur quod spirent Spiritu Sancto. Ergo fundamentum nullum.

Secundo, dato quod talis praedicatio quandoque concederetur, non tamen esset conversiva super agens. Quod tamen in proposito accidit, cum dicitur, diligunt se.

Tertio, in constructione transitiva, nunquam effectus, ut effectus, construitur in ablativo: diligere autém est hs bum transitivum : ergo.

Quarto, arguit contra exemplum de forere, dupliciter. Primo, quia florere non est florem producere. Tum. quia est verbum neutrum, quod significat idem quod suum adiectivum, si esset impositum; sicut calere est esse calidum. Tum quia, addit Aureolus, si Deus arbori flores imprimeret, nihil minus arbor diceretur florere. - Tum quia exemplum non est simile. Quia ablativus in verbo neutro, quale est florere, non construitur ut terminus actionis: in proposito autem est sermo de termino actionis in ablativo respectu verbi activi, quale est diligere. «

VI. Ad evidentiam huius ambiguitatis, nota duo. Primo quod, cum in fundamento positionis dicitur, quando in intellectu actionis etc., dupliciter intelligi potest: primo, de intellectu actionis absolute; secundo, de intellectu actionis sic significatae. In proposito non intelligitur primo modo, sed secundo. Actus enim notionalis quo Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum, unius tantum rationis est absolute: alterius tamen est significatus nomine spirare, et nomine diligere; pro quanto aliquid claudit in ratione sua ut significatur dilectionis nomine, quod non claudit ut significatur spirationis vocabulo; ut in littera habetur, in responsione ad secundum.

Secundo adverte quod in intellectu actus sic significati claudi effectum, contingit dupliciter. Uno modo, zt specificantem, seu determinantem qualitatem actionis, sicut in dealbare clauditur albedo, et in calefacere clauditur calor, et sic de aliis: ut enim ostendatur quod non quodcumque facere, sed tale significetur, calefacere et. dealbare et aedificare dicimus. Secundo modo clauditur effectus ut coniunctus illi actioni ut productum suae productioni; ut in ly dico, vocaliter sumpto, clauditur verbum vocale; est enim dicere verbum proferre. Et hoc modo sumitur in proposito. Ita quod sensus illius fundamenti est: Quandocum- que in intellectu actionis tali termino significatae, clauditur effectus ut effectus coniunctus suae productioni, tunc producens denominari potest ab illo effectu in ablativo, etc.

Et si quaeratur causa quare quidam termini sic significant et quidam non, non est alia ratio nisi quia hi sunt impositi ad sic significandum, hi autem non. Discernuntur tamen hi ab illis in hoc, quod verba sic includentia effectum, si construuntur cum aliquo alio transitive, non significantur habere habitudinem ad illud producentis ad productum, ut patet cum Socrates dicit historiam Troiae. llla vero sic; ut patet dicendo, Socrates aedificat caelum. Et hoc ex prima oritur differentia: quia scilicet illa claudunt in se proprium effectum, ista non; et sic habitudo ad effectum manet in illis inimutata quoad terminum, in istis autem determinatur secundum adiunctum.

VII. His autem stantibus, ad primum patet responsio, negando assumptum: quoniam aedificare, spirare, et alia huiusmodi, non important effectum nisi specificative.

Ad secundum autem dicitur, quod potest fieri constructio conversiva super se, quando obiectum actus potest esse ipsum agens, ut accidit in proposito, et in similibus: potest enim Socrates dicere seipsum, non minus quam Troiae historiam.

Ad tertium autem, negatur quoque assumptum in verbis claudentibus in se effectum et transeuntibus super obiectum, qualia sunt diligere, dicere, etc. Construuntur enim cum obiecto transitive, ut termino transitus, in accusativo; et cum effectu ut denominante; ut patet dicendo, Socrates dicit verbo historiam.

Ad ea yero quae quarto loco contra exemplum de / forere adducuntur, facile dici potest quod exempla ponimus non ut ita sit etc. Veruntamen, sustinendo exemplum, dicimus quod florere vere significat flores emittere, ut patet ex usu loquentium. - Nec huic repugnat neutralitas verbi: quoniam haec ad modum significandi spectat, non ad significatum. — Si autem Deus flores imprimeret, quamvis vere diceretur arbor florida, non tamen quod /loruit: esset enim ista vera, arbor quae non floruit, est florida. — Ultimum quoque assumptum falsum esse in hoc exemplo apparet: nec oppositum ab eis est probatum.

VIII. Et adverte quod in hac materia, satis, iudicio meo, est rationabilia afferre ratione materiae, scilicet vocabulorum: haec enim omnia ex terminis sic significantibus accidunt. Unde et in responsione ad secundum patet quod, etsi convenienter dicatur, Socrates dicit verbo historiam, inconvenienter tamen poneretur loco dicit totum eius significatum, dicendo, Socrates profert verbum verbo historiam

Troiae. Hoc enim ex diversa habilitate terminorum ad constructionem accidit: quia scilicet ly proferre non potest construi cum illo effectu denominante; ly autem dicit, sic. Et simile est de spirare et diligere respectu Spiritus Sancti, generare et dicere respectu Verbi, ut patet in littera.

PrevBack to TopNext