Quaestio 95
Quaestio 95
Articulus 2
In articulo secundo quaestionis nonagesimaequintae, omisso Duis dubium occurrit de secundo modo derivationis a lege naturali, scilicet per modum determinationis, inquantum dicitur quod est similis determinationi formae artificialis communis ad specialem, sicut artifex formam domus ad hanc vel illam figuram determinat. Quia aut intendit de determinatione universalis ad minus universale vel singulare. Et hoc non. Tum quia frustra de artificialibus esset sermo magis quam de aliis. Tum quia tam minus universale quam singulare, ex universali derivatur ut conclusio ex principio: ex hoc namque quod omne malum est fugiendum, deducitur syllogistice conclusio quod tale malum, et hoc malum, est fugiendum, Et sic secundus modus coincideret cum primo. — Aut intendit determinationem formae ad materiam, vel e converso. Et hoc non. Quia utrique contradicit declaratio sua: sicut artifex determinat formam communem domus ad hanc vel illam figuram domus. Forma namque domus, et talis figura domus, non se habent ut materia et forma, sed ut magis et minus commune, ut patet.
II. Ad hoc dicitur quod in lege considerari possunt tria: primo, ipsa materia legis, puta quia est de punitione, vel de tali poena; secundo, ipsa vis legis, de qua iam dictum est in quo consistit; tertio, actus praeceptus vel prohibitus a lege. Si consideremus originem legis pure positivae a naturali quoad materiam, verificatum invenimus quod oritur a naturali per modum determinationis, ut in littera dicitur; ut patet facile inductive. Ex hoc enim iure naturae quod mali sunt puniendi, derivatur, determinando punitionem ad talem punitionem, et malos ad tales malos, quod fures sunt suspendendi. Simihter ex hoc iure naturae quod abstinendum est propter contemplationem, etc., derivatur, determinando abstinentiam ad privationem esus carnium, etc., quod ieiunandum est. Et similiter ex hoc naturae iure quod Dei cultui tempus aliquod impendendum est, derivatur, determinatione temporis et cultus, quod die Dominica audiatur missa. Et sic de aliis.
III. Et si huic coniungas quod huiusmodi determinatio non condat vim legis, nisi fiat ad commune bonum ab habente curam multitudinis ratiocinante et eligente magis hoc quam illud sub illo communi; videbis et quod per modum artis, scilicet per rationem et proaeresim, haec determinatio fit; et quod hac determinatione non solum materia legis pure positivae [ut] derivatur a iure naturae ut speciale a communi, sed etiam ipsa vis legis positivae, ut dearticulatio quaedam iuris naturae, proficiscitur eodem modo: ut merito in littera non dicatur quod ius positivum quoad materiam, aut quoad vim, derivatur a naturali, sed absolute, ut complecteretur utrumque. Ex illis enim communibus conceptionibus habentibus vim legis a natura, determinando per electionem auctoritatem habentis, veniunt propositiones minus communes habentes vim legis ab ipsa determinatione artis gubernativae, quae a naturali lege proficiscitur.
IV. Si autem actus praeceptos vel prohibitos a pure positiva lege intuitus fueris, videbis quod, dum conditur lex positiva, determinatur ius naturale ad positivum ut forma ad materiam. Ex hoc enim quod abstinentia a carnibus et lacticiniis etc., iure ponitur esse ieiunium, supponitur virtuti temperantiae talis actus, et vitio intemperantiae contrarius actus: et sic determinatur forma virtutis temperantiae ad talem materiam. Et si huic iunxeris quod formale in virtute est de iure naturae, ut in quaestione praecedente habitum est; clarum erit quod iuxta istam terminationem ius positivum determinat naturale ut formam ad materiam. pum d
V. Et scito quod haec tria quae diximus, licet sic ordinata videantur quod prius natura est determinatio materiae specialis sub communi, deinde applicatio formae [virtutis]. vel vitii ad materiam, tertio est vis legis: nam prius est constituere hos actus esse virtuosos vel vitiosos, quam praecipere vel prohibere illos: — si diligenter tamen considerata fuerit differentia inter intellectum practicum et speculativum, et inter mala ex se et quia prohibita; apparebit quod secundo loco est vis legis, quae praecipiendo constituit. bona, et prohibendo mala; et sic tertio loco fit applicatio virtutis ad materiam, Et quoniam commune formale respectu specialis est; et in ipsa determinatione communis ad speciale gubernatoris arte auctoritative facta, applicatio formae virtutis ad materiam consistit; consequens est quod, dum Auctor ius positivum a naturali originari dicit per modum determinationis quo ars formam communem ad specialem determinat, nihil dictorum praetermisit; sed dicta omnia sub illo determinationis modo conclusit, quo et speciale formali quodam fluxu a communiori, et materiale a formali derivatur.
VI. Ad obiecta autem dicitur quod aliud est loqui de communi, et aliud de eodem universaliter distributo: nam in primo sophisma Consequentis, ad minus commune determinate descendendo, committitur; in secundo, non. Lex autem naturae, relata ad ius positivum, non communis universaliter distributi, sed communis indefinite rationem habet. Verbi gratia, non est lex naturae quod malus puniatur omni poena, sed quod puniatur indefinite. Et ex hoc cessat secunda obiectio. Meminit autem artificialium, quia determinatio ista per rationem et electionem fit, dum arte gubernativa fit, sicut et alia artificialia.
Articulus 4
IN articulo quarto eiusdem quaestionis, omisso tertio, dubium est circa illa verba: Est et aliquod regimen ex istis commixtum, quod est optimum. Quia hoc adversatur doctrinae Auctoris in pluribus locis: ut patet in Prima Parte, qu. cnr, art. 3, et in IV Contra Gent., cap. rxxvr, ubi tenet quod optimum regimen est regimen unius, et probat, ut patet ibidem.
II. Ad hoc multipliciter respondetur. Primo, quod regimen unius est optimum respectu aliorum regiminum simplicium; non autem commixtorum. Et ideo nulla est contrarietas,
Secundo, quod regimen unius est optimum secundum speciem regiminis. Regimen autem commixtum est optimum secundum partium dispositionem: ut inferius in qu. cv, art. I, explicatur, dum littera ista ibi explanatur, dicendo quod regimen compositum ex regimine unius propter virtutem, et appositione multorum sub ipso principantium propter virtutem, per electionem populi, est optimum, utpote mixtum ex regno, aristocratia et democratia.
Tertio dicitur quod, quia comparatio est inter distincta secundum id in quo distinguuntur, propterea cum unum et idem clauditur in utroque comparatorum, ne comparetur | idem ad seipsum, comparatio intelligitur secundum adiuncta. Ac per hoc, cum regimen unius, et regimen commixtum ex regimine unius et maiorum et plebis, comparantur; ex una parte sumitur regimen unius, et ex alia regimen mixtum, non quatenus includit regimen unius et addit aliam bonitatem, sed secundum bonitates adiunctas. Et dicitur quod regimen unius est optimum; ut in pluribus locis a Philosopho et divo Thoma habes. Cum hoc tamen stat quod, loquendo de regimine pure humano, consideratis omnibus quae sunt in mixto, regimen mixtum est optimum; ut hic, et inferius loco allegato, habetur. - Verum quia in primo sensu comparatio formaliter et simpliciter exercetur, in secundo autem comparatur unum et idem secundum se ad seipsum cum adiunctis bonitatibus, comparatio non est multum artificiosa. Ideo primus sermo, scilicet quod regimen unius est optimum, amplectendus est simpliciter: secundus autem, scilicet quod regimen commixtum est optimum, pie exponendus, et non extendendus est, ne sit causa erroris.