Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS clarus. - In corpore una conclusio responsiva quaesito affirmative: Deus est omnino immutabilis.

Probatur triplici ratione, et auctoritate. Primo sic. Deus est primum ens: ergo actus purus: ergo omnino immutabilis. Antecedens probatum fuit in qu. r. Prima consequentia probatur: .quia actus est naturaliter prior potentia. Secunda vero: quia in omni mutabili oportet esse potentiam. - Secundo sic. Deus est omnino simplex: ergo non potest mutari. Probatur sequela: quia omne quod mutatur, est aliqualiter compositum; quia quoad aliquid manet, scilicet subiectum, et quoad aliquid non. - Tertio sic. Deus est infinitus: ergo non potest se extendere vel pertingere ad aliquid de novo: ergo non potest moveri. Prima consequentia probatur: quia infinitum comprehendit in se totam essendi perfectionem. Secunda vero: quia omne quod mutatur, pertingit ad aliquid ad quod prius non pertingebat. - Auctoritas est antiquorum philosophorum, qui, quasi a veritate coacti, primum principium immobile fecerunt.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN titulo, proprium sumitur ut distinguitur contra comLin immutabile sumitur negative, ut negat omne mutabilitatis genus.

II. In corpore articuli una est conclusio, responsiva quaesito affirmative: Solus Deus est omnino immutabilis. — Haec conclusio, cum sit exclusiva, habet exponentem affirmativam, Deus est omnino immutabilis, probatam in praecedente articulo; et negativam, nihil aliud a Deo est omnino immutabile; cui aequivalet universalis affirmativa de praedicato finito, seu opposito, scilicet, omne aliud a Deo est aliquo modo mutabile. Et propterea in littera haec universalis affirmativa probatur primo: deinde, epilogando, colligitur probatio totius exclusivae responsivae quaesito.

III. Probatio autem illius universalis affirmativae fit dupliciter: primo, quoad unam communem speciem mutationis; secundo, quoad singulas universi partes, secundum diversas mutationes. Probatur ergo primo, quod omnis creatura est mutabilis per potentiam in altero, sic. Omnis creatura est mutabilis de nihilo in aliquid, et rursus ex aliquo in nihil: ergo. - Antecedens patet. Consequentia probatur: quia ex simplici voluntate Dei pendet creatio et conservatio. .

Secundo, quod omnis creatura est mutabilis per potentiam in se, vel secundum esse substantiale et accidentale ; vel secundum esse accidentale, puta locum;. vel secundum malum et bonum, et applicationem ad diversa. Probatur. In omni creatura est aliquid potens stare cum privatione esse substantialis, vel localis, vel boni, et contactus virtutis huius: ergo. - Ántecedens patet, distinguendo tres universi sphaeram elementorum cum mixtis, corpora caelestia, et substantias spirituales. Consequentia probatur: quia omnis mutatio secundum potentiam in se, est ex possibili esse cum utroque oppositorum successive.

IV. Circa ea quae hic dicuntur, adverte primo quod, cum in littera distinguitur potentia passiva in potentiam ad esse et ad consecutionem finis, non distinguitur consecutio finis contra esse in communi, ac si nullum poneret esse: sed contra esse absolute, quod est esse substantiale, ut dicitur VII Metaphys.; vel contra esse, ut est proprius effectus actus primi; consecutio namque finis in actu secundo consistit. - Adverte secundo, quod in. littera, ad perfectionem doctrinae, non solum ponuntur ea quae ad conclusionem spectant directe, quae scilicet mutabilitatem omnis creaturae pandunt; sed etiam ea quae ad immutabilitatem aliquam earum spectant. Et quoniam de his inferius ex proposito erit sermo, in locis propriis, cum de angelis ac caelestibus tractabitur, nunc pertranseundum est. De aliis autem mutabilitatem concernentibus modo tractandum est.

V. Circa primum membrum distinctionis, in littera applicatum ad mutationem ex nihilo et in nihil, etc., occurrit turba multa invehentium, ex ignorantia peripateticae philosophiae. Non possunt siquidem, aut nolunt percipere quod aliquid creatum sit secundum se immutabile substantialiter, et tamen mutabile per potentiam in alio: mutabile dico, modo exposito. Et licet rationes ac verba eorum multiplicentur ac dilatentur, radix tamen duplex est: altera rationis, altera auctoritatum. Ratio est quia, accepto angelo, quaeritur: Aut est ens possibile, aut necessarium. Si possibile, habetur intentum: nam possibile esse et non esse non est praedicatum accidentale, aut extraneum, ut dicitur X Metaphys..; sed est substantia, vel in substantia. Si necessarium, ergo est impossibile non esse: ergo per nul- i lam potentiam potest non esse; nulla namque potentia potest impossibile. - Auctoritas est Averrois, I Caeli, comment. cxxrv, et XII Metaphys., comment. x.t. Algazel quoque dicit possibile esse quod, alio non existente, non est. - Repugnat etiam fidei ponere aliquid praeter Deum esse necessarium», Ergo.

