Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS clarus est: quaerit enim de inesse formaliter ; iam enim constat omnia in Deo esse virtualiter.

II. In corpore unica est conclusio, responsiva quaesito affirmative: In Deo est amor. - Probatur. Motus voluntatis, et cuiuslibet appetitivae virtutis, tendit in bonum per se, in malum autem per aliud: ergo primus voluntatis motus, et cuiuslibet appetitivae virtutis, est in bonum in communi: ergo primus actus voluntatis et appetitus est amor: ergo in quocumque est voluntas vel appetitus, oportet esse amorem: ergo in Deo necesse est ponere amorem.

Antecedens declaratur: quia malum non cadit sub appetitu, nisi inquantum opponitur bono. - Consequentia vero prima, quoad primam partem, scilicet quod primus actus tendat in bonum, probatur ex eo quod id quod est per se, prius est eo quod est per aliud. Quoad secundam vero, scilicet 7n communi: quia communius naturaliter est prius. Cuius signum ad propositum est, quod intellectus prius respicit verum commune, quam vera particularia. — Secunda autem consequentia probatur ex differentia obiecti amoris, ad obiecta aliorum actuum voluntatis et appetitus: quia amor est respectu boni in communi; desiderium autem, spes et delectatio, respectu boni specialis , puta praesentis vel futuri. Et confirmatur ex hoc, quod omnes ali motus appetitivi nascuntur ex amore: quod manifestatur inductive in actibus desiderii, gaudii, odii, tristitiae, etc, — Tertia autem consequentia probatur: quia remoto primo, removentur alia. - Quarta autem probatur: quia in Deo est voluntas. 3

III. Circa praedicta, duo occurrunt notanda. Primo quod, cum in littera dicitur quod amor respicit bonum in communi, ly in communi non significat idem quod universale: sed significat idem quod absolute. Amor enim omnis est boni, absque alia limitatione: delectatio autem est boni coniuncti, etc, Dixi autem hoc, quia littera, usque ad ultimam consequentiam, loquitur.etiam de amore qui est in appetitu sensitivo, quem constat non attingere bonum secundum sensum universale, sed absolute. Nec tamen efficaciae illius probationis, quod est communius, naturaliter est prius, per hoc aliquid adimitur: quoniam bonum absolute, ad bonum cum certa conditione se habet, proportionaliter, ut commune ad proprium, seu ut communius ad minus commune.

Secundo quod, cum in littera dicitur quod amor est primus actus voluntatis et appetitus, nomine appetitus intelligit totam latitudinem appetitivae virtutis in qualibet natura; et non quamlibet potentiam appetitivam. Et per hoc excluditur instantia de primo actu irascibilis. Licet enim primus eius actus non sit amor, sed spes; primus tamen actus totius appetitus sensitivi, distincti in concupiscibilem et irascibilem, est amor.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS est clarus. - In corpore, unica est conclusio: Deus amat omnia existentia; non tamen eo modo sicut nos.

Haec conclusio, quoad primam partem, sic probatur. Omnia existentia, inquantum sunt, bona sunt; et sic, quod hoc habent inquantum sunt volita a Deo: ergo cuilibet existenti Deus vult aliquod bonum: ergo Deus omnia quae sunt, amat. - Antecedens, quoad primam partem, probatur: quia ipsum esse, et quaelibet rei perfectio, bonitas quaedam est. Quoad secundam vero: quia voluntas Dei est causa rerum. Consequentia vero prima probatione non eget. Secunda autem probatur ex eo, quod amare nihil aliud est quam velle alicui bonum.

Quoad secundam autem partem, manifestatur conclusio. Quia amamus, moti a bonitate rei amatae: Deus autem amat, creando et infundendo bonitatem quam amat.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS clarus est. - In corpore duo facit. Primo, distinWi ooi quod inaequaliter amare contingit dupliciter. Et probat distinctionem, ex eo quod amare est velle bonum alicui, - Secundo, respondet quaesito duabus conclusionibus, iuxta praedicta membra distinctionis.

Prima conclusio est: Deus, ex parte actus amandi, omnia aequaliter amat. - Probatur. Amat uno simplici, et semper eodem modo 'se habente actu voluntatis: ergo aequaliter.

Secunda conclusio est: Deus, ex parte boni voliti amato, quaedam amat magis aliis. - Probatur. Si Deus non vellet uni maius bonum quam alteri, non esset aliquid alio melius: hoc est manifeste falsum: ergo. - Consequentia probatur: quia amor Dei est causa bonitatis rerum.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

TITULUS clarus est. - In corpore una conclusio, responsiva quaesito affirmative: Deus magis diligit meliora. Probatur. Voluntas Dei est causa bonitatis in rebus: ergo Deum magis diligere aliquid, nihil aliud est quam velle ilii maius bonum: ergo ex hoc aliqua sunt meliora, quod Deus maius bonum vult: ergo meliora plus amat.

II. In responsione ad quintum, dubium ingerunt verba in calce posita, scilicet quod peccator praedestinatus, secundum aliquod tempus, non est nec bonus neque malus. Videtur enim sententia haec et falsa, et contra Auctoris doctrinam. Quoniam tam angelus quam homo, secundum ipsum, fuit creatus in gratia; et quilibet homo contrahit peccatum originale. Et dato quod non essent creati in gratia, uno tantum istanti, et non per aliquod tempus, fuissent neque boni neque mali. Omnino igitur apparent haec verba falsa.

III. Ad hoc tripliciter dicitur. Primo, quod haec verba sunt vera de possibili, quidquid sit de facto. Et nomine temporis intelligitur omnis mensura durationis, etiam in- stantanea. Tam angelus enim quam homo quandoque, scilicet in primo instanti, potuit esse neque bonus neque malus moraliter

Secundo, quod verificantur de bonitate et malitia morali personali, idest per proprium actum. Infans enim, quamvis sit malus peccato naturae, ex proprio tamen opere neque bonus neque malus est.

Tertio, quod ista sunt simpliciter vera, et absolute intelligenda, absque restrictione aliqua. Et licet peccator praedestinatus, postquam habuit esse, semper fuerit bonus aut malus; quandoque tamen, scilicet per infinitum tempus quo non fuit, neque bonus neque malus fuit. - Et haec expositio magis formalis est, et proposito consona, et absque quaestione. Intendit enim littera docere non esse mirum, peccatorem praedestinatum esse pro aliquo tempore peiorem et minus amatum, ex eo quod pro aliquo tempore non erat aliquo modo amatus, quando scilicet non erat: quoniam tunc neque bonus neque malus erat, universaliter loquendo de bono et malo, ut patet.

PrevBack to TopNext