Quaestio 61
Quaestio 61
Articulus 1
In titulo quaestionis sexagesimaeprimae, adverte, novitie, cardinalis vocabulum, ab Ambrosio forte primum introductum, a cardine secundum grammaticam derivatum: quia non nisi metaphorice virtuti convenit, et mneiaphorae a scientia eiectae sint ab Aristotele, in II Poster. idcirco Auctor, metaphoram explanans, in quo sensu disputandum sit, in primi articuli titulo ait: cardinales, seu principales. | Cardines enim sustinentes ostium, principia sunt sustinendi | fixeque versandi ostii. Et inde cardinales illae dicuntur res, | seu dignitates, quae quasi sustinent firmantque alias, quasi | super eas innixas: quod est principatum tenere. Et inde | virtutes illae dictae sunt cardinales, quae virtuosam vitam | sustinent, et super quas universa studiosa vita firmatur, ac opera propria explet: quod est esse inter virtutes principales simpliciter, non respectu huius vel illius. Et nota, novitie, quod non quaeritur de principalibus ! habitibus, sed virtutibus. Ita quod in ratione et latitudine virtutis ut sic, quaeritur an principalitas debeatur moralibus. Quod est comparare morales intellectualibus: duo enim tantum posita sunt virtutum genera humanarum, de quibus tantum Auctor testatur in corpore se loqui. Et hoc, propter virtutes theologicas.
Articulus 5
In corpore articuli quinti eiusdem quaestionis sexagesimaeprimae, adverte quod distinctio virtutum moralium in politicas, purgatorias et purgati animi, non est distinctio virtutum secundum essentiam; sed secundum statum, et actus perfectionem. Illimet namque habitus qui modo sunt virtutes politicae, quia passiones ad medium reducunt, proficiunt intantum ut passiones auferant; et usque adeo ascendunt, ut passionum obliviscantur; ut in responsione ad secundum ex Plotino habes, - Potes etiam inspicere hanc esse mentem Auctoris, ex hoc quod virtutes purgati animi dicit esse beatorum. Constat enim ex qu. rxvr inferius, quod eaedém virtutes morales perseverant in patria, differentes secundum status perfectionem et actus. — tamen quod hic non distinctas has secundum essentiam a moralibus dicimus, comprehendendo sub moralibus acquisitas et infusas morales. Purgatoriae namque et purgati animi morales infusae sunt secundum essentiam: politicae autem morales acquisitae, secundum veritatem , quidquid Plotinus putaverit in homine divino.
II. In responsione ad primum eiusdem articuli, adverte quod Scotus, in III Sent., dist. xxxmr, somniavit virtutes morales quae sunt circa passiones, posse poni in angelis et in Deo, tali ratione. Angelus in puris naturalibus potest velle mihi bonum temperantiae: ergo in eo potest esse virtus temperantiae. Et eadem ratione in Deo, sublata omni imperfectione. — Antecedens probatur: quia voluntas angeli non est imperfecta, ita ut oporteat ipsam carere hac bona volitione seu electione. — Consequentia probatur: quia talis electio est .actus temperantiae. Probatur. Ego habitu temperantiae eligo mihi tale bonum: ergo eiusdem rationis habitu potest mihi quilibet velle tale bonum, quia per mihi et tibi non variatur ratio formalis habitus.
Praeterea, angelus, praesentato sibi per intellectum obiecto temperantiae, potest recte eligere quid sibi faciendum esset, si convenirent sibi delectationes tactus. Ergo potest in eo esse habitus temperantiae. — Probatur: quia ex frequentatis huiusmodi electionibus fit temperantia.
