Text List

Quaestio 110

Quaestio 110

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulis. primo et secundo quaestionis centesimaedecimae, nil dubitandum occurrit. Notetur tamen radix conclusionis primi articuli in responsione ad primum: quod - scilicet gratia tam Dei quam hominis ponit aliquid in grato, licet differenter.

Et redeamus ad nosmetipsos. in contemplatione secundi articuli, inspicientes si. has esce Mv: q ib pte, movemur ad diyinà acternaque. bona. ue ex responsione ad tertium disce cohibere, ne En annihilari, cum homo perdit 'eam. Quia nec fit, nec corrumpitur, nec creatur, nec annihilatur, ut in littera dicitur: sed secundum ipsam Aomo creatur in tali esse. -

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis dubium occurrit ex Scoto in II Sent., dist. xxvii, et contra rationem litterae, et contra conclusionem. Solvit siquidem rationem illam quae ponitur in calce corporis articuli: Sicut lumen naturale rationis etc. Et dicit quod similitudo salvatur in hoc, quod sicut virtutes acquisitae perficiunt in ordine ad lumen quod est prudentia, et illa ad lumen intellectus agentis; ita infusae in ordine ad lumen caritatis, et illa ad finem —— naturalem. -

Arguit etiam contra eam, Quia sequeretur quod fidis non posset manere informis: quia non posset perficere, deficiente lumine in ordine ad quod perficit. Sicut nec virtus acquisita potest manere virtus, non manente habitudine eius naturali ad illud quod respicit.

II. Contra conclusionem triplex motivum affert. Primo, quia quaecumque excellentia attribuitur gratiae, attribuitur. caritati, et e contra. Ergo gratia et caritas sunt idem, — Assumptum patet tripliciter. Primo, in hoc quod utraque dividit formaliter aequaliter inter filios regni et perditionis. Secundo, in hoc quod utraque est forma virtutum, et non potest esse informis. Tertio, in hoc quod utraque coniungit ultimo fini perfecta coniunctione, qualis potest esse in via.

Secundo, quia si ponantur distinctae, altera superfluit, - Probatur: quia reliqua sufficit.

Tertio, quia eodem habitu quo Spiritus Sanctus inhabitat animam, voluntas inclinatur in suum actum meritorium, et e converso. Non sic autem est de habitu fidei et spei, propter eorum imperfectionem,

III. Ad obiecta contra rationem, facile dicitur quod solutio ipsa se accusat: nam lumini naturali non respondere facit lumen supernaturale, sicut prudentiae caritatem. Unde similitudo litterae stat in hoc, quod sicut lumen naturale est quoddam praesuppositum principium et origo virtutum in nobis naturaliter praeexistens; ita in esse supernaturali oportet ponere lumen supernaturale, principium et originem omnium infusarum virtutum. Et vide quod hanc similitudinem Auctor post probatam conclusionem induxit ex ratione virtutis, ut ostenderet quod, natura illa praesupposita, esset et natura et lumen, ad quod perficerent virtutes ut ad naturam et lumen, sicut in acquisitis virtutibus utrumque invenitur, ut in littera inducitur.

Ad argumentum autem contra ipsam rationem, dicitur quod fides informis non est virtus simpliciter, sed secundum quid; ut inferius in Secunda Secundae patet. Et, propterea conceditur quod, non manente lumine gri fides non remanet in esse virtutis simpliciter.

IV. Ad primum eorum quae contra condis M ciuntur, dicitur quod, licet multae excellentiae sint communes gratiae et caritati propter earum connexionem, non tamen eis conveniunt eodem modo: quia gratiae ut primae radici, caritati ut fructui illius. — Et rursus aliqua excellentia est gratiae quae non convenit caritati: scilicet primum principium formale esse supernaturalis, — Falsum quoque est quod dividere inter filios regni et perditionis. aeque formaliter conveniat utrique: nam gratia facit filium Dei formaliter, caritas autem operative. Illa enim est principium essendi in natura divina participata: ista est principium operandi secundum naturam divinam participatam, — Et similiter diversimode utraque est forma virtutum, et coniungit fini ultimo: quia caritas ut proximum. operandi principium, illa ut primum.

Et ex hoc patet responsio ad secundum: quod neutra superfluit, et altera sine reliqua non sufficit. Oportet enim et primum et proximum principium habere, naturam et potentiam, lumen et virtutes.

Et per idem solvitur tertium motivum. Nam licet habitus quo Spiritus inhabitat animam, inclinet voluntatem ad merendum ut prima radix meriti; non tamen exequitur hoc per seipsum immediate, sed mediante habitu caritatis; quo formaliter voluntas inclinatur, gratia autem radicaliter tantum.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quarto eiusdem quaestionis dubium occurrit I Scoto, in II Sent., dist. xxvr, qui multipliciter probat quod gratia est subiective in voluntate, et non in essentia animae immediate, quadrupliciter. Et primo, gratia est idem quod gloria, vel per se disponit ad eam. Ergo est in eodem subiecto in quo est beatitudo. Ergo non est in essentia.