VI. Ad horum evidentiam, tria notanda sunt, ex quibus omnia ad hanc materiam spectantia, a quibuscumque obiecta, solvuntur. Primum est, quod magna differentia est inter necessarium et possibile, ut sunt differentiae entis realis, et ut sunt differentiae entis veri. Inquantum enim sunt differentiae entis veri, sumuntur logice, et consistunt in sola habitudine terminorum, ut patet. Ut autem sunt differentiae entis per se, quod significat Mw coget quantitatem, etc., ut dicitur V et VI Metaphys., sic sunt conditiones .substantiales rerum intrinsecae ipsis rebus; ut X Metaphys., textu ultimo, dicitur de corruptibili et incorruptibili. Aliud est ergo loqui de necessario et possibili, ut sunt differentiae reales; et aliud ut sunt differentiae habitudinis terminorum. Quoniam hoc modo abstrahunt a potentia in se velin alio: imo ab omni potentia proprie dicta, quoniam inveniuntur in mathematicis secundum: nullam vere potentiam, ut dicitur in V Metaphys., capite de Potentia, et in IX eiusdem, in principio. Illo vero modo, attenditur secundum intrinseca rerum. Unde distinguatur tam necessarium quam possibile in reale et des eif nec fiat confusio.

Secundum est, quod potentia in re existens ad non esse, a qua res possibilis dicitur, non potest, etiam si fingendi licentia detur, aliter poni quam secundario, quia scilicet est in re potentia ad aliud esse incompossibile huic esse: juoniam nulla potentia, nullusque appetitus respicit primo non esse, ut dicitur I Ethic. Unde oportet ut res carens potentia.ad aliud esse incompossibile huic, careat etiam wi potentia ad non esse. Et cum constet quod potentia realis «t. ad aliud esse, remaneat et perficiatur in adventu illius, consequens necessario est ut omne in quo est potentia ad non esse, habeat vel sit aliquid potens remanere cum privatione eius esse quod actu habet. Et ideo in littera optime dicitur quod possibile per potentiam in se, oportet esse istiusmodi, intendens de possibili reali. Et per oppositum, necessarium reale, quod aequivalet immutabili, est quod caret tali potentia. Et hinc sequitur quod aliquid est possibile logicum, quod tamen est necessarium reale. Possibile quidem logice: quia neutra pars contradictionis de secundo adiacente, implicat contradictionem; puta, nec ista, caelum est, nec ista, caelum non est. Necessarium vero reale: quia in eo non est potentia ad aliud esse, ac per hoc nec ad privationem esse quod habet. Et quoniam supponimus quod quidquid non implicat contradictionem, est possibile, non solum logice, sed potentia reali omnipotentis Dei, ideo possibile logicum vocari potest etiam possibile reale; extrinsece tamen, quia per potentiam in alio. Et propterea in littera, ubi de Deo agitur et rebus, possibile per potentiam in alio dictum est.

Tertium est, quod commune est omni rei diversae a Deo, habere non hanc conditionem affirmativam, proprie loquendo, scilicet ex se non esse: sed habere hanc negativam, scilicet non ex se esse, quia ab alio pendet, non solum in fieri, sed in conservari; quemadmodum aer non ex se est illuminatus, Et propter hanc conditionem, dicitur quod creaturae sunt ex se nihil, et ex originis natura defectibiles sunt, et quod possunt non esse, et multa alia: quae omnia ad praedictum sensum sunt reducenda, quoniam dependentiam ab alio in fieri et conservari tantum ponunt, non potentiam in creatura ad oppositum.

VII. His igitur praelibatis, iam patet responsio ad omnia. Ponit enim s. Thomas hic, et in II Contra Gent., cap. xxx et Lv, et in Qu. de Potentia, qu. v, art. 3, et ubique, angelos et corpora caelestia entia necessaria realia, possibilia tamen logice et per potentiam in alio; et solum Deum omnimodo necessarium. — Nec hoc repugnat philosophiae aut fidei. Non philosophiae quidem, ut iam patet. Nec etiam philosophis: quoniam aequivocant de possibili et necessario, ut facile patet inducendo. Dicere autem quod repugnat fidei, summae est ignorantiae: qualis moderno tempore regnare videtur apud quosdam Parisienses, qui praefatum s. Thomae capitulum ut suspectum habent. Sed lios cum sua ignorantia relinquamus: non enim sunt digni de quibus verba fiant in re tam ardua.

PrevBack to TopNext