III. Ad primum horum, neganda est sequela. Et ad eius probationem , negandum est assumptum: quia actus quo mihi aliquis vult bonum temperantiae, non est actus temperantiae, sed amicitiae. Et cum probatur, Quia ego eligo mihi hoc bonum per temperantiam, Ergo et quilibet mihi, etc.: - et antecedens potest negari; et consequentia nihil penitus valet. Antecedens quidem deficit, quia aliud est velle mihi bonum temperantiae: et aliud velle mihi in actu exercito bonum obiectum temperantiae, idest medium in delectationibus tactus. Primum enim desidero mihi etiam intemperatus: secundum, non primum, habet actus temperantiae pro obiecto; secundum exercet ipsum temperantiae actum. — Unde potes distinguere, ut vel sic intelligant moralia. Velle bonum temperantiae, potest intelligi dupliciter: primo, ut est actus exercitus temperantiae ; secundo, ut est actus voluntatis habens pro obiecto actum temperantiae ut volitum. Si primo modo sumitur, sic assumptum est verum, quod ego mihi volo hoc bonum per habitum temperantiae. Sed sequela nihil penitus valet. Quia habitus temperantiae non nisi ad habentem se extendit: tum quia est electivus, ac per hoc eorum tantum quae in nostra sunt potestate; tum quia bonum reddit habentem, et opus eius bonum, non alterius; tum quia est agibilis, quo nos sumus: formaliter boni, et non est sicut ars bonificativa factibilis extra nos. — Unde cum dicitur quod per mihi et tibi non variatur ratio formalis habitus, respondetur quod falsum est: quia per mihi et tibi, idest in me et extra me, variatur ratio formalis et generica habitus. Unde virtutes morales ab artibus distinguuntur genere, quia illae sunt eius quod in me, et istae eius quod extra, ut patet in VI Erhic. Et miror, immo stupeo, quomodo in mentem huius docti viri cadere potuit ista propositio: cum constet quod intemperata mater vult et conatur filiam habere castam, non per habitum temperantiae, ut patet; nec per actum temperantiae, quia ex frequentatis huiusmodi volitionibus et conatibus erga filiam tantum, nunquam ipsa mater fiet casta.
Si vero secundo modo sumatur,^iam ex dictis constat quod sic velle bonum temperantiae, sive in se sive in alio, non est actus temperantiae; sed amoris naturalis ad se, et amicitiae ad alterum.
IV. Ad secundum dicitur quod velleitas illa qua quis deliberat se sic electurum et facturum si sibi conveniret, etsi sit actus bonus vel malus moraliter, et ad speciem illius obiecti pertinens; non est tamen actus illius habitus; neque perfectus, qui elicitur ab habitu, neque imperfectus, qui generat habitum frequentatus; ut patet de habitu magnificentiae, Quamvis enim pauper frequenter deliberet se velle magnifica facere si posset, nunquam tamen postea erit magnificus nisi'in potentia, quamvis propinqua, ut dicitur in IV Ethic. Et ratio assignatur ex II Ethic.: quia fabricando fabri, abstinendo abstinentes, fortia operando fortes, et universaliter ipsos actus virtutum exercendo, et non solum volendo, virtuosi efficimur; cui autem deest materia virtutis alicuius, non potest se exercere in actu illius virtutis, licet possit appetere exercitium illud. Et propterea, sicut magnificentia non generatur in eo qui magnos sumptus non exercet, quamvis vellet si posset; ita temperantia non generatur in eo qui concupiscentias delectabilium tactus non moderatur, quamvis vellet si posset. - Et quamvis huiusmodi velle si posset, in nobis ad eandem speciem reducatur ad quam
spectat ipsum exercitium, quia actus exercitus in nobis spe- | ciem constituens, obiectum fit volitionis, et ad suam trahit | speciem ; in angelis tamen, in quibus huiusmodi actus exer- | citi non possunt cadere secundum affectum, nec speciem | aliquam constituunt, nec volitionem ad speciem trahunt. Sed | sunt in eis huiusmodi volitiones actus iustitiae, qua eorum voluntas eligit in omnibus, etiam conditionatis obiectis, subesse divinae legi. — Et haec dicta sufficiant, ne ridiculo simus philosophis, ponendo univoce virtutes politicas in substantiis separatis.