II. Secundo, gratia perficit animam solum in ordine ad determinatum actum, scilicet meritorium. Ergo non perficit animam secundum essentiam, sed secundum quod est principium actus meritorii. - Assumptum patet. — Et consequentia probatur. Quia essentia est de se indeterminatum principium multorum: ac per hoc, non perficitur ut sic, a perfectivo ad unum tantum; sed secundum quod est principium actus meritorii.

Et confirmatur, inquit, quia si perficeret essentiam animae, posset redundare in actum prioris potentiae, scilicet intellectus: et sic actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis, posset esse gratificabilis et meritorius. Imo si solus intellectus esset in illa essentia, posset esse gratia et meritum.

III. Tertio, gratia perficit in ordine ad obiectum et actum determinatum voluntatis. Ergo non est in essentia, sed in voluntate. - Antecedens patet quoad actum, et consequenter obiectum: quia ad meritorium tantum, qui solius est voluntatis, apud Anselmum, cap. rv de Concept. Virgin. — Consequentia probatur. Quia essentia ut sic, nullum respicit actum aut obiectum.

Et confirmatur per Anselmum in cap. m de Concept. Virgin. Omnis iustitia est formaliter in voluntate. Gratia est quaedam iustitia et rectitudo. Ergo.

IV. Quarto, gratia est aliqua forma in anima. Et non est passio vel potentia. Ergo habitus: secundum illam divisionem Philosophi in II Ethic. Omnis autem habitus est in potentia: quia opus habentis reddit bonum. Ergo.

V. Ad primum horum, negatur consequentia. Quoniam nec gratia nec gloria essentialiter est in eodem subiecto in quo est beatitudo. Beatitudo quidem est actus secundus, ut patet; gloria autem et gratia actus primus. Ac per hoc, illa est propria potentiae; ista communis essentiae et potentiae secundum diversa.

VI. Ad secundum, negatur assumptum. Nam gratia, licet perficiat ad actum meritorium, non tamen tantum ad hoc, nec primo ad hoc. Quoniam gratia primo perficit ad deiformitatem, ad participationem divinae naturae, iuxta illud 1: Pet. II, divinae. naturae consortes: ad actum autem meritorium secundario. Unde infantes per gratiam regenerati sunt in filios Dei, habentes primum et principalem effectum gratiae; et carentes secundario, scilicet merito proprio.

Ad confirmationem dicitur quod effectus gratiae est duplex: scilicet gratum reddere, et mereri. Et rursus potentia prior dupliciter: scilicet simpliciter, et in movendo ad exercitium actus. Si ergo est sermo de gratia secundum primum effectum, nullum inconveniens est quod gratia re- dundet in intellectum ut. praecedit voluntatem: quoniam sicut essentia est naturaliter prius grata quam voluntas, ita et intellectus. Sed si sit sermo de gratia secundum inclinationem ad meritum per actum proprium (quod dico propter meritum Christi communicatum per gratiam), tunc est inconveniens quod prius redundet in intellectum; sed oportet quod redundet primo in potentiam non priorem simpliciter, sed priorem in hoc, scilicet in agendo, quae est voluntas: quoniam meritum consistit in agere. Sicut eadem ratione dictum fuit quod peccatum originale, quantum ad inclinationem ad actum, ab essentia animae prius infecit voluntatem. Unde arguens, promiscue miscens gratificabile et meritum, debuisset distinguere: et vidisset quod, si solus intellectus esset, esset gratia, et esse gratum, et meritum Christi, non per actum proprium.

VII. Ad tertium iam patet ex hoc responsio. Quoniam propositio dicens, Habitus perficiens in ordine ad determinatum obiectum et actum, est in potentia illa, distinguenda est. Quoniam dupliciter hoc contingit: scilicet primo, et secundario. Et dicitur quod gratia primo perficit ad esse, et non primo ad operari; et propterea non ad obiectum, nec ad actum primo perficit, sed secundario: facit enim. primo hominem filium Dei, et consequenter potentem mereri vitam aeternam. Sequela ergo negatur: quoniam non tenet nisi de habitu primo perficiente ad actum et obiectum.

Ad confirmationem ex Anselmo, dicitur quod Anselmus potest verificari de iustitia actuali, pro quanto ominis operatio bona est in voluntate secundum aliquid, puta volitionem. Sed quantum ad iustitiam habitualem, lato vocabulo accipiendo iustitiam, falsum est quod dicitur.:

VIII. Ad quartum, negatur quod omnis habitus sit subiective in aliqua potentia, Et ad probationem, quia opus habentis reddit bonum: dicitur quod reddere opus habentis bonum contingit dupliciter, scilicet primo, et ex consequenti; et quod habitus qui ad hoc primo est ut opus habentis reddat bonum, in potentia aliqua est, cuius est opus. Gratia autem non propter opus est primo, sed secundario: principaliter enim est propter esse consortem divinae naturae, quod est prius omni virtute. Et ideo est in subiecto priore quacumque. potentia, ut. proportionaliter formae respondeat materia, s

PrevBack to TopNext