Text List

Quaestio 80

Quaestio 80

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis octogesimae, dubium occurrit circa propositionem in littera positam, scilicet; Esse cau-- sam directe alicuius actus non contingit nisi per hoc quod proprium principium illius actus movet ad agendum. Aut namque haec propositio intelligitur absolute, ut sonat, scilicet, Nihil est directe. causa actus nisi etc.: aut limitate ad actum alterius, propter materiam subiectam de qua est sermo, causa scilicet extrinseca quod homo peccet. Si primo modo, obstat illi illa maxima, Deus potest supplere vicem causae secundae. — Si secundo modo, obstat littera, quae principium actus voluntarii, voluntatem scilicet, ad agendum moveri subiungit non solum a Deo, sed a se: si enim de extrinseco tantum motore esset sermo in illa propositione, ipsummet non connumeraretur subsumendo.

II. Ad hoc dicitur quod neutro modo propositio litterae intelligitur. Quod enim non intelligatur primo modo, patet ex hoc quod nullum principium mere naturale esset causa directe actus proprii: eo quod nullum tale movet seipsum ad agendum. Si enim ad causandum directe actum, exigitur quod moveat ad agendum proprium illius actus principium; absque ulla ambiguitate sequitur quod nec calor sit directe causa calefaciendi, nec frigus frigefaciendi, nec lux illuminandi, etc. - Quod vero nec secundo modo intelligatur, ex ipsa subsumptione patet. Quamvis namque diceret quispiam quod ad bonitatem doctrinae addidit Auctor etiam voluntatem moveri a se; si tamen formaliter contextus litterae conspiciatur, apparebit quod est vera et formalis subsumptio. Ac per hoc, oportet maiorem propositionem communem esse ad causas intus et extra, Et vere sic est.

Intendit igitur Auctor quod ad esse directe causam actus qui est alicuius actus, sive illud aliquid sit idem sive diversum a causa, exigitur quod causa proprium principium illius actus moveat ad agendum, Ita quod in hac propositione duo continentur. Alterum quod supponitur, scilicet actum existere alicuius principii executivi: et per hoc includuntur omnia principia propria actuum tam naturalium quam animalium. Alterum quod docemur, scilicet quid requiratur ad esse causam directe actus existentis ab aliquo principio executivo. Et discimus quod exigitur quod moveat illud proprium principium ad agendum, sive hoc sit idem cum illo principio executivo, sive diversum. Est igitur sensus propositionis quod, praesupposito quod actus sit alicuius principii principiantis ipsum. executive, ut calor calefacit, oculus videt, voluntas vult, et huiusmodi; ad hoc quod aliquid, sive idem sive diversum, sit causa directe calefactionis, visionis, volitionis illius, ultra illud principium non absolute, sed inquantum est causa executiva; oportet quod moveat principium illud exequens ad agendum. Et hunc sensum insinuant verba litterae in ly alicuius: non enim ly alicuius cadit supra ly actus, sed cadit supra subintellectum principium; ac si dixisset, actus.qui est alicuius.

Et per hoc solvuntur obiectiones. Nam neque naturalia principia excluduntur a directa causalitate executiva actuum; nec omnipotentiae divinae aliquid adimitur. Oportet enim, si ipsa causat actum meum, quod me moveat ad agendum: quamvis actus qui esset meus, posset sine me causare.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo, nota quod hinc habes quomodo in Tontcste istis quae dicuntur visiones habere, causari ex daemonum illusione aut humorum et spirituum commutatione potest ut vigilantes imaginentur, et appareat eis sic esse in re, sicut contingit dormientibus quando so- mniant. Accidit enim quod aliquis patiatur vigilans quod alter patitur dormiens: ut manifeste patet in phreneticis. Notent autem hoc rectores religiosarum personarum, ne divinitati tribuentes quod naturae aut. daemonis est, errent, errareque alios faciant.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

DE articulo tertio, in responsione ad tertium, dubium occurrit: nam haec doctrina retractatur inferius in Tertia Parte, in quaestione de Tentatione Christi, ubi ex istamet auctoritate Augustini Auctor dicit quod som potest esse absque peccato tentatio a carne: non enim compatiuntur se dicta hic et ibi. Nam ibi dicitur quod concupiscentia carnis adversus spiritum non potest esse absque peccato: hic dicitur quod zn est peccatum, quando ei ratio actualiter resistit; non semper ergo est peccatum.

II. Ad hoc dicitur quod ista non contrariantur ad invicem. Ibi namque dicitur quod semper est peccatum, cum caro concupiscit adversus spiritum: quod ibi discutiendum est, Domino concedente. Hic autem nihil contra dictam universalem dicitur. Non enim dicitur quod aliquando non est peccatum: sed dicitur quod quando ei ratio actualiter resistit, non est peccatum. Quod nihil repugnat illi: quoniam utrum tale quandoque inveniatur, non affirmatur. Nam non asseritur quod concupiscenti carni adversus spiritum, aliquando ratio totaliter resistit, hoc enim illi universali contradiceret: sed asseritur quod quando ratio resistit, non est peccatum; quod aequivalet conditionali, Si ratio resistit, non est peccatum. Et intendit Auctor hic solum satisfacere argumento pro praesenti materia, qua tractatur de potestate diaboli; et dicere quod, concupiscente carne adversus spiritum, non consurgit peccatum ex concupiscentia, quam potest facere diabolus, sed ex non resistentia rationis, quae non subiacet potestati daemonis; quia concupiscentia ista, si ratio ei resistit, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis. Et hoc sat est argumento: quia, dato quod semper sit peccatum, ut Augustinus dicit, non tamen ad illud necessitat daemon, qui ad non resistentiam rationis necessitare nequit. Utrum autem possibile sit rationem concupiscenti actualiter carni totaliter resistere, indiscussum dimittitur ut impertinens.

De quarto articulo eiusdem octogesimae quaestionis, nihil occurrit scribendum.

PrevBack to TopNext