Text List

Quaestio 21

Quaestio 21

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN titulo omnium articulorum quaestionis xxr, adverte quod, cum quaeritur utrum actus humanus, inquantum bonus vel malus, habeat hoc vel illud; potest intelligi illa reduplicationis nota, primo, ut determinat bonitatem vel malitiam absolute. Et sic non sumitur hic: quia hoc esset idem quod quaerere de convenientibus bono vel malo absolute, quod non spectat ad moralem, sed metaphysicum; et essent falsae responsiones. — Alio modo, ut determinat bonitatem vel malitiam propriam, seu contractam ad actum humanum. Et hic est intentus sensus quaestionum et responsionum. Ita quod intendit Auctor quaerere an actus humanus ex sua bonitate vel malitia, ut sic, habeat rationem recti, laudabilis, meritorii, etiam apud Deum: et similiter peccati, culpabilis, demeritorii, etiam apud Deum. Et, ut patet in littera, determinat partem affirmativam. Ita quod actus humanus constituitur in esse boni vel mali, quasi ex causa formali; et super hoc fundatur quod ex ordine ad finem, recti vel peccati; ex ordine ad efficiens, laudabilis vel culpabilis; ex ordine ad alterum, meritorii vel demeritorii rationem habet. Et non sunt haec sumenda ut disparata, sed ut ex additione se habentia: meritorium namque supponit et praeexigit laudabile, et laudabile rectum, et rectum bonum moraliter.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis. Caietani

IN calce ultimi articuli eiusdem quaestionis, adverte illa lido verba: quantum est ex ipsa ratione actus. Dupliciter enim 'omnis alicuius actus humanus potest habere rationem meritorii vel demeritorii: primo, ex ipsa ratione actus; secundo, ex statu personae agentis. Et hoc quidem secundo modo, non omnis actus humianus est meritorius vel demeritorius, sed existentis in statu gratiae: primo vero modo, omnis actus humanus est meritorius vel demeritorius. Et ut praeservaret se, Auctor addidit, quantum est ex ipsa ratione actus. Et hoc intellige, loquendo de merito vi- tae aeternae, seu simpliciter apud Deum. Latissime enim loquendo de merito, omnis actus bonus retributionem, et malus punitionem exposcit. - Et quoniam difficultas illa, an omnis actus existentis in gratia sit meritorius vel demeritorius respectu vitae aeternae, ex praecepto caritatis pendet; etinferius de his erit sermo in quaestione centesima; idcirco illucusque differantur solvenda argumenta Scoti, in Quolibetis, qu. XVII, et in II Sent., dist. xr, et Durandi, i in xL distinctione Secundi

In reliquis huius quaestionis nihil occurrit scribendum.

PrevBack to TopNext