Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestione decimaquarta nihil occurrit scribendum usque quintum articulum, nisi reddere attentos lectores, ut in primo articulo meminerint quod consilium significat inquisitionem completam, idest usque ad iudicium inclusive. Non enim ipsa inquisitio absque iudicio consilium est, nisi inchoative: ut manifeste patet ex responsione ad secundum et tertium, et ex usu loquendi.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

In quinto autem articulo dubium est, quia littera contradicere sibi ipsi videtur. Ait enim et quod processus a causis ad effectus est compositivus; et quod processus consilii est a fine ad id quod est ad finem; et tamen concludit quod processus consilii non est compositivus, sed resolutivus, ac si finis non esset causa, et id quod est ad finem non esset effectus, sed e converso.

Ad hoc dicitur quod, cum inter finem acquisibilem et id quod est ad finem, sit duplex simplex habitudo, et una modificetur in altera; potest tripliciter procedi ratiocinando a fine ad ea quae sunt ad finem. Primo, secundum simplicem habitudinem causae finalis ad suum effectum, ut sic. Et hic est processus a fine ut sic, ad id quod est ad finem ut sic. Et hic est compositivus, et suus oppositus est resolutivus; sicut universaliter verificatur de processu a causa ad effectum, et e converso. - Secundo, secundum simplicem habitudinem effectus efficiendi ad causam a qua effici debet. Et hic est processus ab effectu ad causam: et est resolutivus, et suus oppositus est compositivus, quia a causa ad effectum. Neuter autem horum est processus consili. Non primus, quia consilium est de efficiendis a nobis, ut patet in art. 3 et 4: in processu autem primo nihil dicitur de agendo, sed tantum de fine et ad finem ut sic. — Nec secundus, quia consilium est de his quae sunt ad finem, ut patet in art. 2. Et adeo hoc in responsione ad tertium huius quinti articuli, ponderavit Auctor, ut agenda a nobis non cadere sub consilio voluit an sint possibilia, nisi ut congrua et praecongrua fini. In secundo autem processu nihil dicitur de fine et ad finem ut sic: sed tantum de agenda re et causa illius.

Tertio igitur potest procedi secundum quod tam finis quam id quod .est ad finem, invenitur in agendis: ita quod non procedatur nec a fine puro, nec ab agendo puro; sed a fine assequendo ad id quod est agendum ad finem, et sic deinceps retrocedendo. Et hic processus est processus consilii, quod est de agendis ut ad finem, et de his quae sunt ad finem ut agenda, resolutorie. Et licet processus iste mixtus videatur, et non nisi secundum partes iudicandus compositivus et resolutivus; dicitur tamen simpliciter resolutivus, quoniam de fine et eo quod est ad finem, ratiocinatur tantum in materia agenda, et propter agendum, resolutorie, idest a posterioribus secundum esse. Ita quod, sicut musica, licet consideret numerum ut in sonis, et e converso sonos ut proportionales secundum numerum, et propter hoc media ponitur scientia; quia tamen de numero non nisi in materia soni, et propter sonum, tractat, simpliciter dici potest scientia physica, et sub ea comprehenditur, eo quod non abstrahit a materia sensibili: ita in proposito consilium, quia, ut dictum est, finem et ad finem in materia agenda tantum, et propter agendum, et quomodo agendum, a posterioribus secundum esse in priora considerat, resolvere simpliciter dicitur.

PrevBack to TopNext