Text List

Quaestio 130

Quaestio 130

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaetrigesimae, in repoekeiess ad primum, circa illud: Praesumptuosum esset quod aliquis in statu imperfectae virtutis attentaret assequi statim ea quae sunt perfectae virtutis, dubium occurrit ex Martino, in tractatu dicto , qu. 1 de Praesumptione, ubi tripliciter contra hoc dictum, universaliter intellectum, arguit. Primo, quia historiis ecclesiasticis non consonat: dum multos legimus in statu imperfectae virtutis volasse ad eremum aut religionem ; alios exposuisse se martyrio pro fide Christi.

Secundo, quia non consonat rationi morali. Nam cuiuslibet virtutis moralis actus est in plena facultate liberi arbitrii adiuti specialiter a Deo. Ergo existens in statu imperfectae virtutis potest appetere opus perfectae virtutis.

Tertio, quia opus perfectum, per quod generatur perfectus habitus, praecedit habitum perfectum. Ergo opus perfectum habetur pro tempore pro quo non habetur adhuc nisi habitus imperfectus. Non est ergo praesumptuosum universaliter quod aliquis habens imperfectum habitum attentet opus perfectae virtutis,

Il. Ad hoc dubium dicitur quod verba Auctoris sunt universaliter vera, sane tamen intellecta, ut intelligi debent. Notanda siquidem sunt verba litterae, Unde ad primam obiectionem dicitur quod illi qui ad eremum aut religionem absque praesumptione ingressi sunt, non attentabant statim assequi ea quae sunt perfectae virtutis: sed attentarunt viam perfectae virtutis. Quod in littera approbatur manifeste. Religio enim schola est virtutis perfectae: non professio perfectae virtutis. — Qui autem martyrio se exposuerunt, licet quoad nos viderentur esse imperfectae virtutis, utpote inchoantes; quoad Deum tamen erant perfectae virtutis, ipso Domino attestante : Maiorem caritatem nemo habet. Caritas siquidem unius incipientis potest esse maior caritate alterius qui multo tempore profecit: quoniam unicuique datur caritas secundum mensuram donationis Christi , et non est mensura aliqua initii. - Similiter illi qui statim ad solitariam vitam recte processerunt, a perfecta virtute incoeperunt, ut Antonius et Benedictus: propter iam dictam divinae largitatis mensuram, quae uni tantum tribuit in initio quantum non habebit alius post quadraginta annos in religione.

Ad secundam dicitur quod solvit seipsam in hoc quod dicit, specialiter adiuti a Deo. Quilibet enim, quantumcumque imperfectae virtutis, si specialiter adiuvatur a Deo ad opus aliquod quantumcumque magnum, potest absque praesumptione tendere in illud. Auctor autem loquitur de imperfectae virtutis homine absque alia appositione auxilii specialis.

Ad tertiam autem dicitur primo, quod falsum est opus perfectum praecedere habitum perfectum. Est enim oppositum verum. Fabricando siquidem imperfecte fabri fimus: et fabricamus post perfecte. Et similiter cantando et pulsando imperfecte musici fimus , et cantamus et pulsamus. perfecte: ut experientia testatur. Generant autem imperfecti. actus habitum perfectum in virtute superioris principii; ut in praecedenti Libro dictum est.

Dicitur nihilominus secundo, quod aliud est habere actum perfectum ante perfectum habitum: et aliud est post imperfectam virtutem statim attentare ea quae sunt perfectae virtutis. Stat enim quod post imperfectam virtutem multo studio, exercitio et conatu, habeat quis aliquem actum quasi perfectum ante perfectam virtutem. Et sic non praesumet: quia non statim attentat.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione Ti primum, dubium occurrit ex Martino, ibi , qu. ir, circa oppositionem praesumptionis de qua in littera fit mentio, ad magnaminitatem et caritatem. Et primo arguit quod talis praesumptio qualis in littera describitur, non opponatur magnanimitati. Quia nullus affectat contemptum divinae iustitiae tanquam rem honorabilem. Ergo non est praesumptio opposita magnanimitati.

Secundo, quod non opponitur proprie caritati. Quia magis opponitur spei. Secundum enim Auctorem, in Qq. de Malo, praesumptio est inordinata spes.

Tertio. Inordinata confidentia de divina misericordia non opponitur magnanimitati. Ergo. - Probatur assumptum. Quia non est respectu arduorum agendorum, sed respectu impunitatis in extremo [udicio.

II. Ad hoc dicitur quod praesumptio qua quis, inordinate confidens de divina misericordia, contemnit divinam iusti- tiam, et ratione radicis. et ratione ipsius contemptus, manifeste opponitur magnanimitati. Radicis quidem, quia talis, ut sic, dignificat se magnis quibus non est dignus : dignificat se siquidem divina adoptione et visione, quibus non est dignus. - Ratione vero contemptus, quia ipsum contemnere est actus magnus excedens facultatem hominis talis: quia contemnere vindicativam iustitiam est hominis sancti et iusti.

Unde patet responsio ad primum. Quilibet enim praesumptuosus contemnens exercet ipsum actum ut magnum et honorabilem, utpote ut actum iam securi de Deo.

Et similiter patet responsio ad tertium: quia arduissimum agendum est regnare cum Christo, videre Deum, assequi opera felicitatis aeternae, quae iste sperat.

Ad secundum vero, ex littera patet quod non dicitur opponi simpliciter caritati, sed ratione materiae, inquantum scilicet est aliquid divinum. Quod non impugnatur ab argumento.

PrevBack to TopNext